Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.1
Ne sane conteris mali impulsu esse qui in vitia ire praecipitet, quasi existentis alicujus, aut orti factive substantia. Anima est, quae in libertate consistens, dominationem sibi concessam liberi arbitrii licentia violavit.
PL 8, 1008B悪への衝動が、悪徳へと突き進ませるものとして、あたかも実在する何ものか、あるいは生まれ、あるいは造られた実体であるかのようにあると、決して思い込んではならない。それは魂である。魂は、自由のうちに成り立ちながら、自由意志の放縦によって、自らに委ねられた支配権を侵したのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.2
Cupiditate et concupiscentia curiosa potius decipitur quam superba. Deinde duarum substantiarum dominum nobis esse dominantem, aut geminae vel potius multiformis naturae humana regna innumeris gentibus dominantur.
PL 8, 1008Bそれは高慢な欲望によってよりも、むしろ貪欲と物見高い欲望によって欺かれるのである。そして次に、〔お前は〕、二つの実体の主が我々を支配していると言うか、あるいは、二重の、というよりむしろ多様な本性を持つ人間の王国が、数えきれない諸民族を支配している、と言う〔後半が誰の言い分かは定かでない。相手の主張の紹介と取った〕。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.3
Ita enim delectaris exemplis, ut diligas aeterna perpetua per mortalia et caduca perspicere. Carnem negas in Christo, et hominem confiteris: natum non vis, et vixisse non abnuis: occisum a Judaeis clamas, et quod vulneratum est aestimas non fuisse.
PL 8, 1008Bというのも、お前は実例をこれほど好み、永遠で不変のものを、可死で儚いものを通して見て取ることを好むからである。お前はキリストにおける肉を否定しながら、彼が人間であることは告白する。生まれたことは望まず、生きたことは否定しない。ユダヤ人によって殺されたと声高に言いながら、傷つけられたものは在らなかったと考える。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.4
Ita mortua membra asseris damnatorum dextra laevaque cruciatorum, ut in ipsius Christi est impletus interitus: et verum hominem carne non vis, ubi veram invenis sepulturam.
PL 8, 1008Cお前は、右と左で十字架に処された断罪者たちの死んだ肢体を、キリスト自身のうちで死が成し遂げられたのと同じように〔真のもの〕と主張しながら、真の埋葬を見出すその方については、肉における真の人間であることを望まないのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.5
Ecce, Justine, quod vere est, non fuisse conaris asserere, et quod non est nec fuit, persistere niteris approbare. Sed te ipso commonitus praeceptore constanter eloquor: Mori aeterno possibile fuit; carnem non fuit habere possibile?
PL 8, 1008C見よ、ユスティヌスよ、お前は真に在るものを在らなかったのだと主張しようとし、在らず在ったこともないものを、あくまで在ったのだと証明しようと努めている。だが私は、お前自身を師として教えられたことに基づき、確固として語ろう。永遠なる方が死ぬことは可能であったのに、肉を持つことは可能でなかったというのか。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.6
Possibile ei et firmasse quod non erat; non fuit possibile duas naturas mundo concedere, lucis et tenebrarum? Dominus contrariorum origo virtute non esset, qui sibi ut esset ex se est?
PL 8, 1008C彼にとって、かつて無かったものを確立することさえ可能であったのだ。世界に、光と闇という二つの本性を与えることが、彼にとって可能でなかったなどということがあろうか。自らから、自らのために在るその方が、その力によって相反するものどもの根源でないなどということがあろうか。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.7
Cessa, Justine, cessa istius vanitatis barbariem diligenti cura captare, et Romanus vir a Persico vel Armenorium sacrilegio nitere removeri. Nequaquam enim convenit tenebris, aut diabolo auctoribus Mani in vitae aeternae gloria regnis verae lucis habitare.
PL 8, 1008Cやめよ、ユスティヌスよ、この空しいものの野蛮さを、熱心な気遣いをもって捉えようとすることをやめよ。そしてローマ人としてのお前は、ペルシアの、あるいはアルメニアの瀆聖から離れるよう努めよ。というのも、闇や悪魔を——マニの言うとおり——自らの創造者とする者が、永遠の生命の栄光のうちに、まことの光の王国に住まうことなど、決してふさわしくないからである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.8
Et cassum nunc usque jugi inedia inimicae, ut ais, carnis membra tenuasti, censens ipse animae officere meritis ac naturae pasti corporis succos, ad pinguedinis distentae grassamina, atque ipsorum abdominum mole praegravari, si post hunc jejuniorum laborem ad creatorem tuum, quem ais aut diabolum, aut exteriores tenebras, reverteris.
PL 8, 1008Dそしてお前は、これまで、お前が敵対するものと呼ぶ肉の肢体を、絶え間ない断食によって痩せ細らせてきたが、それはむなしいことである。お前自身、養われた肉体の液が魂の功徳と本性を損ない、膨れ上がった脂肪の荒廃を招き、腹そのものの重みによって〔魂が〕押しつぶされると考えてのことだが——もし、この断食の労苦の後で、お前が悪魔とも、あるいは外なる闇とも呼ぶところの、お前の造り主のもとへと帰るのであれば。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.9
Melius arbitror ac plane pronuntio, Deum omnipotentem tuum conditorem esse fatearis, ut vere templum Dei sis, sicut Apostolus eloquitur Paulus dicens: Vos templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) .
PL 8, 1008D私はむしろ、全能なる神をお前の造り主であると告白することの方が善いと考え、明らかにそう宣言する。それは、お前がまことに神の宮となるためである。使徒パウロが「汝らは神の宮である。神の霊は汝らのうちに宿る」(一コリント3:16)と語っているとおりに。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.10
Quod si hoc honore viduaris, ut neque templum Dei sis, neque spiritus ejus habitet in te, Christus non Salvator hominis venit, sed abactor: quod quidem dicere prohibet fas divinum, et majestatis ejus aeternitas non admittit.
PL 8, 1008Dだが、もしお前がこの誉れを奪われ、神の宮でもなく、その霊がお前のうちに宿ることもないとするなら、キリストは人間の救い主として来たのではなく、奪い去る者として来たことになる。だが、そのように言うことは神の定めが禁じ、その方の威厳の永遠性がそれを許さないのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 16.11
Si enim templum ejus non sumus, neque spiritus ejus in nobis est, quid ei et nobis est? Si enim ejus sumus, utroque ejus sumus, et anima et corpore, et est illud verum ac catholicum sancto ore prolatum Omnia in omnibus Deus (I Cor. XV, 28) : qui unus et solus principium est, omnipotens sine initio, et universi totum, infinitus per omnia. Cui est honor et gloria.
PL 8, 1009Aというのも、もし我々が彼の宮でなく、彼の霊が我々のうちにないとするなら、彼と我々との間に何があろうか。だが、もし我々が彼のものであるなら、我々は魂においても肉体においても、その両方において彼のものである。そして、聖なる口によって語られた、かの真なる、普遍的な言葉、「神はすべてにおいてすべてとなる」(一コリント15:28)のとおりである。その方こそ、唯一にして単独の原理であり、始まりなき全能者であり、宇宙の全体であり、あらゆるものを通して無限である。その方に誉れと栄光あれ。