マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum

Caput XI 第XI章

Marius Victorinus · Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum · PL 8, 1005D · 7 sectiones

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.1

1

Et hac quidem mundana sunt: quae aut a creatore sunt, aut natura. Verum illa superiora postrema, atque sine initio prima, quae similitudine carent, comparatione deficiunt, quae non imaginum exemplo formantur, quibus nihil par est, nihil prius: quibus ultra non potest aestimari, quae eo solo comprehensa sunt, quod incomprehensa noscuntur, non ea causa vel forma actum habent, atque illa quae dicta sunt, quae mundus habet iste compositus.

PL 8, 1005D

そしてこれらのものは、まさしく世界的なものである。それらは創造主から出るか、あるいは自然から出るかのいずれかである。だが、かの上なるものどもは、いと終わりのものでありながら、始まりを持たぬいと初めのものであり〔postrema と prima の対比の意は定かでない〕、似姿を欠き、比較を許さず、もろもろの像を範として形づくられることもない。それらに等しいものは何もなく、それらに先立つものも何もない。それらを超えて推し量ることはできず、それらは、把握され得ないものとして知られることによってのみ、把握されるのである。それらは、この合成された世界が持つ、先に述べたような原因や形相によって働きを持つのではない。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.2

2

Sed ut eis est valere, quae infecta, quae ingenita, quae infinita, quae totum sunt, ita his esse perspice vel intende: ut sit unum et solum quod omnipotens est, quod totius omnes habetur, quod perspicitur infinitum, hoc est et consistit, suique solido invisibili extans dominatur et regnat, utensque venerationis suae admiranda substantia illo divino actu suo, quo aut motum est, aut immotum.

PL 8, 1006A

だが、造られず、生まれず、無限であり、全体であるものどもに力があるのと同じように、これらのものにおいても存在することを見て取り、あるいは思いをめぐらせよ。すなわち、全能である唯一のものがあり、それは全体のすべて〔底本は totius omnes。totius omne の崩れと見て訳した〕と見なされ、無限であると見て取られ、まさにそのようにあり、そのように成り立っており、自らの見えざる堅固さのうちに立って、支配し、統べ治める。そしてそれは、動くにせよ動かぬにせよ、その神的な働きによって、崇敬すべき自らの驚くべき実体を用いるのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.3

3

Verumtamen id ipsum quod quidem est falso originem praestat ut totum: nihilo enim, cum totum est omnipotens, per eum obvenit ut et nihil appareat. Non enim omnipotens ita erit totum sit, si praeter ipsum aliud quicquam nihil erit.

PL 8, 1006A

しかしながら、まことに存在するそのもの自体は、全体に対してと同じように、偽なるもの〔無〕にもその起源を与える。というのも、全能なるものが全体であるがゆえに、その方を通して無もまた現れることになるからである。というのも、もし彼のほかに他の何ものも存在しないとするなら、全能なるものはそのようにして全体であることにはならないであろうから。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.4

4

Ergo est quod dicitur nihil, sed substantiam non habet: est et quod dicitur totum, et substantiam habet. Sed ei esse est, illi non esse est. Deus est ergo veritas, qui totum est, et infinitus consistit.

PL 8, 1006A

それゆえ、無と呼ばれるものは在るには在るが、実体を持たない。全体と呼ばれるものもまた在り、しかも実体を持つ。だが、一方には存在があり、他方には非存在がある。それゆえ神は真理であり、全体であり、無限なるものとして成り立っているのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.5

5

Quia, nihilum extra totum esse potest, recte illud, Justine, quod alocale intelligitur, extra fines habetur, falsum dicitur: si tamen potest ratio aliqua admittere, ut finem ubicumque intelligas ei quem totum esse perspicis, et indagas.

PL 8, 1006B

無が全体の外に在りうるのであるから、ユスティヌスよ、場所を持たぬものと理解され、諸々の限界の外にあるとされるものが、偽なるもの〔無〕と呼ばれるのは正しい。ただし、お前が全体であると見て取り、探求するそのものについて、どこかに限界があると理解することを、何らかの理が認めうるならの話である。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.6

6

Etenim si aeterno totum occupatur, nihilum ubi sit non habet: ac si omnipotens omnia est, nihilo esse eo modo tantum intelligetur quod est quod extra totum est, non aliquid sit habeatur.

PL 8, 1006B

というのも、もし全体が永遠なるものによって占められているなら、無はどこにも在る場所を持たないからである。そして、もし全能なるものが万物であるなら、無が在るとされるのは、ただそれが全体の外にあるものである、という意味においてのみ理解されるべきであり、それが何ものかであると見なされるべきではない。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 11.7

7

Denique si omnipotentem ita metiaris, ut sit tibi et alius qui non sit omnipotens, Deo major locus dicetur, atque utroque ingentior: si propriis regnis diversa principia ingenita utentur, atque aemula consistunt.

PL 8, 1006B

実に、もしお前が全能なる者を、お前にとって全能でない別の者もまた存在するというように測るなら、神よりも大きな場所が語られることになり、両者よりもさらに広大な場所が語られることになる。もし異なる生まれざる原理が、それぞれの王国を持ち、競い合う者として存在するとするなら〔この条件節が前半とどうつながるかは定かでない〕。