Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.1
Dominus in Evangelio praemonet et praenuntiat, dicens: Si mundus vos odit, scitote quoniam me primo odiit (Joan. XV, 18) .
PL 4, 665A主は福音書においてあらかじめ戒め、あらかじめ告げて、こう言われる。「世が汝らを憎むならば、世がまず我を憎んだことを知れ」(ヨハネ15:18)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.2
Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amaret: sed, quia de mundo non estis, et ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus, Mementote sermonis quem dixi vobi: Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur.
PL 4, 665B「もし汝らがこの世のものであったなら、世は自分のものを愛したであろう。だが、汝らはこの世のものではなく、我が汝らをこの世から選び出したのであるから、それゆえ世は汝らを憎むのである。我が汝らに語った言葉を思い起こせ〔底本は vobi。vobis と読む〕。『僕はその主人にまさる者ではない。人々が我を迫害したのであれば、汝らをも迫害するであろう。』」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.3
Et iterum: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut, cum venerit hora, eorum memores sitis, quia ego dixi vobis (Ib. XVI, 4) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「汝らを殺す者はみな、自分が神への務めを果たしていると思う時が来るであろう。彼らがそうするのは、父をも我をも知らなかったからである。我がこれらのことを汝らに語ったのは、その時が来たときに、我が汝らに語ったことを汝らが思い出すためである」(ヨハネ16:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.4
Et iterum: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Ib. 26) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「まことに、まことに汝らに告げる、汝らは泣き悲しむが、世は喜ぶであろう。汝らは悲しむが、その悲しみは喜びに変わるであろう」(ヨハネ16:26)〔底本の引用箇所のまま。内容は現行のヨハネ16:20 に当たる〕。
- ミーニュは同章26節と刷るが、引用文はヨハネ16章20節の文である。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.5
Et iterum: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego vici saeculum (Ib. 38) .
PL 4, 665Bまた重ねてこう言われる。「我がこれらのことを汝らに語ったのは、汝らが我にあって平安を得るためである。世にあっては汝らは苦難に遭うが、頼もしくあれ、我は世に勝ったのである」(ヨハネ16:38)〔底本の引用箇所のまま。16章は33節までで、内容は16:33 に当たる〕。
- ミーニュは同章38節と刷るが、引用文はヨハネ16章33節の文である。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.6
Et cum a discipulis suis interrogaretur de signo adventus sui et consummationis mundi, respondit et dixit: Cavete ne quis vos fallat; multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Matth. XXIV, 4) .
PL 4, 665B弟子たちから、御自身の到来と世界の完成のしるしについて問われたとき、主は答えてこう言われた。「誰にも汝らを欺かせぬよう用心せよ。多くの者が我が名を名のって来て、『我こそキリストである』と言い、多くの者を欺くであろう」(マタイ24:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.7
Incipietis autem audire bella et auditus bellorum: videte, nolite tumultuari: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
PL 4, 666A「汝らは戦争と戦争の噂とを聞き始めるであろう。心せよ、動揺してはならない。これらのことは起こらねばならないが、まだ終わりではない。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.8
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum; et erunt fames et terrae motus et pestilentiae per singula loca; omnia autem ista initia parturitionum sunt.
PL 4, 666A「民は民に、国は国に敵対して立ち上がるであろう。方々に飢饉と地震と疫病があるであろう。だが、これらすべては産みの苦しみの始まりにすぎない。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.9
Tunc tradent vos in pressuram, et interficient vos; et eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent et odient invicem.
PL 4, 666A「その時、人々は汝らを苦難に引き渡し、汝らを殺すであろう。汝らは我が名のゆえに、あらゆる民に憎まれる者となるであろう。その時、多くの者がつまずき、互いに引き渡し合い、互いに憎み合うであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.10
Et multi pseudoprophetae exsurgent et seducent multos: et eo quod facinus abundet, refrigescet charitas multorum. Qui autem toleraverit usque in finem, hic salvus erit.
PL 4, 666A「多くの偽預言者が起こって、多くの者を惑わすであろう。凶行があふれるがゆえに、多くの者の愛は冷えるであろう。だが、終わりまで堪え忍ぶ者は救われるであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.11
Et praedicabitur Evangelium istud regni per totum orbem terrae, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis.
PL 4, 666A「そしてこの御国の福音は、あらゆる民への証しとして全世界に宣べ伝えられ、その時に終わりが来るであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.12
Cum ergo videritis abominationem vastationis, quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat), tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo; et qui in agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum.
PL 4, 666A「それゆえ、預言者ダニエルによって語られた荒廃の忌むべきものが聖なる場所に立つのを汝らが見るとき(読む者は悟れ)、その時ユダヤにいる者は山へ逃れよ。屋根の上にいる者は、家から何かを取り出そうと降りてはならない。畑にいる者は、自分の上着を取りに戻ってはならない。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.13
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Orate autem ne fiat fuga vestra hyeme, neque sabbato.
PL 4, 666B「その日には、身重の女たちと乳を飲ませている女たちには災いあれ。汝らの逃避が冬や安息日に起こらぬよう祈れ。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.14
Erit enim tunc pressura magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: et nisi breviati essent dies illi, non esset salva omnis caro; propter electos autem breviabuntur illi dies.
PL 4, 666B「その時には大いなる苦難があるであろう。世界の初めから今に至るまでそのようなことはなく、この後もないであろう。もしその日々が短くされなければ、いかなる肉も救われないであろう。だが選ばれた者たちのために、その日々は短くされるであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.15
Tunc si quis dixerit vobis: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae: et dabunt signa magna et prodigia, ad errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia.
PL 4, 666B「その時、誰かが汝らに、『見よ、ここにキリストがいる』、あるいは『あそこにいる』と言っても、信じてはならない。偽キリストと偽預言者が起こり、大いなるしるしと不思議な業を行い、できることなら選ばれた者たちさえも欺こうとするであろう。汝らは用心せよ。見よ、我はすべてのことをあらかじめ汝らに告げた。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.16
Si ergo dixerint vobis: Ecce in solitudine est, nolite exire; ecce in cubiculis, nolite credere. Sicut enim coruscatio exit ab Oriente, et apparet usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis. Ubi fuerit cadaver, illuc colligentur aquilae.
PL 4, 666B「それゆえ、もし人々が汝らに『見よ、荒れ野にいる』と言っても出て行ってはならない。『見よ、奥まった部屋にいる』と言っても信じてはならない。稲妻が東から出て西にまで輝き渡るように、人の子の到来もそのようであろう。死体のあるところに、鷲は集まるであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.17
Continuo autem post pressuram dierum illorum sol tenebricabit, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum movebuntur.
PL 4, 667A「その日々の苦難の後、直ちに太陽は暗くなり、月はその光を放たず、星々は天から落ち、天の諸力は揺り動かされるであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.18
Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et lamentabuntur omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute magna et claritate. Et mittet Angelos suos cum tuba magna.
PL 4, 667A「その時、人の子のしるしが天に現れ、地のすべての部族は嘆き悲しむであろう。そして彼らは、人の子が大いなる力と輝きをもって天の雲に乗って来るのを見るであろう。人の子は大いなるラッパと共に天使たちを遣わすであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.19
Et colligent electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad summitates eorum (Matth. XXIV; Luc. XXI) .
PL 4, 667A「そして天使たちは、四方の風から、天の果てから果てに至るまで、選ばれた者たちを集めるであろう」(マタイ24章、ルカ21章)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.20
Nec nova aut repentina haec sunt quae nunc accidunt Christianis, cum boni semper et justi, et Deo innocentiae lege ac verae religionis timore devoti, per pressuras et injurias, et graves ac multiformes infestationum poenas angusti itineris difficultate gradiantur.
PL 4, 667A今キリスト教徒たちに起こっていることは、新しいことでも突然のことでもない。善良で正しい者たち、無垢の法と真の信仰への畏れとによって神に献身した者たちは、常に苦難と不正、そして重く多様な迫害の苦しみとを通して、狭い道の困難のうちを歩んできたからである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.21
Sic in origine statim mundi Abel justus a fratre primus occiditur: et Jacob fugatur, et Joseph venundatur, et David misericordem Saul rex persequitur, et Heliam majestatem Dei constanter ac fortiter asserentem rex Achab opprimere conatur; Zacharias sacerdos interficitur in medio templi et altaris, ut illic hostia ipse fiat ubi Deo hostias immolabat.
PL 4, 667Aこのように、世界の初めから既に、正しいアベルは最初に兄弟の手によって殺され、ヤコブは追われ、ヨセフは売られ、慈悲深いダビデはサウル王に迫害され、神の威厳を毅然として勇敢に主張するエリヤを、アハブ王は圧迫しようと試みた。祭司ザカリアは神殿と祭壇の真ん中で殺され、彼が神に犠牲を捧げていたまさにその場所で、自らが犠牲となったのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.22
Tot denique martyria justorum saepe celebrata, tot edita in posterum fidei et virtutis exempla.
PL 4, 667B実に、義人たちの殉教はかくも多くたびたび称えられ、後世のために示された信仰と徳の実例もかくも多い。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.23
Tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate compares, dilectione concordes, fide stabiles, virtute constantes, flammis ac poenis urgentibus fortiores, soli se Deo servire, solum nosse, solum colere proclamant, dicentes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi.
PL 4, 667B三人の若者アナニア、アザリア、ミサエルは、年齢を等しくし、愛において一致し、信仰において堅く、徳において不動であり、迫り来る炎と責め苦にもまして強く、ただ神にのみ仕え、ただ神のみを知り、ただ神のみを礼拝すると宣言して、こう言った。「ネブカドネザル王よ、この事について、我々があなたに答える必要はありません。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.24
Est enim Deus, cui nos servimus, potens nos eripere de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti, non adoramus.
PL 4, 667B「我々が仕える神は、燃え盛る炉の火から我々を救い出す力を持っておられ、王よ、あなたの手から我々を解放してくださるでしょう。たとえそうでなくとも、あなたの神々に我々は仕えず、あなたが立てられた金の像を拝まないことを、あなたに知っていただきたい。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.25
Et Daniel, Deo devotus et sancto Spiritu plenus, exclamat et dicit: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidït coelum et terram (Dan. XIV, 4) .
PL 4, 667Cそしてダニエルは、神に献身し、聖なる霊に満たされて、声高らかにこう言った。「私は、天と地とを造られた私の主なる神のほかは、何も礼拝しない」(ダニエル14:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.26
Tobias quoque, sub regali licet ac tyrannica servitute, sensu tamen ac spiritu liber, confessionem suam Deo servat, et virtutem majestatemque divinam sublimiter praedicat, dicens: Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, et ostendo virtutem ejus in natione peccatrice (Tob. XIII, 6) .
PL 4, 668Aトビアもまた、王の圧政的な隷属のもとにありながら、その思いと霊においては自由であり、神への自らの告白を守り、崇高に神の力と威厳とを宣べ伝えて、こう言った。「私は、捕らわれの地にあっても彼に告白し、罪深い民の中でその力を示す」(トビト記13:6)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.27
Quid vero in Machabaeis, septem fratres et natalium pariter et virtutum sorte consimiles, septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fratres in martyrio cohaerentes, ut primi in dispositione divina septem dies annorum septem millia continentes, ut septem Spiritus et Angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, et lucernae septiformes in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea, et apud Salomonem columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia (Prov. IX, 1) : ita et istic septem fratrum numerus, Ecclesias septem numeri sui quantitate complexus, secundum quod in primo Regnorum libro legimus, sterilem septem peperisse (II, 5).
PL 4, 668Aしかし、マカバイの物語における七人の兄弟については、何を語るべきであろうか。彼らは生まれにおいても徳の巡り合わせにおいても等しく似通い、完全な完成の秘義をもって七という数を満たしている。この七人の兄弟が殉教において結び合わされているのは〔この文は定動詞を欠き構文が崩れている。sic … ut … ita の対比として解した〕、あたかも神の配剤における初めの七日が七千年を含んでいるように、あたかも神の御顔の前に侍り、そこに留まる七つの霊と七人の天使のように、あたかも証しの幕屋にある七枝の灯火のように、あたかも黙示録における七つの金の燭台のように、あたかもソロモンにおいて知恵がその上に家を建てたという七本の柱のように(箴言9:1)——そのように、ここでもまた七人の兄弟という数は、その数の大きさによって七つの教会を包み込んでおり、『列王記』第一巻において我々が読むとおり、不妊の女が七人の子を生んだというのと同じことなのである(サムエル記上2:5)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.28
Et apud Esaiam: Septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt (Is. IV, 1) . Et apostolus Paulus, qui hujus legitimi numeri et certi meminit, ad septem Ecclesias scribit.
PL 4, 668Bそしてイザヤにおいてはこう言われている。「七人の女が一人の男にすがりつき、自分の上にその名が呼ばれることを願い求める」(イザヤ4:1)。使徒パウロもまた、この定まった確かな数を心に留めて、七つの教会に宛てて書き送っている。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.29
Et in Apocalypsi (I, 19-21) Dominus mandata sua divina et praecepta coelestia ad septem Ecclesias et earum angelos dirigit, qui nunc istic in fratribus numerus invenitur, ut consummatio legitima compleatur.
PL 4, 668Bそして黙示録において、主は御自身の神的な命令と天的な戒めを七つの教会とその天使たちに送られる(黙示録1:19-21)。この数は、今ここに、かの兄弟たちのうちにも見いだされ、正当な完成が満たされるのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.30
Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata.
PL 4, 668B七人の子らと明らかに結び合わされているのは、その起源であり根である母〔教会〕である。この母はのちに七つの教会を生んだが、彼女自身は最初のただ一つのものとして、主の御声によってペトロの上に据えられたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.31
Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est: martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo patre censentur; sicut in Evangelio Dominus docet, dicens: Ne vocaveritis vobis patrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est (Matth. XXIII, 9) .
PL 4, 668C受難において母だけが子らと共にあるのは、理由なきことではない。殉教者たちは、受難において自らを神の子であると証しする者たちであり、もはや神を父とする者としてのみ数えられるからである。福音書において主が教えて、こう言われたとおりである。「地上において誰をも汝らの父と呼んではならない。汝らの父は天にいますただ一人だからである」(マタイ23:9)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.32
Quae vero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt!
PL 4, 669A彼らが示した告白の宣言は、いかに輝かしく、いかに大いなる信仰の証しを与えたことであろうか。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.33
Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis invicta, contagio suillae carnis maculare quaerebat, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis et accensis, eum qui primus locutus fuerat, et magis regem virtutis et fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit et frigi, producta et exsecta prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ad Deum debuit ipsa proficisci.
PL 4, 669A敵意に満ちたアンティオコス王——いや、アンティオコスのうちに具現化された反キリスト——は、告白の霊において屈することなき殉教者たちの栄えある口を、豚肉の穢れによって汚そうと試みた。鞭で激しく打たせても何一つ効を奏さなかったので、彼は鉄鍋を火にかけるよう命じた。それが熱せられ燃えたつと、最初に語り、徳と信仰の不動さによって王を最も強く刺激した者を、引き出して焼くよう命じ、まず神を告白したその舌を引き出させて切り取らせた。だがこれは殉教者にとってはむしろいっそう栄えあることであった。神の御名を告白した舌は、真っ先に神のもとへ進み行くべきであったからである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.34
Post in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo.
PL 4, 669Aその後、第二の者に対しては、いっそう激しい責め苦を考案し、他の肢体を痛めつける前に、頭の皮を髪もろとも剥ぎ取った。すなわち、定まった憎しみによるものである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.35
Nam cum caput viri Christus sit, et caput Christi Deus; qui caput laniabat in martyre, Deum et Christum persequebatur in capite.
PL 4, 669Bなぜなら、男の頭はキリストであり、キリストの頭は神であるから、殉教者において頭を引き裂いていた者は、頭において神とキリストとを迫害していたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.36
At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit (II Machab. VII, 9) .
PL 4, 669Bだが彼は、自らの殉教に確信を抱き、神からの報いとして復活の褒賞を自らに約束しつつ、声高らかにこう言った。「あなたは、この現世の命から我々を滅ぼすことができるにすぎない。しかし世界の王は、その律法のために死んだ我々を、生命の永遠なる復活へとよみがえらせるであろう」(マカバイ二7:9)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.37
Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari.
PL 4, 669B第三の者は、舌を求められると直ちにそれを差し出した。舌を切り取られる責め苦を軽んじることを、既に兄から学んでいたからである。彼はまた、切り落とされるべき両手を、迷うことなく差し伸べた。この種の刑罰によって、責め苦のために手を差し伸べることで、主の御受難の姿に倣うことができたのは、この上ない幸いであった。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.38
Nec non et quartus, pari virtute tormenta contemnens, et ad retundendum regem coelesti voce respondens, exclamavit et dixit: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum, ab eo suscitandos in vitam aeternam: tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Ib. 14) .
PL 4, 669Bそして第四の者も、同じ徳をもって責め苦を軽んじ、王をくじくべく天来の声をもって答え、声高らかにこう言った。「人々の手によって死に渡された我々は、むしろ神から再び希望を待ち望み、神によって永遠の生命へとよみがえらされる方がよい。あなたには生命への復活はないであろう」(マカバイ二7:14)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.39
Quintus, praeter quod carnificinam regis et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi indignationem Dei et ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.
PL 4, 669C第五の者は、王の処刑人の所業と過酷で多様な責め苦とを信仰の力によって踏みにじったばかりでなく、未来を予め知り悟る力を神性の霊によって吹き込まれ、神の怒りと間もなく続くはずの報復とを王に預言し、こう言った。「あなたは、朽ちるべき身でありながら人間たちの間で権力を持ち、思うがままに振る舞っている。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.40
Noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. Sustine et vide magnam potestatem ejus, qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid. 16) .
PL 4, 670A「だが、我々の一族が神に見捨てられたと思ってはならない。耐えて見るがよい、神の大いなる権力が、あなたとあなたの子孫とをいかに苦しめるかを」(マカバイ二7:16)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.41
Quale illud levamentum fuit martyri, quam grande solatium, in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare!
PL 4, 670A殉教者にとって、それはいかなる慰めであったことか、いかに大いなる安らぎであったことか——自らの苦しみのただ中にあって、自分自身の責め苦を思うのではなく、自分を苦しめる者にふりかかる刑罰を予告することは。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.42
In sexto vero non virtus sola, sed et humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis potius suis adscripsisse, quod persecutionem a rege pateretur; Deo vero dedisse quod postmodum vindicaretur.
PL 4, 670A第六の者においては、徳のみならず謙遜もまた称えられるべきである。彼は自分自身のために何一つ求めず、自らの告白の誉れを高慢な言葉で誇示することもなく、むしろ王による迫害を被ることを自分自身の罪に帰し、その後に報復されることは神に委ねたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.43
Docuit esse martyres verecundos, de ultione fidere, et nihil in passione jactare: Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum. Tu autem, ne te existimes impune futurum, aggressus pugnare cum Deo (Ib. 18) .
PL 4, 670A彼は、殉教者たちが慎み深くあるべきこと、報復については信頼を置くべきこと、受難において何ひとつ誇るべきでないことを教えた。彼はこう言った。「いたずらに思い違いをしてはならない。我々がこれらのことを被っているのは、我々自身のせいであり、我々の神に対して罪を犯したからである。だが、あなたは、神に戦いを挑んでおきながら、罰を免れると思ってはならない」(マカバイ二7:18)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.44
Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectavit libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerant filii ejus tormentis et passione membrorum: cum sex punitis et occisis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias et potentatus et multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, et peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur et mater; deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem.
PL 4, 670B驚嘆すべきはまた母である。彼女は女という性の弱さに挫けることもなく、度重なる子を失う悲しみに動じることもなく、死にゆく我が子らを進んで見つめ、その苦しみを我が子らの罰としてではなく栄光として数えた。彼女の子らが四肢の責め苦と受難とによって神に捧げたのと同じほど大いなる殉教を、彼女自身は自らの眼差しの力によって神に捧げたのである。六人が罰せられ殺され、兄弟のうち一人が残っていたとき、王は彼に富と権勢と多くのものを約束し、たとえ一人だけでも屈服させることによって自らの残酷さと獰猛さを慰めとしようとし、息子を突き崩すために母も共に懇願するよう求めた。母は懇願したが、それは殉教者の母にふさわしく、律法と神とを心に留める者にふさわしく、我が子らを甘やかしてではなく雄々しく愛する者にふさわしいものであった。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.45
Deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur: deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo potius peperisse, non saeculo Armans itaque eum et corroborans, et feliciore tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae te in utero mensibus decem portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi.
PL 4, 670B彼女が懇願したのは、彼が神を告白するようにということであった。彼女が懇願したのは、この兄弟が、称賛と栄光をともにする交わりにおいて、他の兄弟たちから引き離されないようにということであった。そのとき彼女は、もし七人の子を、この世のためにではなくむしろ神のために生んだことになるならば、自らを七人の子の母と数えられると考えた。こうして彼女は息子を武装させて力づけ、そのとき、いっそう幸いな産みの苦しみをもって息子を生み出しつつ、こう言った。「息子よ、私を憐れんでおくれ。私はお前を十月のあいだ胎に宿し、三年のあいだ乳を与え、育て、この年齢にまで導いてきたのです。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.46
Oro, fili, aspicias in coelum et terram; et omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus.
PL 4, 670C「息子よ、私は乞い願う、天と地とを見つめ、そこにあるすべてのものを見つめたのち、神がそれらを、そして人類を、無から造られたことを悟っておくれ。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.47
Itaque, fili, ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Machab. VII, 28) .
PL 4, 671A「それゆえ、息子よ、この処刑人を恐れてはならない。むしろ、兄弟たちにふさわしい者となって死を受け入れておくれ。そうすれば、その憐れみのうちに、私はお前を兄弟たちと共に迎え入れることができるでしょう」(マカバイ二7:28)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.48
Magna laus matris in exhortatione virtutis, sed major in Dei timore et in fidei veritate, quod nihil sibi, aut filio, de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius participem passionis fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri.
PL 4, 671A母への大いなる称賛は、徳への勧めにあるが、さらに大いなる称賛は、神への畏れと信仰の真実とにある。彼女は自分自身にも息子にも、六人の殉教者の誉れにあずかることを何ら約束せず、信仰を拒む者の救いのために兄弟たちの祈りが役立つとも信じなかった。それどころか、受難にあずかる者となるよう説き勧め、審判の日に兄弟たちと共に見いだされ得るようにしたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.49
Posthaec liberis suis commoritur et mater; neque enim aliud jam decebat, quam ut quae martyres pepererat et fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; et quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur.
PL 4, 671Aその後、母もまた自らの子らと共に死んだ。殉教者たちを生み、殉教者たらしめた彼女が、彼らと栄光をともにする交わりに加わること以外に、もはやふさわしいことはなかったからである。彼女が先に神のもとへ遣わした者たちに、彼女自身もまた続いたのである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.50
Ac, ne quis, vel libelli vel alicujus rei oblata sibi occasione qua fallat, amplectatur decipientium malum munus, nec Eleazarus tacendus est, qui, cum sibi a ministris regis offerretur facultas ut, accepta carne qua liceret sibi vesci, ad circumveniendum regem, simularet se illa edere quae de sacrificiis atque illicitis cibis ingerebantur, consentire ad hanc fallaciam noluit, dicens: nec aetati suae, nec nobilitati convenire id fingere, quo caeteri scandalizarentur et in errorem inducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum, ad alienigenarum morem, relicta et prodita Dei lege, transisse: nec tanti esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia.
PL 4, 671Bまた、誰も、証明書であれ何であれ、欺くための機会が差し出されたときに、欺く者たちの与える悪しき贈り物を受け入れることのないように——エレアザルについても語らずにいてはならない。彼は、王の従者たちから、自分が食べることを許されている肉を受け取り、王を欺くために、犠牲や禁じられた食物からもたらされたものを食べているかのように装う機会を提供されたが、この欺瞞に同意することを拒み、こう言った。すなわち、自分の年齢にも自分の高貴な身分にも、そのようなふりをすることはふさわしくない。それによって他の者たちがつまずき、迷いに引き込まれ、九十歳になったエレアザルが、神の律法を捨て裏切って異邦人の風習に移ったのだと思い込むことになるからである。また、命のわずかな時を得るために、神を怒らせて永遠の刑罰を招くほどの価値はないと。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.51
At ille excruciatus diu, et in extremo jam constitutus, cum inter verbera et tormenta moreretur, ingemiscens ait: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis vapulans; animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior (Machab. VI, 22) .
PL 4, 672Aだが彼は、長く責め苛まれ、既に最期の時に至り、鞭打ちと責め苦との間に死につつあったとき、うめきながらこう言った。「主よ、聖なる知識を持ちたもう方よ、明らかなことです。私は死から逃れることができたにもかかわらず、鞭に打たれて肉体の最も厳しい苦しみに耐えています。ですが、心においては、ただあなたご自身への畏れのゆえに、これを喜んで受けているのです」(マカバイ二6:22)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.52
Sincera prorsus fides et virtus integra ac satis pura, non regem Antiochum cogitasse, sed Deum judicem; et scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret, quando Deus, qui conscientiae nostrae judex est et solus timendus est, nec derideri possit omnino nec falli.
PL 4, 672Aまさしく純粋な信仰であり、申し分なく健全で十分に清らかな徳である——彼がアンティオコス王のことを思わず、ただ神なる審判者のことを思ったこと、そして、人間を嘲り欺いたとしても自らの救いに資することはできないと知っていたこと。なぜなら、我々の良心の審判者であり、ただひとり畏れられるべき神は、決して嘲られることも欺かれることもあり得ないからである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.53
Si igitur et nos dicati ac devoti Deo vivimus, si supra justorum antiqua et sancta vestigia iter facimus, per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus; hoc ampliorem gloriam computantes temporis nostri, quod, cum vetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis ac fidei, numerari non possunt martyres Christiani; testante Apocalypsi et dicente: Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni gente, et ex omni tribu et populo et lingua, stantes in conspectu throni et Agni: et erant amicti stolas albas, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno.
PL 4, 672Aそれゆえ、もし我々もまた、神に捧げられ献身して生きているのであれば、もし義人たちの古く聖なる足跡の上を歩んでいるのであれば、同じ苦しみの証しを通し、同じ受難の殉教を通して、進み行こうではないか。我々はこのことを、我々の時代のいっそう大いなる栄光と数える。すなわち、古の実例は数えることができても、その後に徳と信仰との豊かさがあふれ出たがゆえに、キリスト教徒の殉教者たちは数えることができないのである。黙示録はこれを証ししてこう言っている。「その後、私は見た。あらゆる民、あらゆる部族、民衆、言葉から成る、誰も数えることのできない大いなる群衆が、玉座と小羊との前に立っているのを。彼らは白い衣をまとい、手には棕櫚の枝を持ち、大声でこう言っていた。『救いは、玉座に座したもう我々の神と、小羊とにこそある。』」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.54
Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolas albas, qui sunt, et unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis.
PL 4, 672B「長老の一人が答えて、私にこう言った。『白い衣をまとっているこの者たちは誰か、どこから来たのか。』私は彼に言った。『我が主よ、あなたこそご存じです。』」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.55
Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni: propter hoc sunt in conspectu throni Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus (Apoc. VII, 9) .
PL 4, 673A「すると彼は私にこう言った。『これらは大いなる患難から来た者たちであり、自分たちの衣を洗い、小羊の血によってそれを白くした者たちである。それゆえ彼らは神の玉座の前におり、昼も夜も神殿で神に仕えているのである。』」(黙示録7:9)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.11.56
Quod si tantus ostenditur et probatur Christianorum martyrum populus, nemo difficile vel arduum putet esse martyrem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari.
PL 4, 673Aもしキリスト教徒の殉教者たちの民がこれほどまでに大いなるものとして示され、証しされているのであれば、殉教者となることが困難であり至難であると誰も思うべきではない。殉教者たちの民が数え切れないほどであることを見るのであるから。