ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus · PL 16, 316B · 11 sectiones

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.1

1

Solutis aliis duabus circa eamdem rem objectionibus, additur absurdum illud futurum fuisse, si Christus matrem in virginitate non perseveraturam elegisset, aut ei praeclarissima virginitatis munera denegasset.

PL 16, 316B

他の二つの異論が同じ事柄をめぐって解かれたのち、さらに次のことが付け加えられる。もしキリストが、おとめの身にとどまり続けない女を母に選んだとすれば、あるいは母に、おとめの身のもっとも輝かしい賜物を拒んだとすれば、それは不条理であったことになる。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.2

2

41. Nec illud moveat, quod ait: Quia Joseph accepit conjugem suam, et profectus est in Aegyptum (Matth. I, 24); desponsata enim viro conjugis nomen accepit.

PL 16, 316B

41. また、「ヨセフは自分の妻を迎え、エジプトへ出発した」(マタイ1:24)と言われていることも、人を動揺させてはならない。許婚となった女は、夫に対して妻という名を受けたからである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.3

3

Cum enim initiatur conjugium (27, q. 2, Cum initiatur, 1 et 2) , tunc conjugii nomen adsciscitur; non enim defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis. Denique cum jungitur puella, conjugium est, non cum virili admixtione cognoscitur.

PL 16, 316C

結婚が始められるとき(『教令集』第27事例第2問題「Cum initiatur」第1・2法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、そのとき結婚の名が付されるのである。結婚をなすのは、おとめの身が損なわれることではなく、結婚の約定だからである。実に、少女が結ばれるとき、それが結婚なのであって、男との交わりによって〔女が〕知られるときではない。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.4

4

42. Quod autem fuit desponsata connubio, licet alibi plenius dixerimus, libare nunc satis est causam coelestis mysterii; ut ab his qui Mariam gravi utero cernerent, non adulterium virginitatis, sed desponsatae partus legitimus crederetur.

PL 16, 316C

42. 許婚として結婚の関係に入ったことについては、別の箇所でより詳しく述べたが、今は天の奥義の理由に軽く触れれば足りる。すなわち、マリアが身重の腹であるのを見る者たちに、おとめの身の姦通ではなく、許婚の女の正当な出産であると信じさせるためであった。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.5

5

Maluit enim Dominus aliquos de sua generatione, quam de matris pudore dubitare. 43. Fratres autem gentis, et generis, populi quoque consortium nuncupari docet Dominus ipse, qui dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23) .

PL 16, 316C

主は、母の恥じらいについて疑う者がいるよりも、自分の誕生について疑う者がいることを選んだからである。43. 兄弟とは、民族や血筋、また民の連帯をも指して呼ばれることを、主自身が教えている。主は言う。「私は汝の名を私の兄弟たちに告げよう。教会の中で、私は汝を賛美する」(詩篇21:23)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.6

6

Paulus quoque ait: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis (Rom. IX, 3) . Potuerunt autem fratres esse ex Joseph, non ex Maria. Quod quidem si quis diligentius prosequatur, inveniet.

PL 16, 317A

パウロもまた言う。「私は、私の兄弟たちのために、自分が呪われた者となることを願っていた」(ローマ9:3)。ところで兄弟たちは、ヨセフから出た者でありえたが、マリアから出た者ではありえない。これは、より入念に追う者があれば、実際に見いだすであろう。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.7

7

Nos ea prosequenda non putavimus, quoniam fraternum nomen liquet pluribus esse commune. 44. An vero Dominus Jesus eam sibi matrem eligeret, quae virili semine aulam posset incestare coelestem, quasi eam cui impossibile esset virginalis pudoris servare custodiam?

PL 16, 317A

我々は、それを追う必要はないと考えた。兄弟という名が多くの者に共通であることは明らかだからである。44. それとも、主イエスは、男の種によって天の広間を汚しかねない女を、自分の母に選ぶであろうか。あたかも、おとめの恥じらいの守りを保つことが、彼女には不可能であるかのように。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.8

8

Cujus exemplo caeterae ad integritatis studium provocantur, ipsa ab hujusmodi quod per se caeteris propositum foret, munere deviaret. 45. Et quae esset, cui majus quam matri Dominus meritum reponeret, praemium reservaret?

PL 16, 317A

他の女たちが無傷さへの熱意へと促されるのは彼女の手本によるのに、その彼女自身が、彼女を通して他の女たちに示されるはずの、このような賜物から逸れたというのか。45. また、主が母に対するよりも大きな功績の報いを貯え、褒賞を取っておく相手が、どんな女であろうか。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.9

9

Nulli enim uberiora quam virginitati deputavit munera, sicut Scriptura nos docet. Sic enim per Esaiam Dominus locutus est: Ne dicat spado, quia ego sum lignum aridum.

PL 16, 317B

実に、主は誰にも、おとめの身に対してよりも豊かな賜物を割り当てなかった。聖書が我々に教えるとおりである。主はイザヤを通して、こう語った。「宦官は、『私は枯れた木だ』と言ってはならない」。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.10

10

Haec dicit Dominus spadonibus: Quicumque custodierint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et amplectentur testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem, et filiorum et filiarum nomen aeternum dabo illis, et non deficient (Esai. LVI, 3 et seq.) .

PL 16, 317B

主は宦官たちにこう言う。「私の命令を守り、私の望むことを選び、私の契約を固く守る者は誰であれ、私は彼らに、私の家の中、私の城壁の中に、いっそう優れた、名のある場所を与え、息子たち娘たちの永遠の名を彼らに与える。彼らは尽きることがない」(イザヤ56:3以下)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 6.11

11

Aliis promittit ut non deficiant: matrem suam deficere patiebatur? Sed non deficit Maria, non deficit virginitatis magistra; nec fieri poterat ut quae Deum portaverat, portandum hominem arbitraretur: nec Joseph vir justus in hanc prorupisset amentiam, ut matri Domini corporeo concubitu misceretur.

PL 16, 317B

他の者たちには、尽きることがないと約束するのに、自分の母が尽きるのを許したであろうか。しかしマリアは尽きない。おとめの身の師〔である彼女〕は尽きない。神を担った女が、このうえ人を〔胎に〕担うべきだと考えることは、ありえなかった〔portandum hominem の意味は定かでない。夫によって人の子を宿すことを言うと取った〕。正しい人ヨセフも、主の母と体の交わりで交わるというこの狂気に突き進むことはなかったであろう。