Sermones tres ex codice Sessoriano 3.4.1
Sed non prius uoluntatem Patris facere possumus, nisi quae sit ipsa uoluntas, ante noscamus.
PL 18, 125Bしかし、父の意志が何であるかを先に知らなければ、我々はそれを行うことができない。
Sermones tres ex codice Sessoriano 3.4.2
Voluntas ergo Dei est, auctore apostolo Paulo « Sanctificatio nostra (Thes. IV, 3) ; » quos ab omni facie contagionis antiquae per regenerationem salutaris lauacri hac nostra professione purgauit, qua in carnis infirmitate uenisse credimus Deum, qua natum ex uirgine confitemur, qua non negamus condicioni fuisse subiectum, qua Christum crucifixum extollimus, praedicamus sepultum, et Dei gloria suscitatum.
PL 18, 126A神の意志は、使徒パウロの権威によれば、「我々の聖化」である(一テサロニケ4:3)。〔神は〕〔purgauit の主語は刷られていない。神と取ったが、神の意志とも読める〕我々を、古い汚染のあらゆる様相から、救いの洗いによる再生を通して、この我々の宣言によって清めた。この宣言によって、我々は神が肉の弱さのうちに来たと信じ、おとめから生まれたと告白し、境遇に服したことを否定せず、十字架につけられたキリストをあがめ、葬られたこと、また神の栄光によって起こされたことを宣べ伝える。
Sermones tres ex codice Sessoriano 3.4.3
Unde cum tantum nobis sola ex professione eius sanctificationis uideamus esse conlatum; ex hoc intellegere possumus, quantum ex eius imitatione uoluntatisque peractae uel cognitae conferri poterit praemiorum: de qua nos sic docet Apostolus: « ut sciatis quae est uoluntas Dei, quod bonum, et quod placitum, et perfectum (Rom. XII. 2) . » Voluntas Dei est dilectio proximi frater, ut congandeas fratri, ut non inuideas meliori, inferiorem ut praeferas tibi, ut non admittas offensam, ut remittas admissam, ut honorificentia praecedas honorantes, ut dilectu anteuenias diligentes, ut pro inimicis ores, ut cibes aduersarios, ut non oderis persequentes (Rom. XII, 9 seqq.) .
PL 18, 126Aゆえに、我々はその聖化の宣言だけからでさえ、これほどのものが我々に授けられていると見るのだから、そこから、それを模倣し、意志を行い、あるいは知ることによって、どれほどの報いが授けられうるかを悟ることができる。この意志について、使徒は我々にこう教える。「それは、神の意志とは何か、何が善く、何が喜ばれ、何が完全であるかを、汝らが知るためである」(ローマ12:2)。神の意志とは、隣人への愛である、兄弟よ。兄弟とともに喜び、より優れた者を妬まず、劣った者を自分より優先し、自分の側から過ちを犯さず〔ut non admittas offensam は「侮辱を心に受け入れない」とも読める〕、犯された過ちは赦し、尊敬において尊敬する者に先んじ、愛において愛する者に先んじ、敵のために祈り、敵対者に食べさせ、迫害する者を憎まないことである(ローマ12:9以下)。
Sermones tres ex codice Sessoriano 3.4.4
Sic et omnis uirtus decus efficitur, ornamentum, fides, perfectio, misericordia, martyrium, flammis corpus exustum; sic filii Dei efficimur, cum Patri caelesti operibus similamus (Rom. VIII. 16, 17) ; sic Christo hereditario iure coniungimur, cum bonis, ac malis bona largimur, cum aut obliuiscimur iniuriae aut corde dimittimus retentatam, cum eminentiore dilectu pro amicis non solum nostra, sed et nosmetipsos inpendimus; sic sancto Spiritu abundabimus, cuius et sumus, si omni mansuetudine, quae benignitatis sunt, impleamus.
PL 18, 127Aこのようにして、あらゆる徳も、信仰も、完全さも、慈しみも、殉教も、炎に焼かれた体も、栄誉となり飾りとなる〔列挙の係りは定かでない。fides 以下も decus, ornamentum の主語と取った〕。このようにして、我々は神の子となる、天の父に業において似るときに(ローマ8:16, 17)。このようにして、我々は相続の権利によってキリストに結ばれる、善い者にも悪い者にも善を惜しみなく与え、不当な仕打ちを忘れるか、いったん抱いた〔恨み〕を心から赦し、いっそう優れた愛をもって、友のために我々のものだけでなく我々自身をも費やすときに。このようにして、我々は聖なる霊に満ちあふれるであろう。我々もまたその霊のものなのだから、あらゆる柔和をもって、好意に属することを満たすならば。