De Nabuthe Jezraelita 12.1
Avarum egenum ac profugum esse. Quam abjectus fuerit rex Achab coram Elia; et quomodo peccator semper deprehendatur? Ad extremum divites ad legitimum divitiarum usum stimulantur.
PL 14, 746A貪欲な者は、乏しく、逃亡者であること。アハブ王がエリヤの前でいかに卑屈になったか。そして罪人はいつもどのようにして捕らえられるか。最後に、富者たちが、富の正しい用い方へと励まされる。
De Nabuthe Jezraelita 12.2
50. Pauperiorem enim se judicat omnis abundans; quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. Toto mundo eget, cujus non capit mundus cupiditates: ejus autem qui fidelis est, totus mundus divitiarum est.
PL 14, 746B50. 満ち足りている者は誰でも、自分をいっそう貧しいと判断する。他人が所有しているものは何であれ、自分に欠けていると思うからである。世界がその欲望を収めきれない者は、世界全体に乏しい。だが信仰ある者にとっては、世界全体が富である。
De Nabuthe Jezraelita 12.3
Toto mundo fugit, qui considerans conscientiam suam, metuit deprehendi. Et ideo Achab ad Eliam secundum historiam ait, secundum aenigmata autem dives ad pauperem: Invenisti me, inimicus meus (Ibid., 20) . Quam misera conscientia, quae se proditam doluit!
PL 14, 746B自分の良心を見つめて、捕らえられるのを恐れる者は、世界全体から逃げる。それゆえ、アハブは歴史に従えばエリヤに、謎に従えば、富者は貧者に言う。「私の敵よ、汝は私を見つけた」(列王記三21:20)。自分があらわにされたことを嘆く良心は、なんとみじめなことか。
De Nabuthe Jezraelita 12.4
51. Et dixit Elias ad eum: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini (Ibid.) . Rex erat ille, et rex Samariae Achab: Elias pauper, et indigens panis, cui defuisset victus substantia, nisi corvi alimoniam ministrassent.
PL 14, 746B51.「そしてエリヤは彼に言った。私は見つけた。汝が主の目の前で悪を行ったからだ」(列王記三21:20)。あの者は王であり、サマリアの王アハブであった。エリヤは貧しく、パンに乏しかった。もしカラスが食べ物を運ばなければ、命をつなぐ糧にも事欠いていたであろう。
De Nabuthe Jezraelita 12.5
Adeo dejecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu attolleretur. Itaque quasi vilis et degener: Invenisti me, inquit, inimicus meus: deprehendisti in me quae latere credebam: nulla mentis meae occulta te fallunt: invenisti me, patent tibi vulnera mea, captivitas praesto est.
PL 14, 746B罪人の良心はそれほどまでに打ちひしがれており、王の権勢の驕りによっても高ぶることがなかった。それゆえ、卑しく下劣な者のように、彼は言う。「汝は私を見つけた、私の敵よ。私が隠れていると思っていたことを、汝は私のうちに見つけ出した。私の心の秘め事は、何ひとつ汝を欺けない。汝は私を見つけた。私の傷は汝の前にあらわで、捕囚は目前にある」。
De Nabuthe Jezraelita 12.6
Invenitur peccator, cum iniquitas ejus proditur, justus autem dicit: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3) .
PL 14, 746C罪人は、その不義があらわにされるとき、見つけられる。だが義人は言う。「汝は火で私を試した。私のうちに不義は見いだされなかった」(詩篇16:3)。
De Nabuthe Jezraelita 12.7
Adam cum lateret, inventus est: Moysi autem nequaquam inventa est sepultura: inventus est Achab, non est inventus Elias; et sapientia Dei dixit: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28) .
PL 14, 746Cアダムは隠れていたが、見つけられた。だがモーセの墓は、まったく見つけられなかった。アハブは見つけられたが、エリヤは見つけられなかった。そして神の知恵は言った。「悪人たちは私を探すが、見つけない」(箴言1:28)。
De Nabuthe Jezraelita 12.8
Unde et in Evangelio (Joan. VIII, 21) Dominus noster Jesus quaerebatur, et non inveniebatur. Culpa igitur auctorem suum prodit.
PL 14, 746Cそれゆえ、福音書(ヨハネ8:21)においても、我々の主イエスは探されたが、見つけられなかった。したがって、罪過は、その作り手を露わにする。
De Nabuthe Jezraelita 12.9
Unde et Thesbytes ait: Inveni, quoniam fecisti malum in conspectu Domini; quia culpae reos tradit Dominus, innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum.
PL 14, 746Cそれゆえ、ティシュベ人も言う。「私は見つけた。汝が主の目の前で悪を行ったからだ」。主は、罪責のある者たちを引き渡すが、罪のない者たちを、その敵の手に引き渡すことはないからである。
De Nabuthe Jezraelita 12.10
Denique Saul quaerebat sanctum David, et invenire non poterat: David vero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, invenit, quoniam tradidit eum Dominus in potestatem ipsius. Captiva igitur est opulentia, paupertas libera.
PL 14, 746Dさらに、サウルは聖なるダビデを探したが、見つけることができなかった。だが聖なるダビデは、探してもいなかった王サウルを見つけた。主が、サウルを彼の手に引き渡したからである。ゆえに、富は囚われの身であり、貧しさは自由である。
De Nabuthe Jezraelita 12.11
52. Servitis, divites, ac miseram quidem servitutem, qui servitis errori, servitis cupiditati, servitis avaritiae, quae expleri non potest.
PL 14, 746D52. 富者たちよ、諸君は奴隷となっている。それも、みじめな奴隷状態にである。諸君は、迷いに仕え、欲に仕え、満たされることのできない貪欲に仕えている。
De Nabuthe Jezraelita 12.12
Gurges quidam insatiabilis, rapidior est, cum illata demergit: et putei modo cum exundat, coeno inquinatur, terram arradit nihil sibi profuturam. Vel hoc exemplo vos admoneri convenit.
PL 14, 747A飽くなき渦は、流れ込んだものを呑み込むとき、いっそう激しい。井戸のようにあふれ出るときには、泥で汚れ、自分の役に立たない土を削り取る。この例によっても、諸君は戒められるのがふさわしい。
De Nabuthe Jezraelita 12.13
Puteus enim si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur: exercitus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum: ita et acervus divitiarum, cumulo arenosus, speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. Derivato igitur aliquid de hoc puteo.
PL 14, 747A井戸は、何も汲み出さなければ、動かぬ停滞と淀みのために、たやすく腐る。だが汲み使われれば、見た目に澄み、飲めば甘くなる。富の山積みもそれと同じで、積み上げられると砂まじりになり、使われれば美しく、使われなければ役に立たぬものと見なされる。それゆえ、この井戸から少し引き出せ。
De Nabuthe Jezraelita 12.14
Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: aqua autem stativa cito vermes facit. Non stet thesaurus tuus, nec stet ignis tuus: stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis averteris. In quantis sis, dives, incendiis, considera.
PL 14, 747A水は燃える火を消し、施しは罪に抗う。だが淀んだ水はすぐに虫を生む。汝の宝を淀ませるな、汝の火も淀ませるな。汝が憐れみの行いによってそれをそらさないかぎり、その火は汝のうちにとどまる。富者よ、どれほどの炎の中に自分がいるかを考えよ。
De Nabuthe Jezraelita 12.15
Tua vox est ista dicentis: Pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intingat in aqua, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24) .
PL 14, 747Aこう言っているのは汝の声である。「父アブラハムよ、ラザロに言ってくれ。その指の先を水に浸して、私の舌を冷やすようにと」(ルカ16:24)。
De Nabuthe Jezraelita 12.16
53. Tibi igitur proficit quidquid inopi contuleris: tibi crescit quidquid minueris: te illo quem pauperi dederis cibo pascis; quoniam qui miseretur pauperis ipse pascitur, et fructus jam in his est.
PL 14, 747B53. ゆえに、乏しい者に与えるものは何であれ、汝の益となる。汝が減らすものは何であれ、汝のものとして増える。汝は、貧者に与えたその食べ物で、自分を養うのである。貧者を憐れむ者は、自分自身が養われ、実りはすでにその中にあるからである。
De Nabuthe Jezraelita 12.17
Misericordia seminatur in terra, in coelo germinat: plantatur in paupere, apud Deum pullulat. Ne dixeris, inquit Deus, cras dabo (Prov. III, 28) . Qui non patitur te dicere: Cras dabo, quomodo patitur dicere: Non dabo?
PL 14, 747B慈しみは地に蒔かれ、天に芽吹く。貧者に植えられ、神のもとで萌え出る。神は言う。「『明日与えよう』と言ってはならない」(箴言3:28)。汝が「明日与えよう」と言うことを許さない神が、「与えない」と言うことをどうして許すだろうか。
De Nabuthe Jezraelita 12.18
Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis. Quod enim commune est in omnium usum datum, tu solus usurpas. Omnium est terra, non divitum: sed pauciores qui non utuntur suo, quam qui utuntur. Debitum igitur reddis, non largiris indebitum.
PL 14, 747B汝は、自分の物から貧者に恵んでいるのではなく、貧者の物から返しているのである。万人の用のために与えられた共有の物を、汝ひとりが奪い取っているのだ。地は万人のものであって、富者のものではない。だが、自分の物を使わない者は、使う者よりも少ない〔この一句は文意がとりにくい。前後の論旨からは、地を自分の物として用いる者のほうが、用いることのできない者よりも少ない、という対比を言うものと見られ、本文の語順に乱れがあるのかもしれない。底本のとおりに訳した〕。ゆえに汝は、負債を返しているのであって、負う必要のない恵みを施しているのではない。
De Nabuthe Jezraelita 12.19
Ideoque tibi dicit Scriptura: Declina pauperi animam tuam, et redde debitum tuum, et responde pacifica in mansuetudine (Eccli. IV, 8) .
PL 14, 747Bそれゆえ聖書は汝に言う。「貧者に汝の魂を傾けよ。汝の負債を返せ。柔和のうちに、平和の言葉で答えよ」(集会の書4:8)。