De Nabuthe Jezraelita 4.1
Cur dicatur Achab panem suum non manducasse? Abstinentiae divitum ac pauperum elegans comparatio. Quanta sit stultitia haeredibus opes sollicite comparare; deque divitis cujusdam sordibus.
PL 14, 735Aアハブはなぜ自分のパンを食べなかったと言われるのか。富者の絶食と貧者の絶食の、見事な対比。相続人のために苦心して財を蓄えることがいかに愚かか。ある富者の卑しさについて。
De Nabuthe Jezraelita 4.2
15. Et non manducavit, inquit, panem suum (III Reg. XXI, 4) ; quoniam quaerebat alienum. Etenim divites magis alienum panem, quam suum manducant, qui rapto vivunt, et rapinis sumptum exercent suum.
PL 14, 735B15.「そして彼は、自分のパンを食べなかった」(列王記三21:4)と言う。他人の物を求めていたからである。実際、富者は自分のパンよりも他人のパンを食べている。奪った物で生き、略奪によって自分の出費をまかなうからである。
De Nabuthe Jezraelita 4.3
Aut certe non manducavit panem suum volens se morte mulctare, quod ei aliquid negaretur. 16. Compara nunc affectum pauperis. Nihil habet, et jejunare voluntarius nisi Deo nescit, jejunare nisi ex necessitate non novit.
PL 14, 735Bあるいは、少なくとも、望みの物が拒まれたので、死をもって自分を罰しようとして自分のパンを食べなかったのであろう。16. 今度は貧者の気持ちと比べてみよ。彼は何も持たず、自ら進んで断食することは神のためでなければ知らず、必要に迫られてでなければ断食を知らない。
De Nabuthe Jezraelita 4.4
Divites, eripitis quidem pauperibus universa, aufertis omnia, nihil relinquitis: poenam tamen pauperum vos potius, divites, sustinetis. Illi jejunant, si non habeant; vos, cum habetis. A vobis igitur prius poenam exigitis, quam pauperibus irrogatis.
PL 14, 735B富者たちよ、諸君は貧者からすべてを奪い、一切を取り上げ、何も残さない。それなのに、貧者の刑罰を受けているのは、富者たちよ、むしろ諸君である。彼らが断食するのは持たないときであり、諸君が断食するのは持っているときである。ゆえに諸君は、貧者に科すより先に、自分自身から刑罰を取り立てている。
De Nabuthe Jezraelita 4.5
Vos igitur vestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas: et pauperes quidem non habent quo utantur; vos autem nec ipsi utimini, nec alios uti sinitis. Eruitis aurum de metalli venis, sed rursum absconditis illud. Quantorum vitas in illo infoditis auro!
PL 14, 735Cこうして諸君は、自分の気持ちによって、みじめな貧しさの苦難を償っている。貧者は、使う物を持たない。だが諸君は、自分でも使わず、他の人々にも使わせない。金属の鉱脈から金を掘り出しながら、再びそれを隠す。その金の中に、どれほど多くの人々の命を埋めていることか。
De Nabuthe Jezraelita 4.6
17. Cui illa servantur, cum legeritis de avaro divite: Thesauros condit, et ignorat cui congregat eos (Psal. XXXVIII, 7) ? Haeres otiosus exspectat, haeres fastidiosus increpat, quod sero moriamini. Odit incrementa haereditatis suae, ad damna festinat.
PL 14, 735C17. 貪欲な富者について「彼は宝を蓄えるが、それを誰のために集めているのか知らない」(詩篇38:7)と読むとき、それらは誰のために蓄えられているのか。暇な相続人は待ち受け、気難しい相続人は、諸君がなかなか死なぬと責め立てる。彼は自分の遺産が増えるのを憎み、損失へと急ぐ。
De Nabuthe Jezraelita 4.7
Quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis, gratiam derelinquitis? Propter illum totis moestam diebus toleratis famem, quotidiana mensae vestrae damna metuentes: propter illum diurna adornatis jejunia.
PL 14, 735Cそれならば、これ以上みじめなことがあろうか。諸君が骨折って尽くす当の相手のもとで、感謝さえ残さないのだから。その相手のために、諸君は一日中、悲しみのうちに飢えに耐え、日ごとの食卓の損失を恐れている。その相手のために、日々の断食を飾り立てている。
De Nabuthe Jezraelita 4.8
18. Novi ego divitem in agrum proficiscentem, panes breviores urbe delatos numerare solere; ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. Nolebat obsignatum aperire horreum; ne quid de condito minueretur.
PL 14, 735D18. 私は、田舎へ出かける一人の富者を知っている。彼は、町から運ばれてきた小さめのパンの数を数える習慣があり、パンの数によって、田舎に何日いることになるかを見積もった。封をした倉を開けようとはしなかった。蓄えた物が少しでも減ってはならないからである。
De Nabuthe Jezraelita 4.9
Panis unus singulis diebus deputabatur, qui tenacem vix satiare posset. Comperi etiam veri fide, si quando ei ovum esset appositum, queri quod pullus esset occisus.
PL 14, 736Aその日その日に割り当てられたパンは一つで、けちな男をかろうじて満たせる程度であった。また、たしかな筋から知ったのだが、あるとき卵を出されたところ、ひよこが殺されたと嘆いたという。
De Nabuthe Jezraelita 4.10
Hoc ideo scribo, ut cognoscatis vindicem esse Dei justitiam, quae lacrymas pauperum vestro ulciscatur jejunio.
PL 14, 736A私がこのことを書くのは、諸君が、神の正義が報復する者であり、貧者の涙の報いを諸君自身の断食によって果たすことを知るためである。