作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Sermones tres ex codice Sessoriano

Sermo III. De caritate, Caput XI 第3説教(愛について) 第XI章

Anonymous · Sermones tres ex codice Sessoriano · PL 18, 139B · 3 sectiones

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.11.1

1

Deo donante remissa sunt nobis omnia; permanebimus indemnes si et nos fratrum remittamus offensa: si caritatis uinculis inseparabili nexu iungamur (Ibid., 14 seq.) : si pacis munere alterno amore laetemur: si diuinis nos aedificemus eloquiis: si psalmis ad caelestia prouocemus: si ad superna canticis inuitemus: si omnia quae facimus opere, quae sermone loquimur, quae cogitatione complectimur, in Dei timore perficimus; gratias referentes Patri per Filium, laudantes Deum in Christo, et Christum praeferentes in Deo, ut caelestes caelestibus conparati, spiritales spiritalibus similemus.

PL 18, 139B

神が赦すことによって、すべてが我々に赦されている。我々もまた兄弟たちの過ちを赦すなら、我々は損なわれずにとどまるであろう。愛のきずなによって、離れえぬ結びで結ばれるなら(コロサイ3:14以下)、平和の賜物に、互いの愛をもって喜ぶなら、神の言葉で互いを建て上げるなら、詩篇によって天のことへ促し合うなら、賛歌によって高きものへ招き合うなら、行いで為すこと、言葉で語ること、思いに抱くことのすべてを、神への畏れのうちに成し遂げるなら、子を通して父に感謝を返し、キリストにおいて神を賛美し、神においてキリストを重んじるなら——天のものとして天のものに並び、霊のものとして霊のものに似るために。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.11.2

2

Quod opus aliut nullum est, nisi Dei gloriam diuina uoce conlaudent, dicente Iohanne: « Vidi et audiui nocem multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus decies centena millium, dicentes uoce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere potestatem, et uirtutem, et diuitias, et patientiam, et honorem, et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem.

PL 18, 140A

そこでの務めは、神の栄光を神の声でともに賛美することのほかにはない。ヨハネが言うとおりである。「私は見て、玉座と生き物たちと長老たちの周りに、多くの者の声を聞いた。その数は百万であって、大声で言っていた。『屠られた子羊は、権能と、力と、富と、忍耐と、誉れと、強さ〔fortitudo〕と、栄光と、賛美とを受けるにふさわしい』」。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.11.3

3

Et omnem creaturam, quae est in caelo, et super terram, et mare, et quae in eis sunt omnia (Apoc. V, 11-13) . » Et iterum monet: « Angeli stabant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia: et prociderunt ante thronum in faciem suam, et adorauerunt Deum, dicentes: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et potestas, et uirtus Deo nostro in saecula saeculorum. Amen (Ibid. VII, 11, 12) . » EXPLICIT SERMO SANCTI AMBROSI.

PL 18, 140B

「また、天にあり、地の上にあり、海にある、すべての被造物と、そこにあるすべてのものを〔聞いた〕」(黙示録5:11–13)。また、再びこう戒める。「天使たちは玉座の周りに立ち、長老たちと四つの生き物もいた。彼らは玉座の前にひれ伏し、神を拝して言った。『賛美と栄光と知恵と感謝と誉れと権能と力が、我々の神にあるように、世々にわたって。アーメン』」(黙示録7:11, 12)。聖アンブロシウスの説教、終わり。