ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput XV 第XV章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 751B · 19 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 15.1

1

Qui divitiis uti non noverint, eos illarum servos esse, ac dormire somnum suum. Quando anima currus dicatur et caro equus vigore mentis agitandus: ubi quid inter agitatorem, equitem atque ascensorem sit discriminis, expenditur.

PL 14, 751B

富を用いることを知らない者は、富の僕であり、自分の眠りを眠っている。魂が戦車と呼ばれ、肉が精神の力によって駆られるべき馬と呼ばれるのはいつか。そこで、御者と騎手と乗り手のあいだにどのような違いがあるかが考察される。

De Nabuthe Jezraelita 15.2

2

63. Qui autem sint isti, Propheta significavit expresse dicendo: Omnes viri divitiarum (Psal. LXXV., 6) ; omnes dixit, nullum excepit.

PL 14, 751B

63. これらの者がどのような者であるかを、預言者ははっきりと示して言った。「富の人はみな」(詩篇75:6)。「みな」と言い、誰も除かなかった。

De Nabuthe Jezraelita 15.3

3

Et bene viros divitiarum appellavit, non divitias virorum; ut ostenderet eos non possessores divitiarum esse, sed a suis divitiis possideri. Possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis.

PL 14, 751B

そして彼が「人の富」ではなく「富の人」と呼んだのは巧みである。彼らが富の所有者ではなく、自分の富に所有される者であることを示すためである。所有物は所有者のものであるべきで、所有者が所有物のものであってはならない。

De Nabuthe Jezraelita 15.4

4

Quicumque igitur patrimonio suo tamquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non novit, is suarum servulus est, non dominus facultatum, qui alienas custodit ut famulus, non tamquam dominus ut suis utitur.

PL 14, 751C

それゆえ、自分の家産を所有物として用いず、貧者に与え、分配することを知らない者は誰であれ、自分の持ち物の小僕であって、財産の主ではない。その者は、他人のものを守る僕のようにそれを守るのであり、自分のものを用いる主人のようには用いない。

De Nabuthe Jezraelita 15.5

5

In hujusmodi ergo affectu dicimus quod vir divitiarum sit, non divitiae viri. Intellectus enim bonus utentibus eo: qui autem non intelligit, is utique intellectus sibi gratiam non potest vindicare; et ideo somno temulentiae consopitus obdormit.

PL 14, 751C

このような心情の者について、我々は、富の人であって、人の富ではないと言う。「善い理解は、それを用いる者たちのものだからである」。だが理解しない者は、理解の恩寵を自分のものとは主張できず、そのため酔いの眠りに沈み込んで眠っている。

De Nabuthe Jezraelita 15.6

6

Hujusmodi igitur viri somnum suum dormiunt, hoc est, suum somnum, non Christi dormiunt. Et qui somnum Christi non dormiunt, non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione; qui ait: Ego dormivi, et quievi, et surrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) .

PL 14, 751C

このような人々は自分の眠りを眠る。すなわち、自分の眠りを眠るのであって、キリストの眠りを眠るのではない。キリストの眠りを眠らない者は、キリストの安息を持たず、キリストの復活によって起き上がらない。キリストは言う。「私は眠り、休み、起き上がった。主が私を支えるからである」(詩篇3:6)。

De Nabuthe Jezraelita 15.7

7

64. In hoc quique saeculo dormitant, digni habiti increpatione coelesti, qui ascenderunt equos, quos refrenare non poterant. Legimus alibi dicente Ecclesia sive anima: Posuit me currus Aminadab (Cant. VI, 11) .

PL 14, 751D

64. この世のことで居眠りをする者はみな、天からの叱責に値するとされた。抑えることのできない馬に乗った者たちだからである。我々は別の箇所で、教会あるいは魂が語るのを読む。「彼は私をアミナダブの戦車とした」(雅歌6:11)。

De Nabuthe Jezraelita 15.8

8

Si ergo anima currus est, vide ne equus caro sit: agitator autem vigor mentis, qui regit carnem, et motus ejus velut quosdam equos prudentiae habenis coercet. Dormitaverunt ergo qui ascenderunt corporis voluptates, nullo eas moderamine gubernantes.

PL 14, 751D

それゆえ魂が戦車であるなら、馬は肉なのではないか、考えてみよ〔vide ne … sit は「…ではないか考えよ」の慣用の言い方で、ここでは「馬は肉である」と言うに等しい〕。御者は精神の力であり、それが肉を御し、その動きを、いわば馬のように、思慮の手綱で抑える。だから、体の快楽に乗りながら、いかなる節度をもってもそれを御さない者たちは、眠り込んだのである。

De Nabuthe Jezraelita 15.9

9

Unde et ascensores eos quam equites vel agitatores maluit nuncupare. Agitator etenim cum disciplina et arte pro suo equos arbitrio agitat, ut vel currentes incitet, vel reflectat indomitos, vel revocet fatigatos, vel mansuetos pro sua voluntate convertat.

PL 14, 752A

そのため預言者は、彼らを騎手や御者と呼ぶよりも、乗り手と呼ぶことを選んだ。御者は、訓練と技をもって、自分の判断で馬を駆り、走る馬を励まし、御しがたい馬を引き戻し、疲れた馬を呼び戻し、おとなしい馬を自分の意志で向きを変えさせるからである。

De Nabuthe Jezraelita 15.10

10

Unde cum reciperetur Elias, et curru quasi ad coelum ferretur, clamavit ad eum Elisaeus: Pater, pater, agitator Israel, et eques ipsius (IV Reg. II, 12) , hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiae merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium Dominus comprobavit; et ideo tamquam bonus auriga, certaminis victor aeterno praemio coronaris.

PL 14, 752A

それゆえ、エリヤが取り上げられ、戦車で天へ運ばれるかのようであったとき、エリシャは彼に叫んだ。「父よ、父よ、イスラエルの御者、またその騎手よ」(列王記四2:12)。これは、「主の民をよき導きによって治めていたあなたは、堅固さの功績によって、神的なものへ向かって走るこの戦車とこの馬を受けた。主があなたを人間の精神の統べる者と認めたからである。それゆえ、よき御者のように、競技の勝者として永遠の報いの冠を受ける」ということである。

De Nabuthe Jezraelita 15.11

11

In Habacuc quoque propheta lectum est, ad ipsum Dominum dictum: Ascendes super equos tuos, et equitatus tuus salus (Habac. III, 8) : agitavit enim apostolos suos, quos per diversa direxit, ut toto orbe Evangelium praedicarent.

PL 14, 752B

預言者ハバククにも、主自身に向けて言われた言葉が読まれる。「汝は汝の馬に乗り、汝の騎行は救いである」(ハバクク3:8)。主は自らの使徒たちを駆り、彼らをさまざまな方面へ遣わして、全世界に福音を宣べさせたからである。

De Nabuthe Jezraelita 15.12

12

Ascendes, ait, quasi rectori equorum, non quasi ascensori. Ascendit enim etiam eques, sed ut regat, non ut tantummodo sedeat: eo quod desidiosus, et piger somnolentae perferre non possit mentis incessum.

PL 14, 752B

「汝は乗る」と彼は言う。それは、馬を御する者としてであって、乗り手としてではない。騎手もまた乗るが、それは御するためであり、ただ座るためではないからである。怠惰で鈍い者は、眠たげな精神の進みに耐えられないからである〔eo quod 以下の係りは定かでない。字義どおりに訳した〕。

De Nabuthe Jezraelita 15.13

13

65. De equite autem lectum est: Et eques cadet retrorsum, exspectans salutem Domini (Gen. XLIX, 17) .

PL 14, 752B

65. 騎手については、こう読まれる。「騎手は後ろへ落ち、主の救いを待つ」(創世記49:17)。

De Nabuthe Jezraelita 15.14

14

Quia nemo sine lapsu est, etiam si quis eques ceciderit, et terrenis aliquibus vitiis fuerit inflexus; si tamen non abjiciat spem resurgendi, fretus miseratione divina, pervenit ad salutem.

PL 14, 752B

誰も倒れずにはいないので、たとえ騎手が落ち、何らかの地上の悪徳に傾いたとしても、起き上がる望みを捨てず、神の憐れみに頼るなら、救いに至る。

De Nabuthe Jezraelita 15.15

15

De ascensore vero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 21) .

PL 14, 752B

乗り手については、とがめられるべき者と見なされることが、はっきりした証拠で示されている。モーセ自身が出エジプト記の歌でこう言うからである。「馬とその乗り手を、彼は海に投げ込んだ」(出エジプト記15:21)。

De Nabuthe Jezraelita 15.16

16

Et in Zacharia locutus est Dominus dicens: Percutiam omnem equum in amentia, et ascensorem ejus in insipientia (Zach. XII, 4) . Non dixit solum equum, sed et ascensorem, quomodo et in Exodo habes: Equum et ascensorem.

PL 14, 752C

またゼカリヤにおいて、主は語って言った。「私はすべての馬を狂気で打ち、その乗り手を愚かさで打つ」(ゼカリヤ12:4)。主は馬だけでなく乗り手も挙げた。あなたは出エジプト記にも、「馬とその乗り手」とあるのを見いだす。

De Nabuthe Jezraelita 15.17

17

Ubi est enim ascensor, qui non potest equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps, si indomito furore in praerupta et periculosa rapiatur. Quid igitur vobis in equis confiditis, divites? Mendax equus ad salutem (Psal. XXXII, 17) .

PL 14, 752C

自分の馬を御せない乗り手がいるところでは、馬もまた、御しがたい怒りに駆られて断崖や危険な所へさらわれ、真っ逆さまに運ばれる。ならば諸君、富者たちよ、なぜ馬を頼みとするのか。「馬は救いのためには偽りである」(詩篇32:17)。

De Nabuthe Jezraelita 15.18

18

Quid in curribus vobis plauditis? Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et cecidere: nos autem surreximus et erecti sumus (Psal. XIX, 8) .

PL 14, 752C

なぜ諸君は戦車を誇って喝采するのか。「ある者は戦車を、ある者は馬を〔頼みとする〕。だが我々は主の名によって大いなる者とされる。彼らは縛られて倒れた。だが我々は起き上がり、立たされた」(詩篇19:8)。

De Nabuthe Jezraelita 15.19

19

Nolite amare adhinnientes: nolite, divites, fremitu libidinis excitari. Terribilis est Dominus, et cui nemo possit potens et dives resistere: judicium coeleste jaculatur (Psal. LXXV, 9) .

PL 14, 752D

いななきかける者〔馬のように色情でいななく者のことか〕を愛するな。富者たちよ、情欲のいななきに駆り立てられるな。主は恐るべき者であり、富める権力者であっても、誰もこれに逆らうことはできない。主は天の裁きを投げつける(詩篇75:9)。