ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus

Caput XV 第XV章

Ambrose of Milan · De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus · PL 16, 327B · 11 sectiones

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.1

1

Virgines quodam singulari modo dici posse lilia Christi; Christum vero ipsum recte per acervum tritici liliis circumdatum adumbrari; quippe qui et Ecclesiam fecundaverit, et diversorum retulerit coronas certaminum.

PL 16, 327B

おとめたちは、ある独特の仕方でキリストのユリと呼ばれうること、またキリスト自身は、ユリに囲まれた麦の山によって正しく予め示されること、なぜなら彼は教会を実り豊かにし、さまざまな戦いの冠をもたらしたからである、ということが述べられる。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.2

2

93. Audi, virgo, quid dicat: Lilium, inquit, convallium Christus, id est, humilium animarum et mitium. Esto ergo mitis, humilis, atque mansueta, ut in te sicut lilium germinet Christus.

PL 16, 327C

93. 聞け、おとめよ、何と言うかを。「谷間のユリはキリストである」と言う。すなわち、へりくだった柔和な魂のユリである。それゆえ柔和で、へりくだり、穏やかであれ。あなたのうちにキリストがユリのように芽生えるために。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.3

3

De quo et alibi habes: Labia ejus lilia stillantia myrrham primam (Cant. V, 13) ; id est, qui Christi passionem loquuntur et suo ore concelebrant, ac mortificationem ejus in suo circumferunt corpore, Christi lilia sunt; specialiter sacrae virgines, quarum est splendida et immaculata virginitas.

PL 16, 327C

彼については、別の箇所でもあなたは読む。「彼の唇は、最初のミルラをしたたらせるユリ」(雅歌5:13)。すなわち、キリストの受難を語り、自らの口でそれを共に祝い、その死を自分の体に帯びて歩む者たちは、キリストのユリである。とりわけ聖なるおとめたちがそうであり、彼女たちのおとめの身は輝かしく、汚れがない。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.4

4

Unde plerique accipiunt quod Ecclesia videatur dicere: Ego sum flos campi, et lilium convallium: quae in hac convalle istius mundi gratiam boni odoris exhalat, sedulae confessione pietatis.

PL 16, 327C

そこから多くの人は、教会が次のように言っていると解する。「私は野の花、谷間のユリ」。教会はこの世というこの谷にあって、熱心な敬虔の告白によって、よい香りの優美を放つ。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.5

5

Denique et alibi dicit: Frater meus descendit in hortum suum, in phialas aromatis, pascere in hortis, et colligere lilia. Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascit inter lilia (Cant. VI, 1, 2) .

PL 16, 327D

実に、別の箇所でも言う。「私の兄弟は自分の園に、香料の鉢のところへ下った、園で養うため、ユリを集めるために。私は私の兄弟のもの、私の兄弟は私のもの、ユリの間で養う者」(雅歌6:1、2)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.6

6

94. Ex illo ergo utero Mariae diffusus est in hunc mundum acervus tritici muniti inter lilia; quando natus est ex ea Christus, cui dicit propheta David: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.

PL 16, 327D

94. それゆえ、マリアのあの胎から、ユリの間の守られた麦の山が、この世に広がり出た。キリストが彼女から生まれたときである。預言者ダビデは、そのキリストにこう言う。「汝は、汝の善意の年の冠を祝福するであろう。汝の野は豊かさで満たされるであろう」。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.7

7

Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundant frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent (Ps. LXIV, 12 et seq.) .

PL 16, 328A

「荒れ野の境は肥え、丘は歓喜をまとうであろう。羊の雄羊たちは衣をまとい、谷は麦で満ちあふれる。実に彼らは叫び、賛歌を歌うであろう」(詩篇64:12以下)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.8

8

95. Quis est annus Dominicae bonitatis, nisi ille de quo dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Esai. XLIX, 8) ; quando populorum fide Ecclesia abundavit, justitiam induit sacerdotes?

PL 16, 328A

95. 主の善の年とは、次のように言われたあの年でなければ何であろうか。「受け入れられる時に私は汝を聞き入れ、救いの日に汝を助けた」(イザヤ49:8)。そのとき、諸々の民の信仰によって教会は満ちあふれ、司教たちに正義を着せた。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.9

9

Unde et Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) ; quando venit Dominus praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis, sicut in Evangelio suo ipse memoravit dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, etc. (Luc. IV, 18) .

PL 16, 328A

そこで使徒も言う。「見よ、今は受け入れられる時、見よ、今は救いの日」(二コリント6:2)。主が来て、主の受け入れられる年と報いの日を宣べ伝えたときのことである。主自身が自らの福音書で想い起こして、こう言ったとおりである。「主の霊は私の上にある、それゆえ主は私に油を注いだ、など」(ルカ4:18)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.10

10

96. Tunc ergo Dominus operibus suis et gloria et honore sui tempus coronavit adventus; totus enim ille annus conversationis ejus in hoc mundo diversarum habuit certamina passionum. Vicit Herodem parvulus (Matth. II, 16) , de quo in passione infantium triumphavit.

PL 16, 328A

96. こうして主は、そのとき、自らの業と栄光と栄誉によって、自らの到来の時を冠した。この世での彼の生活の年は、そのすべてが、さまざまな受難の戦いを含んでいたからである。幼子として彼はヘロデに勝った(マタイ2:16)。幼児たちの受難において、ヘロデに対して凱旋したのである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 15.11

11

Esurivit, sitivit, pro nobis vapulavit, pro nobis contumeliarum indigna toleravit, crucem ascendit, mortuus est pro nobis.

PL 16, 328B

彼は飢え、渇き、我々のために鞭打たれ、我々のために不当な侮辱を耐え、十字架に登り、我々のために死んだ。