De Nabuthe Jezraelita 6.1
Quam nulla sit opum efficacia: et cur illae divitiae appellentur! Miseriorem esse divitum quam mancipiorum servitutem: ubi locus hic Evangelii, Quid faciam . . . . destruam horrea mea, etc., pie ac facunde expenditur.
PL 14, 738C富の力がいかに空しいか。そして、なぜそれが「富」と呼ばれるのか。富者の奴隷状態は、奴隷たちのそれよりもみじめであること。ここで、福音書の「どうしようか……私の倉を壊そう」云々の箇所が、敬虔かつ雄弁に論じられる。
De Nabuthe Jezraelita 6.2
27. Quis artifex unum diem vitae hominis potuit adjungere? Quem divitiae ejus ab inferis redemerunt? Cujus aegritudinem pecunia mitigavit? Non in abundantia divitiarum, inquit, vita ejus (Luc. XII, 15) .
PL 14, 738C27. どんな名工が、人の命に一日でも付け加えることができたか。誰を、その富が冥界から買い戻したか。誰の病を、金が和らげたか。「人の命は、財産の豊かさにあるのではない」(ルカ12:15)と彼は言う。
De Nabuthe Jezraelita 6.3
Et alibi: Nihil prosunt thesauri injustis: justitia autem liberat a morte (Prov. X, 2) . Merito clamat Propheta: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Ps. LXI, 11) . Quid enim mihi prosunt, si me a morte liberare non possunt?
PL 14, 738Cまた別のところにはこうある。「宝は不義の者の役に立たない。だが正義は死から救う」(箴言10:2)。預言者が「富が増し加わっても、心を向けるな」(詩篇61:11)と叫ぶのは当然である。死から私を救うことができないのなら、それは私に何の役に立つのか。
De Nabuthe Jezraelita 6.4
Quid mihi prosunt, si mecum post mortem esse non possunt? Hic acquiruntur, hic relinquuntur. Somnium igitur loquimur, non patrimonium.
PL 14, 738D死んだあと私とともにいることができないのなら、それは私に何の役に立つのか。それはここで得られ、ここに残される。ゆえに我々が語っているのは、夢であって、財産ではない。
De Nabuthe Jezraelita 6.5
Unde bene ait idem Propheta de divitibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6) ; hoc est dicere: Nihil invenerunt in operibus suis divites, qui nihil pauperibus contulerunt: nullius juverunt inopiam, nihil ad utilitatem suam proficiens reperire potuerunt.
PL 14, 738Dそれゆえ同じ預言者は、富者について見事に言う。「彼らは眠りを眠り、富の人々は皆、その手に何も見いださなかった」(詩篇75:6)。すなわち、貧者に何も施さなかった富者は、自分の行いの中に何も見いださなかったということである。誰の貧しさをも助けず、自分の益のために何かを得ることもできなかったのである。
De Nabuthe Jezraelita 6.6
28. Ipsum nomen considera. Ditem dicunt gentiles inferorum praesulem, arbitrum mortis ditem appellant et divitem, quod nisi mortem dives inferre non noverit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferi sunt.
PL 14, 739A28. その名そのものを考えよ。異教徒は、冥界の主をディス(「富める者」)と呼ぶ。死の裁定者を、ディスと呼び、また富者(ディーウェス)とも呼ぶのは、富者は死をもたらすことしか知らず、その王国は死者の上にあり、その座は冥界にあるからである〔Dis と dives はともに「富める者」の意で、この語呂に拠る論である〕。
De Nabuthe Jezraelita 6.7
Quid est enim dives, nisi quidam inexplebilis gurges divitiarum, inexplebilis auri fames ac sitis? Quo plus hauserit, plus inardescit.
PL 14, 739A富者とは、そもそも何であるか。富の飽くなき淵、金の飽くなき飢えと渇きにほかならない。多く汲むほど、いよいよ燃え上がる。
De Nabuthe Jezraelita 6.8
Sic propheta admonet: Qui diligit, inquit, argentum, non satiabitur argento (Eccle. V, 9) : Et infra idem: Et quidem hoc pessimus languor. Sicut enim fuit, ita et abiit, et abundantia ejus laborat in ventum.
PL 14, 739A預言者はこう戒める。「銀を愛する者は、銀に満たされない」(コヘレトの言葉5:9)。そして、あとのところで同じ者が言う。「まことに、これは最悪の病である。彼があったように、そのように去って行き、その豊かさの労苦は風のためである」。
De Nabuthe Jezraelita 6.9
Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid., 15 et seq.) ; ut tolerabilior sit conditio servulorum. Illi enim hominibus serviunt, iste peccato.
PL 14, 739A「まことに、その日々はすべて闇の中にあり、嘆きと、多くの怒りと、病と、憤りの中にある」(コヘレトの言葉5:15以下)。それゆえ、奴隷たちの境遇のほうがまだ耐えやすい。彼らは人間に仕えるのであり、この者は罪に仕えるのである。
De Nabuthe Jezraelita 6.10
Sic inquit Apostolus (Rom. VI, 16) : Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Semper in laqueis, semper in vinculis est: numquam liber a compedibus, quia semper in criminibus. Quam misera servitus, servire peccatis!
PL 14, 739B使徒もこう言う(ローマ6:16)〔ミーニュの引照はローマ6:16だが、引かれた句の文言はヨハネ8:34に近い〕。「罪を行う者は罪の奴隷である」。彼は常に罠の中におり、常に鎖の中にいる。足枷から解かれることは決してない。常に罪の中にいるからである。罪に仕えるとは、なんとみじめな奴隷状態であることか。
De Nabuthe Jezraelita 6.11
29. Naturae ipsius nescit munia, nec somni ipsius novit vices, aut cibi fungitur suavitate, cujus nullum est immune servitium. Dulcis enim somnus servi, etsi modicum vel multum edat: at satiato divitiis, non est qui eum sinat dormire.
PL 14, 739B29. その者は、自然そのものの務めを知らず、眠りそのものの移り変わりを知らず、食べ物の味わいを享受することもない。その者の奴隷の務めには、免除されるものが一つもないからである。奴隷の眠りは甘い。食べる物が少なくても多くても。だが富に満腹した者を、眠らせる者はいない。
De Nabuthe Jezraelita 6.12
Excitat eum cupiditas, exagitat cura pervigil aliena rapiendi, torquet invidia, mora vexat, sterilitas proventuum infecunda perturbat, sollicitat abundantia.
PL 14, 739B欲が彼を起こし、他人の物を奪おうとして眠らぬ心配が彼を駆り立て、妬みが彼を責めさいなみ、遅れが彼を苦しめ、実りの不毛な不作が彼を狼狽させ、豊作が彼を煩わせる。
De Nabuthe Jezraelita 6.13
Unde illi diviti, cujus possessio uberes fructus attulit, qui cogitavit intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam; illo congregabo omnia quae nata sunt mihi, et dicam animae meae: Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare; respondit Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 17 et seq.) ?
PL 14, 739Bそれゆえ、あの富者、すなわち所有地が豊かな実りをもたらし、心の中でこう思った者――「どうしようか。私の実りを集めておく所がない」。そして言った。「こうしよう。私の倉を壊し、もっと大きなものを造ろう。そこに、私に生じたものを残らず集めよう。そして私の魂に言おう。魂よ、汝には、多くの年にわたって蓄えられた多くの良い物がある。休め、食べよ、飲め、楽しめ」――に、神は答えた。「愚か者よ、今夜、人々が汝の魂を汝から取り立てる。汝が備えた物は、誰のものになるのか」(ルカ12:17以下)。
De Nabuthe Jezraelita 6.14
Ne ipse quidem Deus eum dormire permittit. Interpellat cogitantem, excitat dormientem. 30. Sed nec ipse se quietum esse patitur, qui de abundantia divitiarum suarum sollicitatur, et in ubertate fructuum vocem egentis emittit. Quid faciam, inquit?
PL 14, 739C神自身でさえ、彼が眠ることを許さない。考えているところに割って入り、眠っているところを呼び起こす。30. しかも、自分の財産の豊かさに煩わされ、実りの豊かさのただ中で、乏しい者の声を発する者は、自分自身を安らかにしておくこともできない。「どうしようか」と彼は言う。
De Nabuthe Jezraelita 6.15
Nonne haec pauperis vox est, non habentis subsidia vivendi? Egens omnium huc atque illuc respicit, scrutatur hospitium, nihil invenit ad usum alimenti: considerat nihil miserius quam fame confici, et cibi indigentia mori: quaerit mortis compendia, et tolerabiliora obeundi supplicia rimatur: arripit gladium, suspendit laqueum, ignem adolet, explorat venenum: et inter haec quid eligat dubius, dicit: Quid faciam?
PL 14, 739Cこれは、生きる助けを持たない貧者の声ではないか。すべてに乏しい者は、あちらこちらを見回し、宿を探り、食べ物の足しになるものを何一つ見いだせない。飢えに衰え、食べ物の欠乏のために死ぬことほどみじめなことはないと考え、死の近道を探し、より耐えやすい死に方を探り求める。剣をつかみ、縄を吊るし、火を焚きつけ、毒を試す。そしてそのなかで、何を選ぶか決めかねて言う。「どうしようか」。
De Nabuthe Jezraelita 6.16
Deinde vitae hujus suavitate revocatus cupit revocare sententiam, si possit vivendi substantiam reperire. Aspicit nuda omnia, vacua omnia, et ait: Quid faciam? Unde mihi alimenta, unde vestitus?
PL 14, 739Dそれから、この生の甘美さに呼び戻され、生きる糧を見いだせるなら、その決意を取り消したいと思う。すべてが裸で、すべてが空であるのを見て、言う。「どうしようか。食べ物はどこから、着る物はどこから手に入るのか」。
De Nabuthe Jezraelita 6.17
Volo vivere, si habeam quomodo possim vitam hanc sustinere: sed quibus cibis, quibus subsidiis? 31. Quid faciam, inquit, quod non habeo? Clamat se dives non habere. Paupertatis hic sermo est: de inopia queritur abundans fructibus.
PL 14, 740A「私は生きたい。この命を保つ手立てがあるなら。だが、どんな食べ物で、どんな助けで」。31. 「どうしようか、持っていないのに」と彼は言う。富者は、自分が持っていないと叫ぶ。これは貧しさの言葉である。実りに富んだ者が、窮乏を嘆いている。
De Nabuthe Jezraelita 6.18
Non habeo, inquit, quo congregem fructus meos. Putares illum dicere: Non habeo fructus, unde vivendum est mihi. Beatus qui de abundantia periclitatur; immo miserior iste fecunditatibus suis, quam pauper, cui periculum de egestate est.
PL 14, 740A「実りを集めておく所を、私は持たない」と彼は言う。あなたは、彼がこう言っていると思うかもしれない。「私には、生きるための実りがない」と。豊かさのゆえに危うくなる者は幸いである。いや、貧しさのゆえに危うい貧者よりも、自分の豊かさのゆえに、この者はいっそうみじめである。
De Nabuthe Jezraelita 6.19
Habet ille unde excuset aerumnam; habet certe injuriam, non habet culpam: iste non habet quem praeter se arguat. 32. Et dixit: Hoc faciam, horrea mea destruam.
PL 14, 740A貧者には、苦難の言い訳となるものがある。たしかに被害はあるが、咎はない。この者には、自分以外に責める相手がいない。32.「彼は言った。こうしよう、私の倉を壊そう」。
De Nabuthe Jezraelita 6.20
Putes adhuc dicere illum: Aperiam horrea mea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, veniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos, destruam parietes qui excludunt esurientem. Ut quid ego abscondam, cui Deus facit abundare quod largiar?
PL 14, 740Bあなたは、彼がなおこう言っていると思うかもしれない。「私の倉を開けよう。飢えに耐えられない者が入るように。乏しい者は来い、貧しい者は入れ、懐を満たせ。飢えた者を締め出す壁を壊そう。なぜ私が隠す必要があろう。神が、私の分け与えるものを豊かに生じさせているのに」。
De Nabuthe Jezraelita 6.21
Ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus Deus totum replevit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur et abundant?
PL 14, 740Bなぜ、神が耕地の広がり全体に満たした穀物を、門の閂で閉ざす必要があろう。見張りもなく生え、あふれているものを。