De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.1
Orationem inchoari debere a Dei laudibus, et post exposita postulata nostra in gratiarum actiones desinere. Eamdem pace ac tranquillitate commendandam; qua occasione Evangelicus locus quam luculentissime explicatur, quem jubentur observare virgines.
PL 16, 307B祈りは神への賛美から始め、我々の願いを述べたのち、感謝で終えるべきである。また、祈りは平和と静けさのうちに勧められるべきである。この機会に、おとめたちが守るよう命じられている福音書の箇所が、この上なく明快に説き明かされる。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.2
8. Quam bona oratio cum misericordia! Bona oratio quae ordinem servat, ut primo a divinis inchoemus laudibus. Si enim cum apud hominem agimus, benevolum volumus judicem facere, quanto magis cum Dominum nostrum precamur!
PL 16, 307B8. 慈しみを伴う祈りは何と善いことか。順序を守る祈りは善い。まず神への賛美から始めるのである。実に、人の前で訴えを述べるとき、我々は裁く者を好意的にしようと願うのだから、我々の主に祈るときは、なおさらそうであろう。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.3
Primo ergo immolemus Deo sacrificium laudis; unde et Apostolus ait: Obsecro ergo primo omnium fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1) .
PL 16, 307Bそれゆえ、まず神に賛美の献げ物を献げよう。だから使徒も言う。「そこで私は、まず第一に、祈り、懇願、請願、感謝がなされるよう勧める」(一テモテ2:1)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.4
9. Doceat te Davidicus psalmus octavus, qui coepit a Dei laudibus: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 2 et seq.) .
PL 16, 307C9. ダビデの第八の詩篇があなたを教えるように。それは神への賛美から始まった。「主よ、我々の主よ、汝の名は全地においていかに驚くべきことか。汝の壮麗は天の上に高く挙げられたからである。幼子と乳飲み子の口から、汝は賛美を成し遂げた」(詩篇8:2以下)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.5
Hactenus oratio: inde sequitur obsecratio, ut destruatur inimicus: postulatio, ut lunam et stellas videat; lunam Ecclesiam, stellas filios Ecclesiae, coelestis gratiae luce fulgentes: et quod petit, prophetico spiritu visurum se esse promittit: gratiarum actio, quod tuetur Dominus hominem, et hunc limum corporis nostri divina visitatione confirmat; vel quod homini animantium genera universa subjecit.
PL 16, 307Cここまでが祈りである。そこから懇願が続く。敵が滅ぼされるように、という懇願である。請願は、月と星を見るように、というものである。月とは教会、星とは教会の子ら、天の恩寵の光に輝く者たちである。そして彼は、自分が求めるものを見るであろうと、預言の霊によって約束する。感謝は、主が人を守り、我々の体のこの泥を神の訪れによって堅くするからであり、またあらゆる種類の生き物を人に従わせたからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.6
10. Similiter et Dominica oratio omnia comprehendit, quam vulgare non opus est. Tu autem qui legis, quemadmodum distinguere debeas recognosce; praecipue tamen, ut dixi, commendanda est oratio, sicut praemisi, placiditate animi et tranquillitate; ut unusquisque sibi constet et congruat, et fiat illud quod scriptum est: Si duobus ex vobis convenerit super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet a Patre meo, qui in coelis est.
PL 16, 308A10. 同様に、主の祈りもすべてを含む。それを広く言い立てる必要はない。しかし読むあなたは、〔祈りの諸部分を〕どう区別すべきかをよく考えよ。とはいえ、すでに述べ、先に示したとおり、とりわけ祈りは、心の穏やかさと静けさによって推奨されねばならない。各人が自分自身と一致し調和し、書かれていることが成るためである。「汝らのうち二人が地上で心を合わせるなら、求めるどんな事についても、天にいる私の父によって成る」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.7
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 19, 20) . 11. Qui sunt isti duo, nisi anima et corpus?
PL 16, 308A「二人または三人が私の名によって集まる所には、私は彼らの真ん中にいる」(マタイ18:19, 20)。11. この二人とは誰か。魂と体でなくて何であろうか。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.8
Unde et Paulus castigabat carnem suam, et servituti redigebat (I Cor. IX, 27) ; ut esset animae tamquam imperatrici suae caro subdita, et mentis imperiis obtemperaret; ne esset in uno homine dissidium, ac bellum intra se gereret, et legi mentis repugnaret lex corporis.
PL 16, 308Aだからパウロは自分の肉を懲らしめ、隷従させた(一コリント9:27)。魂が女帝のようであり、肉がそれに服して精神の命令に従うためである。一人の人の内に不和が生じ、自分の内で戦いが起こり、精神の法に体の法が逆らうことがないためである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.9
Duo igitur ista diversa ratione quadam et pace jungebat, secundum quod ipse asseruit dicens: Quia Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem sepis solvit, inimicitias in carne sua (Ephes. II, 14) ; ne id ageret, quod nollet: atque id faceret, quod odisset.
PL 16, 308Bそれゆえ彼は、この相異なる二つを、ある道理と平和によって結び合わせていた。自ら断言しているとおりである。「キリストは我々の平和であり、二つのものを一つにし、垣の中間の壁を解いた。敵意を、自らの肉において〔解いた〕」(エフェソ2:14)。それは、望まないことをしないため、また憎むことをしないためであった。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.10
Isti ergo sunt duo, anima et caro. Unde et David ait: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) , quam adversariam animae suae nosset. 12. Quae tamen duo, ut evidentius exprimamus, non solum duo sunt, sed etiam duo homines, unus interior, alter exterior.
PL 16, 308Bそれゆえこの二つとは、魂と肉である。だからダビデも言う。「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。ダビデは、肉が自分の魂に敵対するものと知っていたのである。12. しかし、この二つは、よりはっきり言い表すなら、ただ二つであるだけでなく、二人の人でもある。一人は内なる人、もう一人は外なる人である。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.11
Isti duo si sibi propositi aequalitate concurrant, ut cogitationes factis, et cogitationibus facta conveniant; vitae nostrae rota sine ulla offensione volvetur, ut quemadmodum scriptum est: Fiat vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19) .
PL 16, 308Cこの二つが、目指す所の等しさによって一つになり、思いが行いに、行いが思いに合致するなら、我々の命の車輪は、いかなる躓きもなく回るであろう。書かれているとおり、「汝の雷の声が車輪の中にあるように」(詩篇76:19)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.12
Isti igitur duo unum sunt; nec solum unum, sed unus homo. Unde et Apostolus ait: Ut duos conderet in uno homine, faciens pacem, et reconciliaret utrosque in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semet ipso . . . . ut in utrisque accessum habeamus in uno Spiritu ad Patrem (Ephes. II, 15 et seq.) .
PL 16, 308Cそれゆえこの二つは一つである。ただ一つであるだけでなく、一人の人である。だから使徒も言う。「二つを一人の人の内に造り、平和をつくり、両者を一つの体において神と和解させ、十字架によって、自らの内に敵意を殺して……我々が、両者において、一つの霊のうちに父のもとへの道を持つためである」(エフェソ2:15以下)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.13
13. Sunt etiam duo homines, vetus et novus. Vetus ille peccato obnoxius et obsoletus, ac vestimenti veteris similitudine attritus et scissus, quem in baptismate affigimus cruci.
PL 16, 308C13. 古い人と新しい人という、二人の人もある。古い人は罪に服し、擦り切れており、古い衣のようにすり減って裂けている。我々は洗礼において、この人を十字架に釘づける。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.14
Unde Apostolus ait: Quia vetus homo noster simul affixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6) . Vetus ergo affigitur, ut moriatur peccato; ut novus resurgat, qui renovatur per gratiam. Diximus de duobus.
PL 16, 309Aだから使徒は言う。「我々の古い人は、罪の体が滅ぼされ、もはや罪に仕えないために、共に十字架につけられた」(ローマ6:6)。古い人が釘づけられるのは、罪に対して死ぬためであり、恩寵によって新たにされる新しい人がよみがえるためである。二つについて述べた。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.15
14. Fortasse dicat aliquis: Quid de tribus dicis, quoniam sic habet Scriptura: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20) ?
PL 16, 309A14. おそらく誰かが言うであろう。「三つについては、あなたは何と言うのか。聖書にはこうあるのだから。『実に、二人または三人が私の名によって集まる所には、私は彼らの真ん中にいる』(マタイ18:20)」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.16
Hinc quoque ratio manifesta est; quia idem Apostolus dicit: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in die adventus Domini nostri Jesu Christi serventur (I Thess. V, 23).
PL 16, 309Aこれにも明白な理がある。同じ使徒が言うからである。「平和の神自身が、汝らをすべてにおいて聖なるものとするように。汝らの霊と魂と体が、我々の主イエス・キリストの到来の日に、完全なまま、非難されるところなく保たれるように」(一テサロニケ5:23)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.17
Ubi ergo tres isti integri, ibi Christus est in medio eorum: qui hos tres intus gubernat et regit, ac fideli pace componit.
PL 16, 309Bそれゆえ、この三つが完全である所に、キリストは彼らの真ん中にいる。彼はこの三つを内から導き治め、信実な平和によって整える。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.18
15. Haec igitur tria integra prae caeteris in se virgo custodiat; ut nullam det sacrae virginitatis querelam, et sit inoffensa, sine ruga, sine macula.
PL 16, 309B15. それゆえ、おとめは他の何にもまして、この三つを完全なまま自らの内に守るがよい。聖なるおとめの身について、非難を一つも与えず、躓きなく、しわもしみもないようにである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 2.19
De qua licet frequentibus libris dixerimus, tamen memorati pignoris causa, hunc ad te librum condendum arbitrati sumus.
PL 16, 309Bこれについては、多くの書で述べたが、それでも、先に述べた愛し子のために、この書をあなたに宛てて書き上げるべきだと考えた。