作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Sermones tres ex codice Sessoriano

Sermo III. De caritate, Caput IX 第3説教(愛について) 第IX章

Anonymous · Sermones tres ex codice Sessoriano · PL 18, 133A · 7 sectiones

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.1

1

« Nolite, inquit apostolus Paulus, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . » Dies redemptionis est, in quo salutaris indulgentiae dono redempti, a mortis sententia liberamur; in quo ueterem hominem cum actibus eius exponimus, et induimus nouum, qui secundum Deum creatus est in operibus bonis.

PL 18, 133A

「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは、贖いの日のために、その霊において印を押されている」と使徒パウロは言う(エフェソ4:30)。贖いの日とは、その日に、我々が救いの赦しの賜物によって贖われ、死の宣告から解かれる日であり、その日に、古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、神に従って善い業において造られた新しい人を着る日である。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.2

2

Eo enim die et sancto Spiritui consignamur, cum sacramentis omnibus consummamur, dicente Euangelista: « Et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem de caelo sicut columbam, uenientem in ipsum (Matth. III, 16) . » Columba innocentia simplex uel simplicitate innocens, non clamore uiolenta, non furoresaeua, non moribus iracunda, non amaritudine fellis infesta: et ideo eodem Spiritu, qui in modum eius descendit, accepto subiunxit Apostolus, ut diceret, « Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferantur a uobis (Ephes. IV, 31) .

PL 18, 133A

実に、その日に、我々は聖なる霊にも印を押され、あらゆる秘跡によって完成される。福音書記者が言うとおりである。「イエスが洗礼を受けると、すぐに水から上がった。すると見よ、天が開かれ、神の霊がハトのように天から降り、彼の上に来るのを見た」(マタイ3:16)。ハトは、無垢において純朴であり、あるいは純朴において無垢であって、叫びで荒れることなく、怒りで猛ることなく、気質において怒りやすくなく、胆汁の苦さで害をなすこともない。それゆえ、そのような姿で降った同じ霊を受けたことをふまえて、使徒は続けて言った。「あらゆる苦々しさ、怒り、憤り、叫び、冒瀆は、汝らから取り去られよ」(エフェソ4:31)。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.3

3

Amaritudo est inimicitias concipere, ructari odia, enomere nenena, obtrectare proximis, disseminare laetalia, sicut in Deutheronomio scribtum est: » Inimici nostri insensati.

PL 18, 134A

苦々しさとは、敵意を孕み、憎しみを吐き出し、毒を吐き、隣人を中傷し、死をもたらすものを撒き散らすことである。申命記に書かれているとおりである。「我々の敵は無分別である」。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.4

4

De uinea Sodomorum uitis eorum, et palmites eorum de Gomorra: una eorum una fellis, et botrus amaritudinis ipsorum. Ira drachonum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis. (Deut. XXXII, 31, 32, 33) .

PL 18, 134A

「彼らのブドウの木はソドムのブドウ畑から、そのつるはゴモラから出た。彼らのブドウは胆汁のブドウ、彼らの房は苦さの房である。竜の怒りが彼らのぶどう酒であり、毒蛇の治らぬ憤りである」(申命記32:31, 32, 33)。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.5

5

Et David: « Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3) .

PL 18, 135A

またダビデは言う。「彼らの喉は開いた墓であり、舌で欺いていた。その口は呪いと苦さに満ちている」(詩篇13:3)。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.6

6

Ira inquit, ira est innidere meliori, felici detrahere, gemere profectibus proximi; unde Propheta sic dicit: Peccator uidebit, et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10) .

PL 18, 135A

怒りとは、と彼は言う、より善い者を妬み、幸運な者をそしり、隣人の進歩に嘆息することである。それゆえ預言者はこう言う。「罪人は見て、怒り、歯ぎしりして、衰える」(詩篇111:10)。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.9.7

7

Indignatio, inquit, indignatio est indigne ferre inferiorem superiori dono gratiae coaequari, aut gradu charismatis anteferri; cum Apostolus Galatis dicat: Non est seruus neque liber: non inest masculus, neque femina; sed omnes uos unum estis in Christo lesu (Gal. III, 28) .

PL 18, 135A

憤りとは、と彼は言う、劣った者が恩寵の賜物において優れた者と等しくされ、あるいは賜物の位階において上に置かれるのを、不当と受け止めることである。使徒はガラテヤの人々に言っている。「奴隷もなく自由人もなく、男もなく女もない。汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つである」(ガラテヤ3:28)。