De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.1
[0305] Parentibus merito curam esse majorem virginis sacrae quam reliquae sobolis. Quam praestans illa consecratio: ubi praecipue de silentio, quod virginitatis verecundiam commendat non secus atque Ecclesiam, cujus omnis gloria ab intus, et quam nos imitari convenit in orando.
PL 16, 305A両親にとって、奉献されたおとめ〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕への気遣いが他の子らへの気遣いより大きいのは当然である。その奉献はいかに卓越していることか。とりわけ沈黙について述べられる。沈黙は、おとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕の慎みを、教会を推奨するのと同じく推奨する。教会の栄光はすべて内にあり、我々は祈りにおいてこの教会を模倣するのがふさわしい。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.2
1. Commendas mihi pignus tuum, quod aeque est meum, Ambrosiam Domini sacram: et pio affectu ejus tibi asseris praestantiorem reliqua sobole sollicitudinem.
PL 16, 305A1. あなたは、あなたの愛し子を、私にとっても等しく私のものである愛し子を、すなわち主に献げられたアンブロシアを、私に託す。そして敬虔な情から、その子への気遣いは他の子らへの気遣いにまさると主張する。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.3
Et vere ita est apud mentem fidelem; caeteros enim instituis, ut emittas domo, atque alienis copules, istam semper tecum habebis: in caeteris quoque paternae uteris pietatis necessitudine; in hac ultra patrem procedis, votoque et studio progrederis, ut placeat Deo.
PL 16, 305A信仰ある心にとって、実際そのとおりである。他の子らは、家から送り出し、他家と結びつけるために育てるが、この子は常に自分のもとに置くからである。他の子らには父としての敬愛の絆を用いるが、この子においては父の務めを越えて進み、願いと熱意をもって、神に喜ばれるよう進むのである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.4
Quae cum sit praestantior causa votorum; sola tamen solvat quidquid pro se et pro omnibus filiis debes. 2. Hoc est sacrificium quod Abel obtulit ex primitivis ovium suarum fetibus (Gen. IV, 4) .
PL 16, 305Bこの子は願いのよりまさった理由であるが、それでも、あなたが自分のためにも、すべての子らのためにも負うものを、この子がただ一人ですべて果たすがよい。2. これはアベルが、自分の羊の初子の中から献げた献げ物である(創世記4:4)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.5
Quod et Apostolus prae caeteris laudat, ad Corinthios dicens: Quoniam qui statuit in corde suo firmus, et judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit.
PL 16, 305B使徒もこれを他のものにまさって称賛し、コリントの人々に宛てて言う。「自分の心の中で堅く定め、自分の心の中で、自分のおとめを守ると決めた者は、善い行いをしている」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.6
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 37, 38) .
PL 16, 305B「それゆえ、自分のおとめを結婚させる者は善い行いをしており、結婚させない者は、さらにまさる行いをしている」(一コリント7:37, 38)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.7
Unde pulchre David cum descripsisset Ecclesiae gratiam, cujus omnis intus est gloria, non foris (in bonis enim cogitationibus, atque immaculato castitatis affectu, et sincerae proposito conscientiae summa est laus), subtexuit dicens: Afferentur Regi virgines post eam (Psalm. XLIV, 15, 16) .
PL 16, 305Bそれゆえダビデは、教会の恩寵を描いたとき——その栄光はすべて内にあり、外にはない(善い思いと、汚れなき貞潔の情と、純粋な良心の志にこそ、最高の称賛があるからである)——美しくこう続けた。「王に、彼女のあとから、おとめたちが連れて来られる」(詩篇44:15, 16)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.8
Et conversus ad dominum Patrem: Proxime, inquit, ejus afferentur tibi: afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.
PL 16, 305Cそして主なる父に向き直って言う。「彼女に最も近い者たちが、汝のもとに連れて来られる。喜びと歓呼のうちに連れて来られ、王の神殿に導かれる」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.9
3. Quae est proxima, nisi quae Christo propinquat, cui dicit Verbum: Exsurge, veni, proxima m e mosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit (Cant. II, 10, 11) ?
PL 16, 305C3. 最も近い者とは誰か。キリストに近づく者でなくて何であろうか。言葉は彼女に言う。「起きよ、来い、私の近しい者、私の美しい者〔底本は proxima m e mosa mea と崩れている。proxima mea, formosa mea と読んだ〕、私のハトよ。見よ、冬は過ぎ去った」(雅歌2:10, 11)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.10
Antequam Verbum Dei reciperet, hyems erat inhonora, sine fructu: ubi Verbum Dei recepit, et mundus ei est crucifixus, aestas est facta. Denique fervore sancti Spiritus vaporata, flos esse coepit, et spirare odorem fidei, fragrantiam castitatis, suavitatem gratiae.
PL 16, 306A神の言葉を受け入れる前、冬は栄えなく、実りがなかった。神の言葉を受け入れると、世界は彼女に対して十字架につけられ、夏となった。実に聖なる霊の熱に暖められて、彼女は花となり始め、信仰の香り、貞潔の芳香、恩寵の甘美を放ち始めた。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.11
4. Unde et alibi addit: Oculi tui columbae extra taciturnitatem tuam (Cant. IV, 1) ; eo quod tota spiritalis et simplex sicut columba, in cujus specie visus est a Joanne descendere Spiritus sanctus, spiritalia videat, et noverit ea quae viderit tacere mysteria.
PL 16, 306A4. それゆえ別の箇所でもこう加えて言う。「汝の目はハト、汝の沈黙の外にある」(雅歌4:1)。全く霊的で、ハトのように素直な者は——ヨハネは、聖なる霊がハトの姿で降るのを見た——霊的なものを見、見た奥義を黙することを知っているからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.12
Non enim mediocris virtus tacere; est enim et tempus tacendi, sicut tempus loquendi, sicut et scriptum est: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat dicere sermonem (Esai. L, 4) .
PL 16, 306A黙することは並の徳ではない。語る時があるように、黙する時もあるからである。こう書かれているとおりである。「主は私に学びの舌を与える。いつ言葉を語るべきかを、私が知るためである」(イザヤ50:4)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.13
5. Virginitatis itaque dos quaedam est verecundia, quae commendatur silentio. Ideo et Ecclesiae gloria intus est, non utique in multiloquio, sed in sensibus vel in penetralibus sacramentorum, sicut ipsa dicit ad Sponsum: Quis dabit te fratrem mihi lactantem ubera matris meae?
PL 16, 306B5. それゆえ、おとめの身の持参金のようなものは慎みであり、それは沈黙によって推奨される。だから教会の栄光も内にある。多弁にではなく、感覚の中に、あるいは秘義の奥まった所にある。教会自身が花婿に向かって言うとおりである。「誰が汝を、私の母の乳房を吸う兄弟として、私に与えてくれるだろうか」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.14
Inveniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te, et ducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 1, 2) . Et supra ait: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3) .
PL 16, 306B「外で汝を見いだして、私は汝に口づけしよう。そして、彼らは私を軽んじないだろう。私は汝を連れて行き、私の母の家へ、私を身ごもった女の奥の間へと汝を導こう」(雅歌8:1, 2)。また前の箇所で言う。「王は私を自分の寝室に導き入れた」(雅歌1:3)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.15
6. Foris osculatur Ecclesia Christum, et ab eo in cubiculum introducitur. Osculatus est eam foris, quando Tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit tamquam gigas ad currendam viam (Psalm. XVIII, 6) .
PL 16, 306B6. 教会は外でキリストに口づけし、彼によって寝室に導き入れられる。彼が教会に外で口づけしたのは、「花婿のように、その婚礼の間から出て、巨人のように道を走ることに喜び躍った」ときである(詩篇18:6)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.16
Tamquam gigas foris est; quia non rapinam arbitratus esse se aequalem Deo, formam servi accepit (Phil. II, 6, 7) . Foris ergo factus est, qui erat intus. Vide illum intus, quando legis quod in sinu est patris: cognosce illum foris, quando nos quaerit, ut redimat.
PL 16, 306C彼は巨人のように外にいる。「自分が神と等しくあることを略奪とは考えず、僕の姿を取った」からである(フィリピ2:6, 7)。こうして、内にいた者が外のものとなった。父の懐にいると読むときは、彼を内に見よ。我々を探し求めて贖うときは、彼を外に知れ。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.17
Foris sibi factus est, ut mihi intus esset, et fieret medius nostrum. 7. Ibi ergo simus, ubi Christus medius est, radicatus et fixus in cordibus nostris.
PL 16, 307A彼は自分にとって外のものとなった。私にとって内にいるため、また我々の真ん中に立つものとなるためである。7. それゆえ、キリストが真ん中に立つ所、我々の心に根を張り、据えられた所に、我々もいよう。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.18
Et ideo sicut ipse praecepit: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6) , et effunde super te animam tuam; cubiculum tuum interiorum secretum est, cubiculum tuum conscientia tua est.
PL 16, 307Aだから、彼自身が命じたとおり、「祈るときは、汝の寝室に入れ」(マタイ6:6)。そして、あなたの魂をあなたの上に注ぎ出せ。あなたの寝室とは内奥の隠れ場であり、あなたの寝室とはあなたの良心である。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.19
Denique Ecclesiastes tibi dicit: Et quidem in conscientia tua regi ne maledixeris, et in penetralibus cubiculorum ne maledicto devoveris divitem (Eccles. X, 20) .
PL 16, 307A実に、コヘレトはあなたに言う。「汝の良心においてすら、王を呪うな。寝室の奥まった所でも、富める者を呪いに委ねるな」(コヘレトの言葉10:20)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 1.20
Ibi ergo ora et ora in occulto, ut audiat te qui in occulto audit: et ora sine ira et disceptatione, abdicato occulto dedecoris (I Tim. II, 8) : Justus enim non proditionem criminis metuit, sed contagionem.
PL 16, 307Aそれゆえそこで祈れ。隠れた所で祈れ。隠れた所で聞く者〔神〕が、あなたの祈りを聞くためである。そして怒りと争いなしに祈れ。恥となる隠し事を退けて(一テモテ2:8)。正しい人が恐れるのは、罪が露見することではなく、罪に染まることだからである。