De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.1
Culpandum non esse femineum sexum cui a Deo tanta dona collata fuerint: Deum enim idcirco non statim atque homo creatus est, illum approbasse, tum quia ejus dignitas non in corpore, sed in anima et in divina imagine consistat, tum quia tantum in operis totius fine laudandus homo, ac demum quia nondum creata erat mulier, quae et ex ipso formata est, et cum ipso magni sacramenti figuram erat expressura; ex quo et nomen accepisse ipsa declaratur.
PL 16, 309B神から女にこれほどの賜物が授けられた以上、女という性は咎められるべきではない。神が、人が造られるや直ちに彼を是認しなかったのは、一つには、人の尊厳が体にではなく魂と神の像にあるからであり、一つには、人は業全体の終わりにおいてこそ称賛されるべきだからであり、さらに、まだ女が造られていなかったからでもある。女は彼から形づくられ、また彼とともに大きな秘義の象りを表すはずであった。彼女がその彼から名をも受けたことが示されている。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.2
16. Bona virginitas, quae sexum utrumque non solum absolvit a crimine, verum etiam provocavit ad gratiam. Accusamus autem plerumque femineum sexum, quod erroris causam invexerit: et non consideramus quanto justius in nos objurgatio retorqueatur.
PL 16, 309C16. おとめの身は善いものである。それは両性を罪の訴えから解き放っただけでなく、恩寵へと招きさえした。ところが我々は、女という性が誤りの原因を持ち込んだと、しばしば非難する。そして、その非難が我々自身にどれほど正当に跳ね返るかを考えない。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.3
Nam ut repetamus a principio, et rerum exordia interrogemus, quantum ei delatum sit, investigabimus: et quam in misera conditionis humanae fragilitate femina tamen invenerit gratiam.
PL 16, 309C始まりに遡り、物事の起源を問うて、女にどれほどのものが授けられたかを調べよう。人間の境遇の惨めな弱さの中にあっても、女が恩寵を見いだしたことを。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.4
17. Nam cum omnia opera sua laudaverit Deus, coelum, terram, maria, noctem et diem, quod iste profecerit ad usum laboris, illa ad fructum quietis, laudaverit feras bestias; ubi ad hominem ventum est, solus non videtur esse laudatus, propter quem omnia generata sunt (Gen. II, 10 et seq.) .
PL 16, 309C17. 神は自らのすべての業を称賛した——天、地、海、夜と昼(昼は労働の用に、夜は憩いの実りに役立つ)、また野の獣までも称賛した。ところが人に至ると、彼だけは称賛されなかったように見える。人のためにこそ万物は生み出されたのに(創世記2:10以下)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.5
Quae igitur causa est, nisi forte ea, quia alia in specie sunt, homo in occulto? Nihil in bestiis plus reperias, quam quod videtur: in homine nihil est inferius, quam quod videtur; qui cum ex animo constet et corpore, hoc utique in eo servit, quod videtur: illud quoque in eo regit, quod non videtur.
PL 16, 309Dその理由は何か。他のものは外見にあるが、人は隠れた所にあるからではないか。獣には、見えるもの以上のものを見いだすことはない。人においては、見えるものより低いものはない。人は心と体から成るので、その人において、見える部分は仕え、見えない部分は治める。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.6
18. Merito ergo alia in exordio laudantur, istius laudatio non promitur, sed reservatur; quia aliorum gratia foris, hujus intus est: aliorum in nativitate, hujus in corde.
PL 16, 310A18. それゆえ、他のものは始めに称賛されるが、この者の称賛は表されず、取っておかれる。他のものの魅力は外にあるが、この者の魅力は内にある。他のものは誕生にあり、この者は心にあるからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.7
Quid enim tam altum et tam profundum, quam mens hominis, quae quasi involucro quodam corporis tegitur et occultatur; ut eam haud facile quisquam introspicere et speculari queat?
PL 16, 310A実に、人の精神ほど高く深いものがあろうか。それは体という包みのようなものに覆われ隠されているので、誰かがそれを覗き見、窺い見ることは容易でない。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.8
Ideo ergo homo non ante laudatur, quia non in forensi pelle, sed in interiore homine ante probandus, sic praedicandus est: quem praeclare definivit apostolus Petrus dicens absconditum esse cordis hominem in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples (I Petr. III, 4) .
PL 16, 310Aそれゆえ人がまず称賛されないのは、外皮においてではなく、内なる人においてまず試されたのちに、そう宣べられるべきだからである。使徒ペトロはこの人を見事に定義して、「心の隠れた人、静かで慎ましい霊の朽ちなさのうちにあり、神の前で富める者」と言った(一ペトロ3:4)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.9
19. Merito ergo differtur, ut sequatur fenerata ejus laudatio: cujus dilatio non dispendium, sed incrementum est. Nemo ergo se despiciat quasi vilem, nec contuitu corporis sese aestimet.
PL 16, 310B19. それゆえ称賛が延ばされるのは当然であり、そうして利子を生んだ称賛が続く。その延期は損失ではなく増加である。だから誰も、卑しい者のように自らを軽んじてはならず、体の外見によって自らを評価してもならない。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.10
Nam etsi dixerit sanctus Job: Nudus exivi de ventre matris meae, nudus et hinc abibo (Job. I, 21) ; habuit tamen quo non solum inter homines, sed etiam apud Deum dives inveniretur. 20. Quid autem locupletius, quam quod ad imaginem Dei est ac similitudinem?
PL 16, 310B聖なるヨブは、「私は裸で母の胎から出た。裸でここから去るだろう」と言ったが(ヨブ記1:21)、それでも彼は、人々の間でだけでなく、神のもとでも富める者と認められる拠り所を持っていた。20. 神の像と似姿にあるもの以上に富むものがあろうか。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.11
Ad imaginem autem interior est homo, non iste exterior: ille qui sensu aestimatur, non oculis comprehenditur. Ille ergo nobis spectandus est, qui serius investigatur. Ideo Deus non putavit hominis fabricam esse laudandam; quia major ejus in virtute est portio.
PL 16, 310B像にあるのは内なる人であって、この外なる人ではない。それは、感覚で見積もられ、目では捉えられない者である。それゆえ、我々が目を向けるべきは、のちに探り当てられるこの人である。だから神は、人の造形を称賛すべきものとは考えなかった。人のより大きな部分は徳にあるからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.12
Praeclara quidem species, et praestantior caeteris animantibus: sed irrationabilia corporis specie aestimentur; ea autem quae rationis plena sunt, communem laudem sequestrent.
PL 16, 310C姿は確かに見事で、他の生き物にまさる。しかし、理性のないものは体の姿によって評価されるがよい。理性に満ちたものは、〔体の〕共通の称賛を脇に置くがよい〔sequestrent は「脇に置く」の意に取った〕。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.13
21. Homo igitur mihi non tam vultu quam affectu admirandus emineat atque excellat; ut in his laudetur, in quibus etiam Deus prophetico judicio laudatur, de quo scriptum est: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5) : cujus opera coram Deo luceant, qui bona jugibus operibus facta contexat; et ideo laudatio ejus non in exordio, sed in fine est: nemo enim nisi legitime certaverit, coronatur.
PL 16, 310C21. それゆえ人は、顔つきによってよりも、心の情によって、私に感嘆すべき者として際立ち、すぐれてあるように。神が預言者の判断において称賛されるのと同じ点において、人も称賛されるように。神について書かれている。「人の子らの上に、その計らいにおいて畏るべき者」(詩篇65:5)。その人の業が神の前で輝き、善く成されたことを絶え間ない業で織りなすように。それゆえその称賛は始めにではなく終わりにある。実に、正しく競わなければ、誰も冠を受けないからである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.14
Ideoque Sapiens tibi dicit: Ante mortem non laudes hominem quemquam (Eccles. XI, 30) . Qua ratione hoc dixerit, superioribus docuit dicens: Quia in fine hominis nudantur opera ejus (Ibid., 29) .
PL 16, 310Cだから知者はあなたに言う。「死の前に、誰をも称賛するな」(集会の書11:30〔ミーニュの引照は Eccles. と刷る。内容は集会の書に当たる〕)。なぜそう言ったかは、先の箇所で教えた。「人の終わりに、その業はあらわにされる」からである(集会の書11:29)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.15
22. Spectemus tertium, in quo manifestavit Deus sententiam suam; cum enim fecisset hominem et posuisset in paradiso operari et custodire, dixit non esse bonum solum esse hominem. Faciamus, inquit, ei adjutorium secundum se (Gen. II, 18) .
PL 16, 310D22. 第三の点を見よう。そこで神は自らの判断をあらわにした。神は人を造り、楽園に置いて耕し守らせたのち、人が独りでいるのは良くないと言った。「彼のために、彼にふさわしい助け手を造ろう」と言う(創世記2:18)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.16
Sine muliere igitur homo non habet laudem, in muliere praedicatur. Nam cum dicit non esse bonum solum esse hominem, confirmat utique bonum esse hominum genus, si virili sexui femineus sexus accedat.
PL 16, 311Aそれゆえ、女なしには人に称賛はなく、女において人は称えられる。実に、人が独りでいるのは良くないと言うとき、男の性に女の性が加わるなら、人類は善いものであると、確かに確認しているのである。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.17
23. Simul illud considerandum, quia ille de terra factus et limo est, ista de viro. Et caro quidem limus; sed ille adhuc informis, iste formatus.
PL 16, 311A23. 同時にこのことも考えねばならない。男は地と泥から造られ、女は男から造られたということである。肉もまた泥ではある。しかしあの〔地の〕泥はなお形がなく、この〔男の肉という〕泥は形づくられていた〔ille と iste はともに limus(泥)を受けると取った。iste を ista の誤りと見て「女は形づくられていた」とも読める〕。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.18
24. Jam illud praeclarum Apostolicum arcessamus exemplum, quod habemus scriptum: Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32).
PL 16, 311A24. 次に、使徒の見事な例を引こう。我々には書かれている。「人は父と母を離れて、自分の妻に結び合い、二人は一つの肉となる。この秘義は大きい。私は、キリストと教会に関して言う」(エフェソ5:31, 32)。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.19
Advertimus itaque per mulierem coeleste illud impletum esse mysterium Ecclesiae, in ea gratiam figuratam, propter quam Christus descendit, et aeternum illud opus humanae redemptionis absolvit.
PL 16, 311Bこうして我々は、女を通して、教会の、あの天の奥義が成就し、女の内に恩寵が象られていることに気づく。その恩寵のためにキリストは降り、人間の贖いというあの永遠の業を成し遂げた。
De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 3.20
Unde et Adam vocavit nomen mulieris suae vitam (Gen. II, 23) ; nam et in populis per mulierem successionis humanae series et propago diffunditur, et per Ecclesiam vita confertur aeterna.
PL 16, 311Bだからアダムも自分の妻の名を「生命」と呼んだ(創世記2:23)。実に、諸々の民の中でも女を通して人間の継承の列と子孫が広がり、教会を通して永遠の生命が授けられるのである。