ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus · PL 16, 321C · 14 sectiones

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.1

1

Innuitur virginitatem coronam esse in manu Domini, quem unum non secundum perinde ac Patrem et Spiritum produnt Scripturae. In hoc objiciunt Evangelii textum haeretici, at illo per alia testimonia soluto, fides catholica de Trinitate confirmatur.

PL 16, 321C

おとめの身は主の手にある冠であることが示唆される。聖書は、この主を、父および聖なる霊と同じく、「一」であって「第二」ではないと示している。この点について異端者たちは福音書の文言を持ち出すが、それが他の証言によって解かれると、三位一体についての公同の信仰が確証される。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.2

2

63. Venio, inquit, cito, tene quod habes: nemo accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quae est corona tua, nisi illa de qua dictum est: Et eris corona decoris in manu Domini (Esai. LXXII, 3) ?

PL 16, 321C

63. 彼は言う。「私はすぐに来る。持っているものを保て。誰にも汝の冠を取らせるな」(黙示録3:11)。あなたの冠とは何か。「汝は主の手にある麗しさの冠となる」(イザヤ72:3)〔底本の引照は Esai. LXXII, 3。イザヤ書は66章までで、この句はイザヤ62:3にあたる〕と言われた、その冠でなくて何であろうか。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.3

3

64. Quis hoc dicit, nisi ille de quo dixit Ecclesiastes: Est unus et non est secundus (Eccles. IV, 8) ? Quis est iste, nisi ille de quo dictum est: Magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) ?

PL 16, 321C

64. これを言うのは誰か。コヘレトが「一人の者がいて、第二の者はいない」(コヘレトの言葉4:8)と述べたその者でなくて誰か。この者とは誰か。「汝らの師は一人、キリストである」(マタイ23:10)と言われたその者でなくて誰か。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.4

4

Unus est, quia unigenitus Dei filius: quia solus, ut scriptum est: Quia expandit coelum solus, et ambulat sicut in terra super mare (Job. IX, 8) .

PL 16, 322A

彼が「一」であるのは、神の独り子だからである。「ただ独り」であるのは、こう書かれているとおりである。「彼はただ独りで天を広げ、地の上を歩くように海の上を歩く」(ヨブ記9:8)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.5

5

Hic ergo non secundus, quia primus est: non est secundus, quia unus est: Unus Deus pater, ex quo omnia, et nos in illo: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .

PL 16, 322A

それゆえ彼は第二ではない。第一だからである。一であるから、第二ではない。「一人の神、父がいて、万物は彼から出、我々は彼のうちにある。また一人の主、イエス・キリストがいて、万物は彼によって存し、我々も彼によって存する」(一コリント8:6)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.6

6

Unus Deus Pater, et unus Deus Filius, et unus Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I, Cor. XII, 11) . Unus, inquit, quia unus Deus.

PL 16, 322A

神である父は一人、神である子は一人、聖なる霊は一つである。書かれているとおり、「これらすべてのことを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに、各人に分け与える」(一コリント12:11)。「一」と彼は言う。神は一だからである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.7

7

Nullus secundus; quia quod vult facit, non quod imperatur. Unus ergo Pater Deus, et unus Dei Filius. Unus et unus, quia non sunt duo dii. Unus Filius; quia cum Patre unum est, sicut ipse dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29) .

PL 16, 322A

第二の者はいない。望むことを行い、命じられたことをするのではないからである。それゆえ、神である父は一人、神の子は一人である。一と一である。二人の神がいるのではないからである。子が一であるのは、父と一つだからである。彼自身が言ったとおりである。「私と父は一つである」(ヨハネ10:29)。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.8

8

Et unus Spiritus, quia unitas Trinitatis est, non ordine distincta, nec tempore. 65. Sed dicunt lectum: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; et objiciunt, quia primo Patrem nominavit, secundo Filium, tertio Spiritum sanctum.

PL 16, 322B

また霊も一つである。三位一体の一致は、順序によっても時によっても分かたれないからである。65. しかし彼らは、「行って、父と子と聖なる霊の名において、諸国民に洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と読んだと言い、父を第一に、子を第二に、聖なる霊を第三に挙げたではないか、と反論する。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.9

9

Numquid ergo, quia dicit Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) , inferiorem significavit Patrem; quia primo Verbum Dei in principio semper esse ac fuisse memoravit?

PL 16, 322B

それでは、福音書が「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった」(ヨハネ1:1)と言っているからといって、父が劣った者であることを示したことになるのか。神の言葉が初めに常に存在し、存在していたと、まず述べたからといって。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.10

10

Aut cum dixit Apostolus: In regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) , ordinem fecit? Aut cum dicit ipse Dominus Jesus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem (Luc. IV, 18) , eminentiorem Filio Dei Spiritum esse testatus est?

PL 16, 322B

あるいは、使徒が「キリストと神の王国において」(エフェソ5:5)と言ったとき、序列を立てたのか。あるいは、主イエス自身が「主の霊が私の上にある。それゆえ、主は私に油を注いだ。貧しい者に福音を告げ、捕らわれた者に解放を宣べ伝えるために、私を遣わした」(ルカ4:18)と言うとき、聖なる霊が神の子よりも優れていると証言したのか。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.11

11

66. Advertis, virgo, quemadmodum ista solvantur. Aperi ad haec aures tuas, os tuum claude. Aperi aures, ut fidem audias: claude os, ut teneas verecundiam.

PL 16, 322C

66. あなたは、これらがどのように解かれるか、気づいているか、おとめよ。これについては耳を開き、口は閉じよ。耳を開け、信仰を聞くために。口を閉じよ、慎みを保つために。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.12

12

67. Deinde illud legunt, quia dixit: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et non intelligunt quod ante praemiserit: In nomine, inquit. Tres personas quidem significavit, sed unum Trinitatis nomen asseruit.

PL 16, 322C

67. さらに彼らは、「父と子と聖なる霊の名において」と言われたのを読み、その前に「名において」と置かれていたことを理解しない。彼は三つのペルソナを示しながら、三位一体の名は一つであると主張したのである。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.13

13

68. Unus itaque Deus, unum nomen, una divinitas, una majestas. Nullus ergo secundus: quia principium omnium Trinitas est, et Trinitatis primatus super omnia est. Ergo unus et non est secundus.

PL 16, 322C

68. それゆえ神は一、名は一、神性は一、威光は一である。したがって、第二の者はいない。万物の始原は三位一体であり、三位一体の首位は万物の上にあるからである。ゆえに、一であり、第二ではない。

De institutione virginis et S. Mariae virginitate perpetua ad Eusebium liber unus 10.14

14

Unus est, qui secundum non habet; quia unicus solus sine peccato, solus sine adjutorio, qui ait: Respexi, et non erat adjutor (Esai. LXIII, 5) .

PL 16, 322C

彼は、第二を持たない一なる者である。ただ一人の者であり、ただ独り罪なく、ただ独り助けなくあったからである。その彼が言う。「私は見回したが、助ける者はいなかった」(イザヤ63:5)。