Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.2.1
Quid autem potius aut majus curae nostrae ac sollicitudini congruit, quam ut commissum nobis divinitus populum et exercitum in castris caelestibus constitutum adversus diaboli tela et jacula exhortationibus assiduis praeparemus?
PL 4, 653A我々の配慮と気遣いにとって、これよりふさわしく、これより重大なことがあろうか。すなわち、神によって我々に委ねられた民、天の軍営に据えられた軍勢を、悪魔の矢と投げ槍に対して、絶えざる勧めによって備えさせることである。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.2.2
Neque enim idoneus potest esse miles ad bellum qui non exercitatus prius in campo fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam virium ante meditetur.
PL 4, 653A練兵場においてあらかじめ訓練されていない者は、戦いのための兵士としてふさわしくありえない。また、競技の栄冠を得ようと望む者も、力の用い方と技をあらかじめ体得しておかなければ、競技場で栄冠を得ることはない。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.2.3
Adversarius vetus est et hostis antiquus cum quo praelium gerimus; sex millia annorum jam pene complentur ex quo hominem diabolus impugnat. Omnia genera tentandi et artes atque insidias dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit.
PL 4, 653A我々が戦いを交える相手は、古くからの敵、いにしえよりの仇である。悪魔が人間を攻め立て始めてから、すでに六千年に近い年月が満ちようとしている。彼は、その古さそのものの経験によって、あらゆる試みの種類と、人を打ち倒す技と謀りごとを習い覚えた。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.2.4
Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem, si non sollicitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium, fallit incautum, decipit imperitum.
PL 4, 653Bもしキリストの兵士が備えなく、未熟で、心を尽くして注意深く目覚めていないところを見出せば、彼は無知な者を取り囲み、不用心な者を欺き、未熟な者を騙す。
Ad Fortunatum de exhortatione martyrii 1.2.5
Si vero quis Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens contra eum steterit, vincatur necesse est, quia Christus, quem confitetur, invictus est.
PL 4, 653Bしかし、もし誰かが主の御教えを守り、キリストに固く結びついて彼に立ち向かうならば、彼〔悪魔〕は必ず打ち負かされる。なぜなら、その者が告白するキリストは、決して打ち負かされることがないからである。