Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.1
Hoc intelligere vel tenere aeterno omnipotente aliquid esse majus, incautae confusionis barbarus sensus est: atque coaeternum esse quod bellat, et opinari vinci alterum de aeternis, ejus est qui dicat et ipsam lucem quocumque saeculo non futuram; id ipsum tamen si exaudis, jam solem intelliges non futurum.
PL 8, 1006B永遠なる全能者よりも大いなる何かがあると理解し、あるいは保持することは、不用意な混乱の野蛮な考えである。そして、戦う者が永遠なるものと共に永遠であるとし、永遠なるものの一方が打ち負かされると考えることは、光そのものすらもいつかある世においては存在しなくなる、と言う者の考えである。だが、もしお前がこのことを受け入れるなら、太陽もまた存在しなくなると理解することになろう。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.2
Et cum ei esse sit coepisse, si et a se exsistenti quod periturum sit fit periculum, ergo bellat ingenitus, ingenitumque est quod ab ingenito superatur.
PL 8, 1006Cそして、それにとって在るということが始まったことを意味するのであれば、そして自らから在るものにとってもまた滅びるという危険があるとすれば、そのとき生まれざる者が戦い、生まれざるものが生まれざるものによって打ち負かされることになる。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.3
Numquid audes de ingenitis quid prius coeperit aestimare? ac de solo ordine forte dissimules, coepisseque pariter fabuleris? Potesne majus et minus de aeternis ingenitis arbitrari? Si tenebras anteferes, ipsis dabis omne principium, et earum erit esse majores.
PL 8, 1006Cお前は、生まれざるものどものうちどちらが先に始まったかを判断することをあえてするのか。それとも、順序だけについては言葉を濁し、両者が等しく始まったのだと作り話をするのか。お前は永遠なる生まれざるものどもについて、大小を判じることができるのか。もし闇を先に置くなら、お前はそれにあらゆる原理を与えることになり、闇の方がより大いなる存在だということになろう。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.4
Si lumen fateris antiquius, ab eo omnia confiteris. Si utrumque aeque coaevum perspicis, aut vinci neutro erit, aut manebit alteri quod unus exceperit.
PL 8, 1006Cもし光の方がより古いと告白するなら、お前はすべてがそれから出ていると告白することになる。もし両者を等しく同時代のものと見なすなら、どちらも打ち負かされることはないか、あるいは一方が被ったことが、他方にも待ち受けることになろう。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.5
Et ubi hic erit omnipotens vel aeternus? numquid in altero ipsorum victor erit, et in pari existentia fiet causa dissimilis, et ingenitorum bellum reget eventus, aut suscipiet casus?
PL 8, 1006Dそれでは、ここにおいて全能なるもの、あるいは永遠なるものはどこにあるのか。両者のうちのいずれかに勝利者があるというのか。等しい実在のうちに、異なる原因が生じるというのか。そして生まれざるものどもの戦いを、成り行きが支配し、あるいは偶然が引き受けるというのか。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.6
Absit animae sensui advertere hunc errorem, atque tam amentem intelligentiam confiteri abjiciat spes humana. Unus exstat ingenitus, ab uno domino cuncta provenerunt.
PL 8, 1006Dこの誤りに心の思いを向けることなどあってはならない。そして、人間の希望は、これほど狂った知解を告白することを退けるべきである。生まれざる者は唯一であり、万物は唯一の主から出て来たのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 12.7
Verum quod diversa ejusdem sunt causa omnipotens invenitur ab omnibus creaturis, et ante principia et fines.
PL 8, 1006Dしかし、多様なものどもが同じ原因に属するがゆえに、全能なる原因は、あらゆる被造物によって、その始まりの前にも終わりの前にも〔et ante principia et fines の係りは定かでない〕、見出されるのである。