De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.1
Quo virgines acrius impellantur ad Mariae imitationem, ostenditur multa quae mystice dicta sunt de Ecclesia, eidem quoque Deiparae virgini competere.
PL 16, 326Bおとめたちがマリアに倣うよう、いっそう強く促されるために、教会について奥義の意味で語られた多くのことが、神の母であるおとめにも当てはまることが示される。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.2
87. Hanc imitamini, filiae, cui pulchre convenit illud quod de Ecclesia prophetatum est: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab (Cant. VII, 1) ; eo quod speciose Ecclesia Evangelii praedicatione processit.
PL 16, 326B87. この女に倣え、娘たちよ。教会について預言されたあの言葉は、彼女にこそふさわしい。「汝の歩みは履物の中で美しくなった、アミナダブの娘よ」(雅歌7:1)。教会が福音の宣教によって美しく進み出たからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.3
Speciose procedit anima, quae corpore velut calcamento utitur; ut quo velit, suum possit sine impedimento ullo circumferre vestigium.
PL 16, 326B魂は美しく進む。体を履物のように用いる魂は、望む所へ、何の妨げもなく自分の足跡を運ぶことができるからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.4
88. In hoc calceamento speciose processit Maria, quae sine ulla commixtione corporeae consuetudinis auctorem salutis Virgo generavit.
PL 16, 326B88. マリアはこの履物のうちに美しく進み出た。彼女は、体の交わりの習いといかなる混じり合いもなしに、おとめとして救いの創始者を産んだ。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.5
Unde egregie Joannes ait: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Joan. I, 27) , id est, non sum dignus Incarnationis mysterium comprehendere angustiis mentis humanae, atque inopis vilitate sermonis absolvere.
PL 16, 326Bそこでヨハネは見事に言う。「私は彼の履物の紐を解くにふさわしくない」(ヨハネ1:27)。すなわち、受肉の奥義を人間の精神の狭さで捉え、貧しい言葉の卑しさで解き明かすにふさわしくない、ということである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.6
Unde et Esaias dicit: Generationem ejus quis ennarrabit (Esai. LIII, 8) ? Speciosi ergo gressus vel Mariae vel Ecclesiae; quoniam speciosi pedes evangelizantium.
PL 16, 326Cそこでイザヤも言う。「彼の世系を誰が語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8)。それゆえ歩みが美しいのは、マリアのものでも教会のものでもある。福音を告げる者たちの足は美しいからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.7
89. Quam pulchra etiam illa quae in figura Ecclesiae de Maria prophetata sunt; si tamen non membra corporis, sed mysteria generationis ejus intendas! Dicitur enim ad eam: Moduli femorum tuorum similes torquibus, operi manuum artificis.
PL 16, 326C89. 教会の象りとしてマリアについて預言されたあれらの言葉は、いかに美しいことか。ただし、あなたが体の肢体ではなく、彼女の出産の奥義に心を向けるならば、である。彼女にはこう言われている。「汝の腿の垂れ飾りは、首飾りに、名匠の手の業に似ている」。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.8
Umbilicus tuus crater tornatilis non deficiens mixto. Venter tuus sicut acervus tritici muniti inter lilia (Cant. VII, 1 et seq.) ; eo quod continens sibi in omnibus Christi ortus ex Virgine, sicut victores solent saecularium praeliorum, strenuorum virorum donatis torquibus honorare cervices; ita jugum nostrum levavit, ut fidelium colla virtutis insignibus coronaret.
PL 16, 326C「汝の臍は、混ぜ酒を欠くことのない、丸く削られた杯。汝の腹は、ユリに囲まれた、守られた麦の山のよう」(雅歌7:1以下)。キリストのおとめからの誕生が〔これらの象りを〕あらゆる点で自らのうちに含んでいるからである〔continens の係りは定かでない。キリストの誕生が、象られたものをすべて含む、と取った〕。世俗の戦いの勝者が、勇敢な男たちの首を、授けた首飾りで顕彰するのを常とするように、そのように〔キリストは〕我々の軛を軽くし、信じる者たちの首を徳のしるしで冠したのである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.9
90. Vere autem alvus ille Mariae crater tornatilis, in quo erat Sapientia, quae miscuit in cratere vinum suum, indeficientem cognitionis piae gratiam divinitatis suae plenitudine subministrans (Prov. IX, 2) .
PL 16, 327A90. まことに、マリアのあの胎は、丸く削られた杯であり、そこに知恵がいた。知恵は杯に自分のぶどう酒を混ぜ、自らの神性の充満によって、敬虔な認識の尽きることのない恩寵を供する(箴言9:2)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.10
91. In quo virginis utero simul acervus tritici, et lilii floris gratia germinabat; quoniam et granum tritici generabat, et lilium.
PL 16, 327A91. このおとめの胎には、麦の山とユリの花の優美とが同時に芽生えていた。彼女は麦の粒をも、ユリをも産んだからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.11
Granum tritici secundum quod scriptum est: Amen, amen dico vobis, nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24) .
PL 16, 327A麦の粒については、書かれているとおりである。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う、麦の粒は地に落ちて死ななければ、ただ一粒のままである」(ヨハネ12:24)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.12
Sed quia de uno grano tritici acervus est factus, completum est illud propheticum: Et convalles abundabunt frumento (Ps. LXIV, 14) , quia granum illud mortuum, plurimum fructum attulit.
PL 16, 327Aところが、一粒の麦から山ができたので、あの預言の言葉が成就した。「谷は麦で満ちあふれるであろう」(詩篇64:14)。あの死んだ粒が、きわめて多くの実を結んだからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.13
Hoc itaque granum omnes homines perpetua coelestium munerum esca saturavit: consummatumque est illud prophetici oris eloquium, dicente eodem David: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Ps. LXXX, 17) .
PL 16, 327Bこうしてこの粒は、すべての人々を、天の賜物の絶えることのない食物で満たした。同じダビデが言うように、預言の口のあの言葉は成し遂げられた。「彼は彼らを麦の脂肪で養い、岩からの蜜で彼らを満たした」(詩篇80:17)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 14.14
92. In hoc grano esse etiam lilium divina testantur oracula; quia scriptum est: Ego sum flos campi, et lilium convallium: sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 1) . Christus erat lilium in medio spinarum, quando erat in medio Judaeorum.
PL 16, 327B92. この粒の中にユリもあることを、神の託宣は証している。こう書かれているからである。「私は野の花、谷間のユリ、茨の間のユリのよう」(雅歌2:1)。キリストは、ユダヤ人たちの只中にいたとき、茨の間のユリであった。