Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.1
Ostenditur in Psalmo CXIII: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea.
PL 4, 654B詩篇113篇にはこう示されている。「諸国民の偶像は銀と金、人の手の業である。口があっても語らず、目があっても見ず、耳があっても聞かない。彼らの口には霊がないからである。これを造る者たちも、これに等しくなるがよい。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.2
Item in Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt deos; quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
PL 4, 655Cまた、ソロモンの知恵の書には、こうある。「諸国民のあらゆる偶像を、彼らは神々と見なした。それらには見るための目の働きもなく、息を吸い入れるための鼻もなく、聞くための耳もなく、触れるための手の指もなく、歩くための足さえ鈍い。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.3
Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
PL 4, 655C「人間がこれらを造ったのであり、霊を借り受けた者がこれらを形づくったのである。人間は、自分に似た神を造ることなど到底できない。なぜなら、彼自身が死すべき者である以上、不義なる手で死せるものを形づくるにすぎないからである。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.4
Melior est autem ipse iis quos colit, quoniam ipse quidem vixit, illi autem numquam (Sap. XV, 15- 17) . Item in Exodo: Non facies tibi idolum nec cujusquam similitudinem (Exod. XX, 4) .
PL 4, 656B「彼が崇拝する当のものよりも、彼自身の方が優れている。なぜなら、彼自身はかつて生きたことがあるが、それらは決して生きたことがないからである」(知恵の書15:15-17)。また出エジプト記にはこうある。「汝は自分のために偶像を造ってはならない。いかなる形の似姿も造ってはならない」(出エジプト記20:4)。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.5
Item apud Salomonem de elementis: Neque opera attendentes agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem aut lunam deos putaverunt.
PL 4, 656Cまた、ソロモンにあっては、元素について次のように言われている。「彼らは、業に目を留めながらも、それを造った者が誰であるかを知ることがなく、火か、風か、速く動く大気か、星々の巡りか、盛んな水か、太陽か月かを、神々と見なした。」
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 2.1.6
Quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto iis Dominus sit speciosior. Aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis (Sap. XIII, 1-4) .
PL 4, 656C「もし彼らが、その美しさのゆえにそのように判じたのであれば、主がそれらよりもいかに美しいかを知るがよい。また、もし彼らがそれらの力と業とに驚嘆したのであれば、これら力あるものを立てた方が、それらよりも力強い方であることを、それら自体から悟るがよい」(知恵の書13:1-4)。