ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus

Caput IV 第IV章

Ambrose of Milan · De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus · PL 16, 311B · 18 sectiones

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.1

1

Mulieris quam viri levius fuisse peccatum evinci disparitate sexus, tentationis ratione, divina sententia et responsionibus amborum. Post quae adversus mulierum tentationes viris remedia praecipiuntur: in his maxime earumdem jejunantium imitatio.

PL 16, 311B

女の罪が男の罪より軽かったことは、性の違い、誘惑の次第、神の宣告、双方の答えによって証明される。その後、女たちの誘惑に対して男たちに処方が命じられる。その中では、断食する女たちを模倣することがとりわけ命じられる。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.2

2

25. Sane negare non possumus quod erraverit mulier. Quid miraris tamen si erraverit et infirmior lapsus est sexus, cum sit lapsus etiam fortior? Mulier excusationem habet in peccato, vir non habet.

PL 16, 311B

25. 確かに、女が誤ったことを否定することはできない。しかし、より弱い性が堕ちたことに、何を驚くのか。より強い性もまた堕ちたのに。女には罪における弁明があるが、男にはない。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.3

3

Illa ut Scriptura asserit, a sapientissimo omnium serpente decepta est, tu a muliere: id est, illam superior creatura decepit, te inferior; te enim mulier decepit, illam malus licet, tamen angelus.

PL 16, 311C

聖書が断言するとおり、女は万物のうち最も賢い蛇に欺かれたが、あなたは女に欺かれた。すなわち、女を欺いたのは上位の被造物であり、あなたを欺いたのは下位の者である。あなたを欺いたのは女であり、女を欺いたのは、悪ではあるが、それでも天使だからである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.4

4

Si tu inferiori non potuisti resistere, quomodo illa potuit superiori? Culpa tua illam absolvit. 26. Si de merito culpae dubitas, interrogemus sententiam. Illi dictum est: In tristitia paries filios, et ad virum conversio tua, et ipse tibi dominabitur (Ibid., 16) .

PL 16, 311C

もしあなたが下位の者に抵抗できなかったのなら、どうして女が上位の者に抵抗できただろうか。あなたの咎が女を免じている。26. 咎の軽重について疑うなら、宣告に問おう。女には言われた。「汝は悲しみのうちに子らを産み、汝の向きは夫に向かい、夫は汝を支配する」(創世記〔3〕:16)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.5

5

Viro autem dicitur: Terra es, et in terram ibis (Ibid., 19) . Et vere justa sententia; quandoquidem si Adam quod a Domino Deo audierat, servare non potuit, quomodo potuit servare mulier quod audivit a viro?

PL 16, 311C

男には言われる。「汝は土であり、土へと行く」(創世記〔3〕:19)。まことに正しい宣告である。アダムが主なる神から聞いたことを守れなかったのなら、女は男から聞いたことをどうして守れただろうか。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.6

6

Si illum Dei vox non confirmavit, quomodo istam vox confirmaret humana? 27. Denique Adam conventus, quod contra divina quae coram audierat praecepta, gustasset, nihil habuit quod diceret, nisi quod sibi mulier dedisset, et manducasset: mulier autem ait; Serpens traduxit me, et manducavi (Ibid. 13) .

PL 16, 311D

神の声がアダムを確かにしなかったのなら、人の声がどうして女を確かにしただろうか。27. 実に、アダムは問い詰められたとき、面と向かって聞いていた神の命令に背いて食べたことについて、言うべきことを持たず、ただ女が自分に与えたので食べたと言うほかなかった。一方、女は言う。「蛇が私を惑わし、私は食べた」(創世記〔3〕:13)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.7

7

Quanto major mulieris absolutio! Ille arguitur, haec interrogatur. Adde illud, quod et prior culpam fatetur; etenim quae se dicit esse seductam, testatur errorem. Erroris igitur medicina confessio est. 28. In judicio ipso quanto clementior mulier viro!

PL 16, 312A

女の免責のなんと大きいことか。男は責められ、女は問われる。さらに、女のほうが先に咎を告白している。自分が惑わされたと言う者は、自分の誤りを証言しているのである。したがって誤りの治療は告白である。28. 裁きそのものにおいて、女は男よりどれほど寛大か。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.8

8

Ille mulierem suam accusavit; ista serpentem, hoc est, nec accusata crimen retorsit: sed ipsum accusatorem suum maluit, si posset, absolvere quam ligare. 29. Habes igitur et culpae absolutionem in confessione, et sententiae in exsecutione.

PL 16, 312A

男は自分の妻を訴えたが、女は蛇を訴えた。すなわち、訴えられても罪を投げ返さず、自分を訴える者〔男〕自身を、できるなら、縛るよりは免じることを望んだ。29. こうしてあなたは、咎の免除を告白のうちに、宣告の免除をその執行のうちに見いだす。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.9

9

In tristitia, inquit, paries filios. Condemnationis suae pondus agnoscit, munus poenalis conditionis exsequitur. Pro te mulier doloribus suis militat, et remunerationem ex poena invenit; ut per filios per quos affligitur, liberetur.

PL 16, 312B

「悲しみのうちに、汝は子らを産む」と〔神は〕言う。女は自分の断罪の重みを認め、刑罰を伴う境遇の務めを果たす。あなたのために女は自らの苦痛のうちで戦い、刑罰から報いを見いだす。その苦しみの原因である子らによって解き放たれるためである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.10

10

Facta est itaque gratia ex injuria, salus ex infirmitate; scriptum est enim: Quia salva erit per filiorum generationem (I Tim. II, 15) . Cum salute itaque parit, quos in tristitia parturivit: et ad laudem educat, quos peperit cum dolore.

PL 16, 312B

こうして不当な仕打ちから恩寵が、弱さから救いが生じた。書かれているからである。「彼女は、子らを産むことによって救われる」(一テモテ2:15)。したがって救いとともに、悲しみのうちに産み苦しんだ子らを産み、苦痛のうちに産んだ子らを、称賛へと育てる。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.11

11

30. Sed dicis, o vir, quia mulier tentatio fuerit viri. Verum est. Jam si est decora, ecce alia tentatio.

PL 16, 312B

30. しかし、男よ、あなたは言う、女は男の誘惑であったと。それは本当である。さらに女が美しいなら、見よ、別の誘惑である。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.12

12

Tamen Abrahae descendenti in Aegyptum uxoris pulchritudo non nocuit, immo magis profuit; honoratus est enim per uxorem, non ludibrio habitus in uxore (Gen. XII, 16, 20) . Cur autem tu vultus decorem in conjuge magis quam morum requiris?

PL 16, 312B

しかしアブラハムがエジプトに下ったとき、妻の美しさは彼を害さず、むしろ益となった。実に彼は妻によって栄誉を受け、妻のゆえに嘲りを受けなかったのである(創世記12:16, 20)。ところであなたはなぜ、妻に、品性よりも顔の美しさを求めるのか。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.13

13

Placeat uxor honestate magis quam pulchritudine. Illa eligatur quae Saram moribus referat.

PL 16, 312C

妻は美しさよりも品位によって気に入られるがよい。サラの品性を映す女が選ばれるがよい。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.14

14

Non est vitium mulieris esse quod nascitur: sed vitium viri est quaerere in uxore quo saepe tentatur; in quo si infirmior fuerit, mulier ipsa labatur: si fortior, vir periclitetur.

PL 16, 312C

生まれつきのとおりであることは、女の欠点ではない。妻の中に、しばしば自分が誘惑されるものを求めることが、男の欠点である。その点で女がより弱ければ〔infirmior の主語は定かでない。女と取った〕、女自身が堕ち、より強ければ、男が危うくなる。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.15

15

Non possumus reprehendere divini artificis opus; sed quem delectat corporis pulchritudo, multo magis illa delectet venustas, quae ad imaginem Dei est intus, non foris comptior.

PL 16, 312C

我々は神の匠の作品を非難することはできない。しかし、体の美しさに喜ぶ者は、神の像にかたどられた優美さにこそ、はるかに喜ぶがよい。それは外ではなく内にあって、より飾られている。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.16

16

31. Si ergo uxor tentatio est, esto cautior, quaere remedium adversus tentationis periculum: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis tentationem (Matth. XVI, 13) . Dominus hoc dixit, vir audivit, mulier implevit.

PL 16, 312C

31. それゆえ妻が誘惑であるなら、いっそう用心深くあれ。誘惑の危うさに対する処方を求めよ。「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らないように」と〔主は〕言う(マタイ16:13〔刷られた引照のまま。この句はマタイ26:41に当たる〕)。主がこれを言い、男は聞き、女が成し遂げた。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.17

17

Quotidie mulieres jejunant, et non indicta praestant jejunia: peccatum agnoscunt, accersunt remedium. Semel de interdicto mulier manducavit, et quotidie jejunio solvit. Qui secutus es errantem, sequere corrigentem.

PL 16, 312C

女たちは毎日断食し、命じられてもいない断食を行っている。罪を認め、処方を求めているのである。女は一度、禁じられたものを食べ、毎日断食で償っている。誤る者に従ったあなたは、正す者に従え。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 4.18

18

Ambo manducastis, cur sola jejunat; hoc est, ambo deliquistis, cur sola remedium quaerit errori?

PL 16, 313A

二人とも食べたのに、なぜ女だけが断食するのか。すなわち、二人とも罪を犯したのに、なぜ女だけが誤りの処方を求めるのか。