マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum

Caput II 第II章

Marius Victorinus · Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum · PL 8, 1000C · 7 sectiones

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.1

1

Valere et licere nobis quaerere de his quae ultra nos atque mundum sunt, cum pene ipsi nobis simus incogniti, amens est et insanum, verique periculi ambigere unde et quomodo, vel a quo sis, cum esse te et cum carne haberi non audeas dubitare, videasque perspicue in mundo te degere, et tui conditoris ope, cum ei es tamen obtemperans, liberari: habeasque confessum quod Salvator unus sit, et quod ab uno factore sis paveas confiteri, dividens quidem alterum factorem carnis, animae alterum conditorem.

PL 8, 1000C

我々自身についてすらほとんど知らずにいながら、我々と世界とを超えたものについて問うことが我々にとって正当であり許されているとすることは、狂気であり正気を失ったことである。また、お前が存在することと、肉とともにあることとを疑うことをあえてせず、お前が世界に生きていることを明らかに見て取り、お前を造った者の助けによって——なおもそれに従いつつ——解き放たれることを見ながら、お前がどこから、どのようにして、あるいは誰によって在るのかを疑うのは、まことの危険である。しかもお前は、救い主が唯一であることを告白していながら、自らが一人の造り主から出ていることを告白するのを恐れ、肉の造り主を一方とし、魂の創造者を他方として分けているのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.2

2

Dicimus igitur haec imaginantes quod mundo uterque dominantur, et facturam suam in homine custodiunt: insistens pariter ne dispereat quod de suis regnis quisque perfecit.

PL 8, 1000C

そこで我々は、こうしたことを思い描きながら言う。両者はともに世界を支配し、人間のうちにある自らの造ったものを守っている、と。それぞれが、自らの王国から成し遂げたものが滅びないようにと、等しく固執しながら。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.3

3

Respuit haec sol praeclarus, et casta virginitas atque gloriosus siderum chorus, totiusque mundi omnis haec fabrica refutat atque abjicit, originem sibi a duobus diversis et duobus ingenitis obvenire.

PL 8, 1000D

光輝く太陽も、清らかな処女性も、栄光に満ちた星々の合唱も、これを拒む。そして全世界のこの造りの全体も、自らの起源が二つの異なる、二つの生まれざるものから来たとすることを、論駁し斥ける。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.4

4

Violatur enim profanis sensus nebulis, si tantus splendor fulgoris immensi antiquioribus tenebris atque earum parte consistat. Sic enim contingit ut ex ipsis sol sit, si de duobus principiis omnis mundus ut esset accepit.

PL 8, 1000D

というのは、かくも大きな、計り知れない輝きの光輝が、より古い闇と、その一部とから成り立つとするなら、感覚は俗なる霧によって汚されるからである。全世界が二つの原理から存在を受けたとするなら、太陽もその闇そのものから出ていることになってしまうのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.5

5

Plane quia nostrum non est in his intelligentiam detinere, atque in hac sensus peregrinatione consistere, fugimus et horremus eum, cujus etiam ipsi victores sumus, a se esse confiteri.

PL 8, 1000D

明らかに、これらのことに知解をとどめておくことも、この感覚の彷徨のうちに立ち止まることも、我々のなすべきことではない。だからこそ我々は、ほかならぬ我々自身がその勝利者であるところの者が、自らから存在するのだと告白することを避け、身震いするのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.6

6

Denique capias desidero, quale est dicere carnem absque eo esse a quo exordium cuncta sumpserunt: eamque in regnis superioribus habitare, ubi est illa virginitas memorata, gloria, lux praedicata: quae quia in Christum inde descendit, ibi non esse non potest aestimari.

PL 8, 1000D

結局のところ、私はお前に理解してほしい。肉が、万物がそこから始まりを得たその方を離れて存在する、と言うことがどのようなことであるか。そしてその肉が、かの語られた処女性があり、栄光があり、告げ知らされた光がある、あの上なる王国に住まう〔eam の先行詞は定かでない。carnem を受けると取った〕、と言うことが。その肉は、そこからキリストのうちへと降ったのだから、そこに無いとは考えられないはずである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 2.7

7

Inde enim est Christo habere carnem, cum de Maria dicere tua non patitur veneratio. Dicemus ergo ab altero esse quod Deum sumpsit? Quid agendum erat sumpturo, si non qui est conditor fabricaret? Ac si composuit, numquid est digna mereri?

PL 8, 1001A

というのは、キリストが肉を持つのはそこから出ているとされるからである。お前の崇敬の念は、それがマリアから出たと言うことを許さないのだから。それでは我々は、神を身に受けたものが別の原理から出ている、と言うのだろうか。もし造り主である方がそれを造ったのでないなら、それを身に受けようとする方は何をなすべきだったのか。そして、もし造り主がそれを組み立てたのなら、それが〔神を受けるに〕値するものでないなどということがあろうか。