ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput IX 第IX章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 743B · 7 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 9.1

1

Quomodo Jezabel quae est avaritia, divitibus possessionem quam contra justitiam desiderant, polliceatur. 41. Sed quid dicam, ne differas liberalitatem?

PL 14, 743B

貪欲そのものであるイゼベルが、富者たちに、正義に背いて欲しがる所有地をどのように約束するか。41. しかし、なぜ私は、気前のよさを先延ばしするな、などと言うのか。

De Nabuthe Jezraelita 9.2

2

Utinam non approperes rapinam: utinam quod concupieris, non extorqueas: utinam alienum non petas, negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Jezabel quae est avaritia, quodam profluvio vanitatis dicentem: Ego tibi dabo possessionem quam desideras (III Reg. XXI, 7) .

PL 14, 743B

願わくは、汝が略奪を急がず、欲しがったものを力ずくで取らず、他人の物を求めず、拒まれれば手を引き、断られても辛抱して受け入れ、貪欲そのものであるあのイゼベルが、空しい奔流のように言うのを聞かぬように。「私は汝に、汝が望む所有地を与えよう」(列王記三21:7)。

De Nabuthe Jezraelita 9.3

3

Tu tristis es, quia vis mensuram considerare justitiae; ut alienum non eripias: ego habeo mea jura, habeo meas leges; calumniabor ut spoliem: et ut possessio pauperis eripiatur, vita pulsabitur.

PL 14, 743B

「あなたは悲しんでいる。正義の限度を考えようとするからだ。他人の物を奪うまいとして。だが私には私の権利があり、私の法がある。私は讒言して奪おう。そして貧者の所有地を奪い取るために、その命を打とう」。

De Nabuthe Jezraelita 9.4

4

42. Quid enim aliud in illa historia, nisi divitum avaritia describitur, quae est vanum profluvium, quod omnia fluvii modo rapiat, et nulli usui profutura transducat?

PL 14, 743C

42. この物語において描かれているのは、富者の貪欲のほかに何であろうか。それは空しい奔流であり、川のようにすべてをさらい、何の役にも立たぬものを運び去る。

De Nabuthe Jezraelita 9.5

5

Haec est Jezabel non una, sed multiplex: non unius temporis, sed temporum plurimorum: haec omnibus dicit, sicut illa dixit viro suo Achab. Surge, manduca panem, et redi ad te: ego dabo tibi vineam Nabuthe Jezraelitae.

PL 14, 743C

これはひとりのイゼベルではなく、多くのイゼベルである。ひとつの時代のものではなく、数多くの時代のものである。これは万人に、あのイゼベルが夫アハブに言ったように語る。「立て、パンを食べ、気を取り直せ。私が汝に、イズレエル人ナボトのブドウ畑を与えよう」。

De Nabuthe Jezraelita 9.6

6

43. Et scripsit librum nomine Achab, et signavit annulo illius, et misit librum ad seniores, et ad liberos eos qui morabantur cum Nabuthe.

PL 14, 743C

43.「そして彼女は、アハブの名で書簡を書き、その印章で封をし、書簡を、ナボトとともにいた長老たちと自由人たちに送った」。

De Nabuthe Jezraelita 9.7

7

Et erat scriptum in libro: Jejunate jejunium, et constituite Nabuthe in principem populi, et constituite duos viros filios iniquitatis ex diverso ejus; ut falsum testimonium perhibeant adversus eum dicentes: Benedixit Deum et regem; et producite illum, et lapidate (Ibid., 8 et seq.) .

PL 14, 743C

書簡にはこう書かれていた。「断食を行え。ナボトを民の上座に就けよ。彼と向かい合わせに、不義の子ら二人を就け、彼に対して偽りの証言をさせよ。『彼は神と王を祝福した』と言わせよ。そして彼を引き出し、石で打て」(列王記三21:8以下)。