作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Sermones tres ex codice Sessoriano

Sermo III. De caritate, Caput VII 第3説教(愛について) 第VII章

Anonymous · Sermones tres ex codice Sessoriano · PL 18, 130B · 4 sectiones

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.7.1

1

Qui mundum odit, odia mundi non pertimescit: ipse enim suo odio mundum ad sui odium prouocauit; et ideo fas non est odia eius uel pertimescere uel horrere, si tibi nitatur adpendere quae te sibi probauerit praerogasse .

PL 18, 130B

世を憎む者は、世の憎しみを恐れない。実に、自らの憎しみによって、世に自分への憎しみを呼び起こしたのである。それゆえ、世の憎しみを恐れたり、怖れ慄いたりするのは正しくない。たとえ世が、あなたが世のために先に差し出していたと示されるもの〔憎しみ〕を、あなたに量り返そうと努めるとしても〔si 以下の係りは定かでない。「あなたが先に差し出した憎しみを、世が量り返す」と取った〕。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.7.2

2

Itaque istut odium saeculare, cuius obtrectationibus laceramur, cuius blasphemiis deridemur, non est nouum neque repentinum; quod iam pridem Domino Christo, et apostolis ejus non ignoramus inlatum, dicente Euangelista: « Si patrem familias Belzeebu uocauerunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25) ? » Et « Si mundus uos odit, scitote quoniam me prius odio habuit (Joan. XV, 18) . » Sic et Apostolus ait: « Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9) ; » idest gentibus, et fratribus fictis, qui sub nomine religionis trasfigurant se in angelos lucis.

PL 18, 130B

それゆえ、我々が悪口で引き裂かれ、冒瀆で嘲られる、この世の憎しみは、新しいものでも突然のものでもない。それがすでに久しい前に、主キリストとその使徒たちに加えられたことを、我々は知らないわけではない。福音書記者が言うとおりである。「家の主人をベルゼブルと呼んだなら、その家の者たちはなおさらではないか」(マタイ10:25)。また、「世が汝らを憎むなら、世が私を先に憎んだことを知れ」(ヨハネ15:18)。使徒もまた言う。「我々は、この世と天使たちと人々に対して、見世物とされた」(一コリント4:9)。すなわち、諸国民と、偽りの兄弟たちに対して、である。彼らは信仰の名のもとに、光の天使へと姿を変えている。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.7.3

3

Denique aperte hoc supra infraque conplexus est. « Jam, inquit, saturati estis, diuite facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos uobiscum conregnemus (Ibid., 8) . » Et infra: « Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo: nos infirmi, uos autem fortes.

PL 18, 131A

実に、このことを使徒は、前後ではっきりと述べている。「すでに汝らは満腹し、富む者となった。我々なしに王となっている。ああ、汝らが王となってくれればよいのに。我々も汝らとともに王となれるのだが」(一コリント4:8)。また、少し先にはこうある。「我々はキリストのゆえに愚かだが、汝らはキリストにあって賢い。我々は弱いが、汝らは強い」。

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.7.4

4

Usque in hanc horam et esurimus, et nudi sumus, et culafizamur, et instabiles sumus (idest non resistimus, uel non defendimus), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemati depraecamur: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium perispsema (Ibid., 10, 11, 12, 13) . » Haec apostolica doctrina est, hoc Dei et Christi mysterium, haec conuersatio caelestis, haec professio spiritalis; hoc mundus non recipit; hoc ypocrisis respuit, dicente Apostolo: « Animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi (I Cor. II, 14) . »

PL 18, 131A

「今のこの時に至るまで、我々は飢え、裸で、打たれ、居所も定まらない(すなわち、抵抗せず、あるいは守りもしない)。我々は自分の手で働いて労苦する。ののしられては祝福し、迫害されては耐え、冒瀆されては懇願する。我々は、この世のごみのように、あらゆるものの屑のようになった」(一コリント4:10, 11, 12, 13)。これが使徒の教えであり、神とキリストの奥義であり、天の生き方であり、霊の宣言である。これを世は受け入れず、これを偽善は退ける。使徒が言うとおりである。「生まれながらの人は、神の霊に属することを受け入れない。それは彼には愚かだからである」(一コリント2:14)。