Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.1
Per Salomonem Spiritus sanctus ostendit et praecinit dicens: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se.
PL 4, 673A聖なる霊は、ソロモンを通して示し、あらかじめこう告げられた。「たとえ人々の前で責め苦を受けたとしても、彼らの希望は不死をもって満ちている。わずかな苦しみを受けても、多くの善きものに整えられるであろう。神が彼らを試み、御自分にふさわしい者と見出されたからである。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.2
Tamquam aurum in fornace, probavit illos, et quasi holocausta hostiae accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
PL 4, 673B「炉の中の金のように、神は彼らを試み、全焼の捧げ物として彼らを受け入れられた。しかるべき時に、彼らへの顧みがあるであろう。彼らは輝き、葦原の中の火花のように駆け巡るであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.3
Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum (Sap. III, 4) .
PL 4, 673B「彼らは諸国民を裁き、もろもろの民を治めるであろう。そして彼らの主は永遠に統治されるであろう」(知恵の書3:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.4
Item apud eumdem vindicta nostra describitur, et persequentium nos atque infestantium poenitentia praedicatur: Tunc stabunt, inquit, justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii.
PL 4, 673Bまた同じ書には、我々のための報復が描かれ、我々を迫害し攻め立てる者たちの後悔が予告されている。彼は言う。「その時、義人たちは、自分たちを苦しめ、自分たちの労苦を奪った者たちに向かって、大いなる不動の心をもって立つであろう。彼らを見た者たちは、恐ろしい恐怖に取り乱し、思いがけない救いの突然の到来に驚いて、互いにこう言うであろう——後悔しながら、苦悩のあまり霊において呻きつつ。『これが、かつて我々が嘲笑い、辱めの的とした者たちだ。』」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.5
Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis.
PL 4, 673C「『我々は愚かにも、彼らの生を狂気と見なし、彼らの最期を誉れなきものと考えた。しかるに、彼らはどうして神の子らの数に入れられ、聖徒たちの中にその分を得ているのか。ならば我々は、真理の道から迷い出たのだ。義の光は我々を照らさず、太陽は我々のために昇らなかった。』」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.6
Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. III, 1) .
PL 4, 673C「『我々は不義と滅びの道に疲れ果て、険しい荒れ地を歩んだが、主の道を知らなかった。高慢は我々に何の益をもたらしたか。富の誇示は我々に何をもたらしたか。それらすべては影のように過ぎ去った』」(知恵の書3:1)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.7
Item in Psalmo CXV (v. 3) pretium et merces passionis ostenditur: Pretiosa est, inquit, in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
PL 4, 673Cまた詩篇115篇3節には、受難の代価と報いが示されている。彼は言う。「主の御目には、その聖徒たちの死は貴い。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.8
Item in Psalmo CXXV ( v. 8) , tristitia conflictationis et laetitia retributionis exprimitur: Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. Ambulantes ambulabant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient in exultatione portantes gremia sua.
PL 4, 673Cまた詩篇125篇8節には、闘いの悲しみと報いの喜びとが表されている。彼は言う。「涙とともに種を蒔く者は、喜びをもって刈り入れるであろう。彼らは種を携えて出て行きながら、歩みながら泣いていたが、帰って来るときには、その束を抱えて喜び踊りながら来るであろう。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.9
Et iterum in Psalmo CXVIII: Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum.
PL 4, 674Aまた詩篇118篇にはこうもある。「道において汚れなく、主の律法のうちを歩む者たちは幸いである。主の証しを尋ね求め、心を尽くしてこれを求める者たちは幸いである。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.10
Item Dominus in Evangelio, ultor ipse persecutionis nostrae et remunerator passionis: Beati, inquit, qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, quia ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) .
PL 4, 674Aまた福音書において主御自身も、我々への迫害の復讐者、受難の報い主として、こう言われる。「義のために迫害を受けた者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.11
Et iterum: Beati eritis cum odio vos habuerint homines, et separaverint vos, et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis (Luc. VI, 22) .
PL 4, 674Aまた、こうもある。「人々が汝らを憎み、汝らを退け、追い出し、人の子のゆえに汝らの名を悪しきものとして罵るとき、汝らは幸いである。その日には喜び踊れ。見よ、天における汝らの報いは大きいからである」(ルカ6:22)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.12
Et iterum: Qui perdiderit animam suam propter me, hic salvabit illam (Luc. IX, 24) . Nec solos animadversos et interfectos divinae pollicitationis manent praemia, sed, etiamsi ipsa passio fidelibus desit, fides tamen integra atque invicta perstiterit, et, contemptis ac relictis suis omnibus, Christum se sequi Christianus ostenderit, ipse quoque a Christo inter martyres honoratur, pollicente ipso et dicente: Nemo est qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Luc. XVIII, 29) .
PL 4, 674Aまた、こうもある。「わたしのために自分の命を失う者は、それを救うであろう」(ルカ9:24)。神の約束による報いは、処罰され殺された者たちだけに残されているのではない。たとえ受難そのものが信徒に欠けていても、その信仰が全きまま、打ち負かされることなく保たれ、自分のすべてを軽んじ捨て去って、キリストに従う者であることをキリスト教徒が示したならば、その者もまたキリストによって殉教者たちの中に数えられて誉れを受ける。キリスト御自身が約束してこう言われるとおりである。「神の国のために、家、あるいは畑、あるいは両親、あるいは兄弟、あるいは妻、あるいは子らを捨てる者は誰であれ、この時代においてその七倍を受け、来るべき世においては永遠の生命を受ける」(ルカ18:29)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.13
Item in Apocalypsi hoc idem loquitur: Et vidi, inquit, animas occisorum propter nomen Jesu et sermonem Dei: et cum primo in loco posuisset occisos, addidit, dicens: Et quicumque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua; quos universos a se in eodem loco simul visos conjungit et dicit: et vixerunt et regnaverunt cum Christo (Apoc. XX, 4) .
PL 4, 674Bまた黙示録においても、主はこの同じことを語っておられる。彼は言う。「わたしは、イエスの名と神の言葉のゆえに殺された者たちの魂を見た」。そして彼は、まず殺された者たちを第一の場所に置いた上で、こう付け加えて言う。「また、獣の像を崇拝せず、額にも手にもその刻印を受けなかった者たち」。そして彼は、これらすべての者を、同じ場所にともに見たものとして結び合わせ、こう言う。「そして彼らは生きて、キリストとともに統治した」(黙示録20:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.12.14
Vivere omnes dicit et regnare cum Christo, non tantum qui occisi fuerint, sed et quicumque, in fidei suae firmitate et Dei timore perstantes, imaginem bestiae non adoraverint, neque ad funesta ejus, et sacrilega edicta consenserint.
PL 4, 674C彼は、殺された者たちだけでなく、自分の信仰の堅固さと神への畏れのうちに踏みとどまり、獣の像を崇拝せず、その凶々しく瀆聖的な布告に同意しなかった者たちもまた、皆生きてキリストとともに統治すると言うのである。