作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Sermones tres ex codice Sessoriano

Sermo III. De caritate, Caput VIII 第3説教(愛について) 第VIII章

Anonymous · Sermones tres ex codice Sessoriano · PL 18, 132A · 1 sectio

Sermones tres ex codice Sessoriano 3.8.1

1

Fructus autem sunt Spiritus, quos Apostolus enumerat, dicens: « Caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, mansuetudo, fides, lenitas, continentia, castitas (Gal. V, 22, 23) . » Et illud de quo litteris suis Ephesiorum Ecclesiam idem Apostolus monuit: « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . » Contristatur autem Spiritus a contrariis desideriis, idest ab operibus carnis, quae inter cetera latentia haec sunt: « Inimicitiae, contentiones, aemulationes, indignationes, prouocationes, irae, rixae, dissenciones, sectae, inuidiae, ebrietates, comisationes (idest comestores) (Gal. V, 20, 21) . » His enim operibus contristatur Spiritus, offenditur; deserit et abscedit Solomone dicente: « Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5) . »

PL 18, 132A

霊の実とは、使徒が数え上げるものである。「愛、喜び、平和、忍耐、善良さ、柔和、信仰、温和、自制、貞潔」(ガラテヤ5:22, 23)。また、同じ使徒が、手紙でエフェソの教会に戒めた言葉がある。「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは、贖いの日のために、その霊において印を押されている」(エフェソ4:30)。霊は、反対の欲望、すなわち肉の業によって悲しまされる。それは、ほかの隠れた〔ミーニュの脚注は、使徒(ガラテヤ5:19)も教父たちもこれらを「明らかな」(manifesta)業と言うことを挙げ、manifesta の語が落ちたか、あるいはアンブロシウスが、列挙から省いた姦淫などのいっそう露わな罪と比べて、これらを「隠れた」と呼んだのかとする。刷りのまま「隠れた」と訳した〕ものとともに、次のものである。「敵意、争い、妬み〔aemulationes〕、憤り、挑発、怒り、口論、不和、党派、妬み〔inuidiae〕、泥酔、宴会騒ぎ(すなわち大食い)」(ガラテヤ5:20, 21)。実に、これらの業によって霊は悲しまされ、損なわれ、去って遠ざかる。ソロモンが言うとおりである。「規律の聖なる霊は、偽りの者を避ける」(知恵の書1:5)。