Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.4.1
Necnon et illud consilium, frater charissime, utile et salubre prospexi, in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, amputandas esse verborum nostrorum moras et tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas, ponenda sola illa quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium Christus hortatur.
PL 4, 653Cなお私は、最愛の兄弟よ、次のこともまた、有益で健全な配慮として見て取った。すなわち、殉教者を作り出すこれほど必要な勧めにおいては、我々の言葉の遅滞と緩慢さを断ち切り、人間の言葉のまわりくどさを取り除き、ただ神が語られること、すなわちキリストがそのしもべたちを殉教へと勧めておられる言葉のみを置くべきである、ということである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.4.2
Praecepta ipsa divina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde et animi et corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur.
PL 4, 654A神の御教えそのものが、いわば武具として、戦う者たちに差し出されねばならない。それこそが軍隊のラッパの勧めであり、それこそが戦う者たちへの角笛の合図であれ。そこから耳が起こされ、そこから心が整えられ、そこから精神と肉体の力とが、あらゆる受難への忍耐へと強められるように。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.4.3
Nos tantum qui, Domino permittente, primum Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus, insinuantes et docentes hoc esse Baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius, Baptisma in quo Angeli baptizant, Baptisma in quo Deus et Christus ejus exultant, Baptisma post quod nemo jam peccat, Baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, Baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat.
PL 4, 654A我々はただ、主のお許しのもとに信じる者たちに第一の洗礼を授けた者として、各人をもうひとつの洗礼にも備えさせよう。すなわち、これこそ恩寵においてより大きく、力においてより崇高で、誉れにおいてより貴い洗礼であること、これは天使たちが授ける洗礼であり、神とそのキリストとが喜び踊る洗礼であり、これを受けた後にはもはや誰も罪を犯すことのない洗礼であり、我々の信仰の成長を完成させる洗礼であり、この世から去りゆく我々を直ちに神に結びつける洗礼であることを、教え諭しつつ。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.4.4
In aquae Baptismo accipitur peccatorum remissa, in sanguinis Baptismo corona virtutum. Amplectenda res est et optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus et amici.
PL 4, 654B水の洗礼においては罪の赦しが受けられ、血の洗礼においては力の栄冠が受けられる。これは抱き取るべきこと、望むべきこと、我々のあらゆる願いの祈りをもって求めるべきことである。神のしもべである我々が、神の友ともなるために。