De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.1
Quomodo variis symbolis virginitas significetur, quidve ex eorum singulis discere debeant sacrae virgines? 58. Porta ergo clausa virginitas est: et hortus clausus virginitas: et fons signatus virginitas.
PL 16, 321Aおとめの身は、さまざまな象徴によってどのように示されるか。献げられたおとめたちは、そのひとつひとつから何を学ぶべきか。58. それゆえ、閉ざされた門はおとめの身であり、閉ざされた園もおとめの身であり、封じられた泉もおとめの身である。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.2
Audi, virgo, diligentius apertis auribus, et clauso pudore, aperi manus, ut te pauper agnoscat: claude ostium, ne temerator irrepat: aperi mentem, serva signaculum.
PL 16, 321A聞け、おとめよ。耳を開き、恥じらいは閉ざして、いっそう注意深く聞け。手を開け。貧しい者があなたを認めるように。戸を閉じよ。汚す者が忍び込まないように。精神を開け。封印を守れ。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.3
59. Virga quoque a radice virginitas est, sic enim scriptum est: Exiet virga a radice Jesse, et flos a radice ejus ascendet (Esai. XI, 1) . Non cavata est haec virga, sed solida. Nemo ergo adurat virgam tuam, ut florem tuum custodias.
PL 16, 321A59. 根から出る若枝もまた、おとめの身である。こう書かれているからである。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が上る」(イザヤ11:1)。この若枝は中空ではなく、ぎっしり詰まっている。それゆえ誰も、あなたの若枝を焼いてはならない。あなたが自分の花を守るために。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.4
Virga es, o virgo, non curveris, non inflectaris in terram, ut in te flos paternae radicis ascendat. 60. Hortus clausus es, virgo, serva fructus tuos: non ascendant in te spinae, sed uvae tuae floreant.
PL 16, 321Aあなたは若枝である、おとめよ。身をかがめるな、地に曲がるな。あなたのうちに、父の根の花が上るように。60. あなたは閉ざされた園である、おとめよ。あなたの実を守れ。あなたのうちに茨が上らず、あなたのブドウが花咲くように。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.5
Hortus clausus es, filia, nemo auferat sepem tui pudoris: quia scriptum est: Et destruentem sepem mordebit serpens (Eccles. X, 8) . Sed illam solam auferat, de qua dictum est: Quid incisa est sepis (Gen. XXXVIII, 29) ?
PL 16, 321Bあなたは閉ざされた園である、娘よ。誰もあなたの恥じらいの垣を取り去ってはならない。こう書かれているからである。「垣を壊す者を、蛇がかむ」(コヘレトの言葉10:8)。ただ、あの垣〔illam は垣を指すと取った〕だけは取り去られてよい。それについて、こう言われた。「なぜ垣が裂けたのか」(創世記38:29)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.6
Nemo parietem tuum destruat, ne sis in conculcationem. Paradisus es, virgo, Evam cave. 61. Fons signatus es, virgo, nemo aquam tuam polluat, nemo conturbet; ut imaginem tuam in fonte tuo semper attendas.
PL 16, 321B誰もあなたの壁を壊してはならない。あなたが踏みにじられるものとならないために。あなたは楽園である、おとめよ。エバに用心せよ。61. あなたは封じられた泉である、おとめよ。誰もあなたの水を汚してはならず、かき乱してはならない。あなたが自分の泉の中に、自分の姿を常に見つめるために。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 9.7
62. Porta clausa es, virgo, nemo aperiat januam tuam, quam semel clausit Sanctus et Verus, qui habet clavim David, qui aperit, et nemo claudit: claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7) . Aperuit tibi Scripturas, nemo eas claudat: clausit pudorem tuum, nemo aperiat eum.
PL 16, 321B62. あなたは閉ざされた門である、おとめよ。誰もあなたの戸を開いてはならない。それを一度閉じたのは、聖なる者、真実な者、「ダビデの鍵を持ち、開けば誰も閉じず、閉じれば誰も開けない者」(黙示録3:7)である。彼はあなたに聖書を開いた。誰もそれを閉ざすな。彼はあなたの恥じらいを閉じた。誰もそれを開くな。