キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Ad Fortunatum de exhortatione martyrii

Pars II, Caput XIII 第II部 第XIII章

--PLUS NOS ACCIPERE IN PASSIONIS MERCEDE, QUAM QUOD HIC SUSTINEMUS IN IPSA PASSIONE.

受難の報いとして我々が受けるものは、この地で受難そのものにおいて耐えるものにまさるということ

Cyprian of Carthage · Ad Fortunatum de exhortatione martyrii · PL 4, 674C · 9 sectiones

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.1

1

Probat beatus apostolus Paulus, qui, dignatione divina usque in tertium coelum atque in paradisum raptus, audisse se inenarrabilia verba testatur; qui oculata fide Jesum Dominum vidisse se gloriatur, qui id quod et didicit et vidit, majori conscientiae veritate profitetur: Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18) .

PL 4, 674C

祝された使徒パウロが、これを証している。彼は神が良しとされたことによって第三の天、そして楽園にまで引き上げられ、語り得ない言葉を聞いたことを証言する者であり、目で見たという確かさによって主イエスを見たことを誇る者であり、自ら学び、また見たことを、いっそう大いなる良心の真実性をもって公言する者である。彼は言う。「この時代の苦しみは、我々のうちに現されるであろう来るべき栄光に、値するものではない」(ローマ8:18)。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.2

2

Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat, ut post tormenta et supplicia terrena, praemia divina percipiat?

PL 4, 675A

それゆえ、誰があらゆる力を尽くして、これほどの栄光に達するよう努めないであろうか——神の友となり、直ちにキリストとともに喜び、地上の責め苦と刑罰の後に、神的な報いを受けるために。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.3

3

Si militibus saecularibus gloriosum est ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes, quanto potior et major est gloria, victo diabolo, ad paradisum triumphantem redire, et unde Adam peccator ejectus est, illuc, prostrato eo qui ante dejecerat, trophaea victricia reportare, offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam fidem et virtutem mentis incolumem, laudem devotionis illustrem, comitari eum cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus, lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus, cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis caelestis regni possessione laetari?

PL 4, 675A

世俗の兵士たちにとってすら、敵を打ち破って凱旋しつつ祖国に帰ることが栄えあることであるならば、悪魔を打ち破り、凱旋しつつ楽園に帰ること、かつて罪人アダムが追い出されたその同じ場所へ、先にアダムを投げ落とした者を打ち倒して、勝利の戦勝記念碑を持ち帰ること、神に最も喜ばれる捧げ物——朽ちることなき信仰、傷つくことなき心の力、輝かしい献身の誉れ——を捧げること、キリストが来られるときに、敵に対する報復を受け取る者としてこれに従うこと、キリストが裁きの座に着かれるときにその傍らに立つこと、キリストの共同の相続人となること、天使たちに等しくなること、族長たちとともに、使徒たちとともに、預言者たちとともに、天の国の所有において喜ぶこと——これらは、いかにいっそう優り、いっそう大いなる栄光であろうか。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.4

4

Has cogitationes quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare? Durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes diaboli terrores et minas mundi, animus immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat.

PL 4, 675B

これらの思いを、いかなる迫害が打ち負かすことができようか。いかなる責め苦がこれに打ち勝つことができようか。敬虔な瞑想の上に据えられた心は、強く揺るがずに耐え続け、悪魔のあらゆる恐怖とこの世の脅しに逆らって、確固として揺るがぬ堅固な未来への信仰によって強められた精神は、不動のまま踏みとどまる。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.5

5

Clauduntur in persecutionibus terrae, sed patet coelum: minatur Antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur; vita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur.

PL 4, 676A

迫害のうちに地は閉ざされるが、天は開かれている。反キリストは脅すが、キリストは守られる。死はもたらされるが、不死がそれに続く。殺された者から世は奪い去られるが、回復された者には楽園が示される。時の生命は消え去るが、永遠の生命が取り戻される。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.6

6

Quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum? claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim ut Deus videatur et Christus!

PL 4, 676A

喜びをもってこの世から出て行き、圧迫と苦悩の中にあって栄光のうちに出て行くことは、いかに大いなる誉れであり、いかに大いなる安らかさであろうか。人間と世とを見ていたその目を、一瞬のうちに閉じて、神とキリストとを見るために、直ちにその同じ目を開くことは、いかばかりであろうか。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.7

7

Tam feliciter migrandi, quanta velocitas! terris repente subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari.

PL 4, 676A

かくも幸いなる移り行きの、何と速やかなことか。地上から瞬く間に取り去られて、天の王国に置き直される。これらのことを、心と思いのうちに抱き、これらのことを昼も夜も思い巡らさねばならない。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.8

8

Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersitio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad martyrium praeparata.

PL 4, 676A

もし迫害が、このような神の兵士を見出すならば、戦いへと備えられたその力は決して打ち負かされることがないであろう。あるいは、もし召し出しがそれより先に訪れるならば、殉教への備えができていたその信仰は、報いなきままではないであろう。

Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.13.9

9

Sine damno temporis merces, judice Deo, redditur: in persecutione, militia; in pace, conscientia coronatur.

PL 4, 676B

神を審判者として、時を損なうことなく報いは返される。迫害にあっては軍務が、平和にあっては良心が、栄冠を受ける。