De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.1
Cum tantopere pro nobis laboraverit Christus, ei uni laborare nos oportere. Ipsum non legi secundum esse; nisi tantum quatenus homo est, quo sensu etiam novissimus appellatur. Et huc locus Ecclesiastis atque Elisaei exemplum adaptantur.
PL 16, 323Aキリストは我々のためにこれほど労したのだから、我々は彼ただ一人のために労すべきである。彼が「第二」と読まれることはなく、ただ人であるかぎりにおいてそう読まれるのみであり、その意味では「最後の者」とも呼ばれる。ここに、コヘレトの箇所とエリシャの例が当てはめられる。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.2
69. Non est finis labori ejus (Eccles. IV, 8) ; quia pro omnibus advocatus noster est apud Patrem, et infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet, pro nobis infirmatur, sicut ait: Aeger eram, et non visitastis me (Matth. XXV, 43) .
PL 16, 323A69. 「その労苦には終わりがない」(コヘレトの言葉4:8)。彼は万人のために、父のもとで我々の弁護者であり、我々の弱さを引き受け、我々のために痛み、我々のために弱っているからである。彼が言うとおりである。「私は病んでいたが、汝らは私を訪ねなかった」(マタイ25:43)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.3
70. Cujus oculus non satiatur divitiis (Ibid.) ; quia ipse est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, in quo sunt thesauri mysteriorum coelestium.
PL 16, 323A70. 「その目は富に満足しない」(コヘレトの言葉4:8)。彼自身が、神の知恵と知識の富の深みであり、そのうちに天の奥義の宝があるからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.4
Cur ergo saeculo potius laboramus, et fraudamus animam nostram tantae bonitatis dispendio, qui nulli alii nisi huic servire Domino debemus? 71. Hic ergo non est secundus. Ego certe hoc testimonium defero: lego quia primus est, lego quia non est secundus.
PL 16, 323Bそれなのに、どうして我々は世のために労し、これほどの善を失う損失によって、自分の魂を欺くのか。この主以外の誰にも仕えるべきでない我々が。71. したがって、彼は第二ではない。私は確かにこの証言を提示する。彼が第一であると読み、第二ではないと読む。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.5
Illi qui secundum aiunt, doceant lectione. 72. Sed dicit aliquis quia scriptum est: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47) . Verum attende quid dicat. Secundus, inquit, homo; quasi hominem secundum dixit.
PL 16, 323B彼が第二だと言う者たちは、聖書の本文によって示すがよい。72. しかしある者は、こう書かれていると言うであろう。「第一の人は地から出て土のものであり、第二の人は天から出て天のものである」(一コリント15:47)。だが、彼が何と言っているかに注意せよ。「第二の人」と言う。あたかも、第二の人間のことを言ったかのようである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.6
Et ego dico quia primus est secundum divinitatem, ante quem nullus: secundus autem secundum carnem, quia post Adam. 73. Ego plus dico, non solum ego secundum hominem, sed etiam novissimum.
PL 16, 323B私もまた言う。神性においては第一であり、彼の前には誰もいない。だが肉においては第二である。アダムの後だからである。73. 私はさらに言う。〔彼は〕第二の人間であるだけでなく〔底本は non solum ego secundum hominem で、ego は文意に合わず、衍字かもしれない。このように取った〕、最後の者でもある。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.7
Denique sic habes scriptum: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (Ibid., 45) . Vide clementiam Christi: ipse est primus et novissimus. Qui primus erat, propter nos se novissimum fecit.
PL 16, 323C実に、次のように書かれている。「最初の人アダムは生きる魂となり、最後のアダムは生かす霊となった」(一コリント15:45)。キリストの寛容を見よ。彼は第一であり、最後である。第一であった者が、我々のために自分を最後の者とした。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.8
Primus, quia per ipsum omnia: novissimus, quia per ipsum resurrectio. Descendit enim et projecit se, ut caderet, infra omnes se faciens ut omnes jacentes levaret.
PL 16, 323C第一であるのは、万物が彼によって存するからであり、最後であるのは、復活が彼によるからである。彼は降り、倒れるために身を投げ出したのである。倒れているすべての者を起こすために、すべての者の下に自分を置いたのである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.9
74. Unde et ait Ecclesiastes: Quia si ceciderit unus, alter eriget socium suum: et vae illi uni cum ceciderit, et non est secundus, ut eum erigat. Et quidem si dormiant duo, est calor illis: et unus, quomodo calefiel (Eccles. IX, 4, 10, 11) ?
PL 16, 323C74. それゆえコヘレトは言う。「一人が倒れれば、もう一人がその仲間を起こす。だが、倒れたときに、起こしてくれる第二の者がいない、その一人に災いあれ。また、二人が寝れば、彼らに暖かさがある。だが一人では、どうして暖まるだろうか」(コヘレトの言葉9:4, 10, 11)〔底本は calefiel。calefiet と読む。また引照は底本のまま写したが、この句はコヘレトの言葉4:10–11 にあたる〕。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.10
Hoc est, qui Christum habet secum, etsi ceciderit, resurget: etsi mortuus fuerit, reviviscet; quia adest illi qui venit ignem in terram mittere (Luc. XII, 49) .
PL 16, 323Cすなわち、キリストを自分とともに持つ者は、たとえ倒れても、よみがえる。たとえ死んでも、再び生きる。地に火を投じるために来た者が、そばにいるからである(ルカ12:49)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.11
Denique et Elisaeus cum puerum resuscitaret, insufflavit illi (IV Reg. IV, 34) , ut infunderet vitae calorem. Habeto ergo tecum hunc ignem in pectore tuo, qui te resuscitet; ne frigus tibi perpetuae mortis irrepat.
PL 16, 323D実に、エリシャも、少年を生き返らせたとき、その上に息を吹きかけ(列王記四4:34)、生命の暖かさを注ぎ込んだ。それゆえ、あなたも自分の胸に、この火をあなたとともに持て。それがあなたを生き返らせるように。永遠の死の冷たさが、あなたに忍び込むことのないように。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 11.12
75. Hic ergo juvenis se projecit, qui venit per Mariam, et infundebat vitae calorem pectoribus audientium. Unde dicunt illi in Evangelio: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ?
PL 16, 324A75. したがって、マリアを通って来たこの若者が、身を投げ出し、聞く者たちの胸に生命の暖かさを注ぎ込んでいた。それゆえ、福音書の中で、あの者たちは言う。「聖書を我々に開いたとき、我々の心は我々のうちで燃えていたではないか」(ルカ24:32)。