Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.1
In Paralipomenon: Dominus vobiscum est, quamdiu et vos estis cum ipso. Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2) . Item apud Ezechielem: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12) .
PL 4, 661A歴代誌下にはこう言う。「主は、汝らが主と共にある限り、汝らと共におられる。しかし汝らが主を見捨てるならば、主も汝らを見捨てられるであろう」(歴代誌下15:2)。またエゼキエルに言う。「義人の正義は、彼が迷い出るその日には、彼を救わないであろう」(エゼキエル33:12)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.2
Item in Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Et iterum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31) .
PL 4, 661Aまた福音書において主はこう言われる。「最後まで耐え忍ぶ者、その者は救われるであろう」(マタイ10:22)。また、「汝らがもし我が言葉にとどまるならば、汝らはまことに我が弟子であり、真理を知るであろう。そして真理は汝らを自由にするであろう」(ヨハネ8:31)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.3
Praemonens quoque nos paratos semper esse debere, et expeditos in procinctu firmiter stare, addit et dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit, aperiant ei.
PL 4, 661Cまた、我々が常に備えを整え、身軽に武装して出陣の構えのうちに揺るぎなく立つべきことを予め戒めて、こう付け加えて言われる。「汝らの腰は帯を締め、灯は燃えているようにせよ。そして、婚礼から帰る主人を待つ人々のようであれ。主人が来て戸を叩いたなら、その者に戸を開けるように。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.4
Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35) . Item beatus apostolus Paulus, ut fides nostra proficiat et crescat et ad summa perveniat, hortatur dicens: Nescitis quoniam qui in studio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam?
PL 4, 661C「主人が来たとき、目覚めているのを見出されるその僕たちは幸いである」(ルカ12:35)。また、我々の信仰が進み、育ち、その極みに至るようにと、幸いなる使徒パウロは勧めてこう言う。「汝らは知らないのか。競技場で走る者は皆走るが、賞を受ける者はただ一人であることを。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.5
Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam (I Cor. IX, 24) . Et iterum: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit.
PL 4, 662A「汝らはそれを得るために走れ。彼らは朽ちる栄冠を受けるために走るが、汝らは朽ちない栄冠のために走るのである」(一コリント9:24)。また、「神のために兵役に就く者は誰も、世俗の煩いに身を縛ることはない。自らを認めさせた方の意にかなうためである。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.6
Sed et si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit (II Tim. II, 4) . Et iterum: Oro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, placentem Deo; nec configuremini saeculo huic, sed transformamini in renovatione spiritus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XI, 1) .
PL 4, 662A「しかし、誰であれ競い戦う者も、規定どおりに戦わなければ栄冠を受けないであろう」(二テモテ2:4)。また、「兄弟たちよ、私は神の憐れみによって汝らに願う。汝らの肉体を生きた、聖なる、神に喜ばれる犠牲として献げよ。この世に倣うことなく、霊の刷新によって己を造り変えよ。それは神の御旨がいかに善く、喜ばしく、完全であるかを見分けるためである」(ローマ11:1)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.7
Et iterum: Sumus filii Dei: si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi; si quidem compatiamur, ut et commagnificemur (Rom. VIII, 17) .
PL 4, 662Aまた、「我々は神の子である。子であるならば、相続人でもある。すなわち神の相続人であり、キリストと共同の相続人である。ただし、共に苦しむのであれば、共に栄光を受けるであろう」(ローマ8:17)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.8
Et in Apocalypsi eadem loquitur divinae praedicationis hortatio, dicens: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) .
PL 4, 662Bそして黙示録においても、神の告げ知らせの同じ勧めがこう語られる。「汝が持つものを保て。他の者が汝の栄冠を奪うことのないように」(黙示録3:11)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.9
Quod exemplum perseverandi et permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses, ad superandum Amalech, qui figuram portabat diaboli, in signo et sacramento crucis allevabat supinas manus.
PL 4, 662B耐え忍び、踏みとどまることのこの実例は、出エジプト記において示されている。すなわち、悪魔の予型を担っていたアマレクを打ち破るために、モーセは十字架のしるしと秘義のうちに、手のひらを上に向けて両手を掲げたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.10
Nec vincere adversarium potuit, nisi postquam stabilis in signo allevatis jugiter manibus perseveravit. « Et factum est, inquit, cum levabat Moyses manus, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus, invalescebat Amalech.
PL 4, 662Bモーセはそのしるしのうちに揺るぎなく立ち、絶えず手を掲げ続けて耐え忍んだ後でなければ、敵を打ち負かすことができなかった。聖書はこう言う。「そして、こうなった。モーセが手を挙げていたときには、イスラエルが優勢であったが、手を下ろしていたときには、アマレクが優勢になった。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.11
Et accepto lapide supposuerunt sub eo, et sedebat super eum. Et Aaron et Ur sustentabant manus ejus hinc et inde; et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. Et fugavit Jesus Amalech, et omnem populum ejus.
PL 4, 662B「彼らは石を取って彼の下に置き、彼はその上に座った。アロンとフルはこちら側とあちら側から彼の手を支え、モーセの手は日没まで揺るぎなく保たれた。ヨシュアはアマレクとそのすべての民を敗走させた。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.8.12
Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu: quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo (Exo. XVII, 11) . »
PL 4, 662C「主はモーセに言われた。『これを書き記して記念とし、ヨシュアの耳に入れよ。我はアマレクの記憶を天の下から必ず消し去るであろう』」(出エジプト記17:11)。