ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 736A · 28 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 5.1

1

Multorum pauperum sanguine ac vita constare divitum mensas; atque inibi de patre quodam, cujus, a divite coacti ad vendendum filium, dolor ac aestus animi pulcherrime describuntur: item immanem esse divitum duritiem, quam sumptu suo et luxu ipsae quoque augent mulieres.

PL 14, 736A

富者の食卓が多くの貧者の血と命によって成り立っていること。また、そこから、富者に迫られて息子を売ることになったある父親のことが語られ、その苦しみと心の動揺が見事に描かれる。さらに、富者の非情さが甚だしいこと、それを女たちまでもが自分の出費と贅沢で募らせていること。

De Nabuthe Jezraelita 5.2

2

19. Quam religiosum esset jejunium, si sumptum convivii tui deputares pauperibus! Tolerabilior jam dives ille, cujus de mensa ea quae cadebant, pauper Lazarus colligebat saturari cupiens: sed etiam ipsius mensa multorum pauperum constabat sanguine; et ipsius pocula, multorum quos ad laqueum coegerat, rorabant eruorem.

PL 14, 736B

19. 汝の宴の費用を貧者に当てるなら、その断食はどれほど敬虔であろう。食卓から落ちる物を、貧しいラザロが集めて飽きたいと願った、あの富者は、すでにまだしも耐えられる。だが彼の食卓もまた、多くの貧者の血によって成り立っていた。彼の杯も、彼が絞首の縄へと追いやった多くの者の血でしたたっていた。

De Nabuthe Jezraelita 5.3

3

20. Quanti necantur, ut vobis quod delectat, paretur? Funesta fames vestra, funesta luxuries. Ille de summis culminibus ruit, ut frumentis ampla vestris receptacula praepararet.

PL 14, 736B

20. どれほど多くの者が、諸君の楽しみを整えるために殺されることか。諸君の飢えは不吉であり、諸君の贅沢は不吉である。ある者は、諸君の穀物のために広い貯蔵所を用意しようとして、高い屋根から落ちた。

De Nabuthe Jezraelita 5.4

4

Ille de sublimi cacumine altae arboris decidit, dum genera uvarum explorat, quas deferat, quibus digna convivio tuo vina fundantur. Ille mari mersus est, dum veretur ne piscis mensae tuae desit, aut ostrea.

PL 14, 736B

ある者は、高い木のてっぺんから落ちた。汝の宴にふさわしいぶどう酒が注がれるように、運び下ろすべきブドウの種類を探っているときであった。ある者は海に沈んだ。汝の食卓に魚やカキが欠けるのを恐れているときであった。

De Nabuthe Jezraelita 5.5

5

Ille brumali frigore dum lepores investigare, aut laqueis studet aves captare, diriguit. Ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, verberatur ad mortem, atque ipsas epulas fuso respergit cruore.

PL 14, 736C

ある者は、冬の寒さのさなか、ノウサギを探し、あるいは罠で鳥を捕えようと励んでいるうちに、凍えて硬くなった。ある者は、汝の目の前で、何かが気に入らなかったというので死ぬまで鞭打たれ、流した血を宴の料理そのものに浴びせる。

De Nabuthe Jezraelita 5.6

6

Denique dives erat qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis jussit afferri: et aliud unde saltatrici praemium solveret, non invenerat, nisi ut pauperem juberet occidi.

PL 14, 736C

さらには、貧しい預言者の首を食卓に運ばせた富者がいた。踊り子への褒美に支払うものが、貧者を殺させるほかには見つからなかったのである。

De Nabuthe Jezraelita 5.7

7

21. Vidi ego pauperem duci, dum cogeretur solvere quod non habebat, trahi ad carcerem, quia vinum deesset ad mensam potentis; deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset.

PL 14, 736C

21. 私は見た。持っていない物を支払うよう迫られた貧者が連行され、権力者の食卓にぶどう酒が欠けたというだけで牢獄に引かれて行くのを。また、一時でも刑罰を延ばすことができるように、自分の息子たちを競売に出すのを。

De Nabuthe Jezraelita 5.8

8

Invento forte aliquo qui in illa necessitate subveniret, redit ad hospitium cum suis pauper, direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere, vendidisset.

PL 14, 736C

その窮境にあって、助けてくれる者がたまたま見つかると、貧者は家族を連れて宿に帰る。すべてを奪われたのを見つめ、食べる物は何一つ自分に残されておらず、息子たちの飢えに呻き、息子たちを、養える者にむしろ売らなかったことを悔やむのである。

De Nabuthe Jezraelita 5.9

9

Redit ad consilium, vendendi sumit arbitrium. Compugnabant tamen inopiae injuria, et paternae pietatis gratia: fames urgebat ad pretium, natura ad officium: commori filiis paratus, quam a filiis separari, saepe gradum protulit, saepe revocavit.

PL 14, 736D

彼は考えに立ち返り、売ろうという決断をする。だが、貧窮の仕打ちと、父としての愛情のいとしさとがせめぎ合った。飢えは代金を求めて迫り、自然の情は務めを求めて迫る。息子たちから引き離されるよりは、ともに死ぬ覚悟で、何度も足を踏み出し、何度も引き返した。

De Nabuthe Jezraelita 5.10

10

Vicit tamen in eo necessitas, non voluntas, et ipsa concessit pietas necessitati. 22. Consideremus nunc patriae mentis procellas exaestuantes, quem de liberis prius traderet. Quem, inquit, vendam priorem?

PL 14, 737A

それでも、彼の内で勝ったのは必要であって意志ではなく、愛情そのものが必要に譲った。22. さあ、父親の心に煮えたぎる嵐を考えてみよう。子らのうち、誰を先に引き渡すのか。「誰を先に売ろうか」と彼は言う。

De Nabuthe Jezraelita 5.11

11

Scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum reliquorum. Hoc solum dives fecunditas ad aerumnam. Quem offeram? Quem frumenti auctionator libenter aspiciet? Primogenitum offeram? Sed primus me patrem vocavit.

PL 14, 737A

私は知っている、一人の代金では、残りの子を養うのに足りないと。子沢山という豊かさは、ただ苦難のためだけのものだ。誰を差し出そうか。穀物の競売人は、誰を喜んで見るだろうか。長子を差し出そうか。だが、最初に私を父と呼んだのは、あの子だ。

De Nabuthe Jezraelita 5.12

12

Hic est major ex filiis, quem congrue honoro seniorem. Sed juniorem dabo? At istum teneriore amore complector. Illum erubesco, hujus misereor: illius gradum suspiro, hujus aetatem: ille jam sentit aerumnam, iste ignorat: flectit me illius dolor, hujus inscitia.

PL 14, 737A

これは息子たちの中で年長の子で、年長者としてふさわしく敬っている。では年下を渡そうか。だがこの子は、より優しい愛で抱きしめている。あの子には気が引ける、この子には憐れみを覚える。あの子の長子の位を思ってため息が出、この子の幼さを思ってため息が出る。あの子はもう苦難を感じ取るが、この子は知らない。あの子の苦しみは私を揺さぶり、この子の無知は私を揺さぶる。

De Nabuthe Jezraelita 5.13

13

Ad alios me conferam? Ille mihi plus blanditur, iste plus verecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam vendo, in isto spem meam prodo. Me miserum! Non invenio quid faciam, non habeo quid eligam.

PL 14, 737B

他の子たちのほうへ行こうか。あの子は私にいっそう甘え、この子はいっそう恥じらう。あの子は親にいっそう似ており、この子はいっそう役に立つ。あの子の中には私の面影を売り、この子の中には私の望みを裏切る。ああ、みじめな私よ。どうすればよいか分からず、選ぶべき子もいない。

De Nabuthe Jezraelita 5.14

14

Circumvallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus. 23. Ferina haec rabies est, eligere quem tradas. Ferae ipsae cum pericula imminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant. Quomodo igitur discernam affectum naturae?

PL 14, 737B

災難の顔つきが私を取り囲み、苦難の群れが私を取り巻く。23. 誰を引き渡すかを選ぶとは、獣のような狂気である。獣でさえ、危険が子と自分に迫るのを感じるとき、差し出す子ではなく、救う子を選ぶものだ。それなら私はどうして、自然の情を弁別できようか。

De Nabuthe Jezraelita 5.15

15

Quomodo obliviscar, quomodo exuam patris mentem? Quomodo filii auctionem constituam? Quo sermone paciscar pretium? Quibus tradam manibus in servitutem filium? Quibus oculis aspiciam servientem? Quibus osculis discedenti valedicam? Quibus factum excusem sermonibus?

PL 14, 737B

どうして忘れられよう、どうして父の心を脱ぎ捨てられよう。どうして息子の競売を取り決められよう。どんな言葉で代金を取り決めようか。どんな手で息子を奴隷の身に引き渡そうか。どんな目で、奴隷になった息子を見つめようか。どんな口づけで、去って行く息子に別れを告げようか。どんな言葉で、この行いの言い訳をしようか。

De Nabuthe Jezraelita 5.16

16

Fili, ego te pro meo cibo vendidi. Funestior ergo jam pauperis mensa, quam divitis. Ille addicit alienos, ego meum vendo: ille necessitatem imponit: ego affero voluntatem.

PL 14, 737C

息子よ、私は私の食べ物のためにあなたを売った。してみれば、貧者の食卓は、富者の食卓よりいっそう不吉である。あの者は他人の子らを売り渡し、私は我が子を売る。あの者は必要を押しつけ、私は進んで差し出す。

De Nabuthe Jezraelita 5.17

17

Ut sit excusabilior causa, adjiciam: Fili, pro fratribus tuis servies, ut illis quaerantur alimenta. Et Joseph a fratribus suis in servitutem venumdatus est, postea et ipsos et patrem pavit.

PL 14, 737C

言い訳が立つように、こう付け加えよう。「息子よ、あなたは兄弟たちのために奴隷となるのだ。兄弟たちに食べ物が手に入るように」と。ヨセフも兄弟たちによって奴隷に売られ、後にその兄弟たちと父を養った。

De Nabuthe Jezraelita 5.18

18

Respondebit et ille: Sed non eum vendidit pater, at flevit amissum: sed postea etiam ipse in potestatem divitis venit, et vix potuit liberari. Postea genus ejus divitiis Aegypti multa aetate servivit. Vende me postremo, pater, ea conditione, ne divites emant.

PL 14, 737C

だが、その子はこう答えるだろう。「しかしヨセフは父親が売ったのではなく、父は失ったと泣いたのです。それに、彼もその後、富者の権力の下に入り、やっとのことで自由の身になれた。その後、その子孫は、長い年月、エジプトの富のために奴隷として仕えた。父よ、私を売るなら、富者が買わないという条件で売ってください」。

De Nabuthe Jezraelita 5.19

19

24. Haesi, fateor: verum quid faciam? Nullum vendam? Sed dum unum considero, omnes videbo fame pereuntes. Si unum tradam, quibus oculis videbo caeteros de mea impietate suspectos, ne alios quoque vendam? Quo pudore regrediar domum? Quomodo intrabo?

PL 14, 737C

24. 私はたじろいだ。認めよう。だがどうしようか。誰も売らないか。しかし一人のことを考えるとき、全員が飢えて死んでゆくのを見ることになる。一人を引き渡せば、私の親としての情の無さのゆえに、他の子まで売るのではないかと疑っている残りの子らを、どんな目で見られようか。どんな恥を抱えて家へ戻れようか。どうやって入れようか。

De Nabuthe Jezraelita 5.20

20

Quo habitabo affectu, qui mihi abnegavi filium, quem non morbus absumpsit, non mors abstulit? Qua conscientia considerabo mensam meam, quam sicut novella olivarum in circuitu tot filii vestiebant.

PL 14, 737D

病が滅ぼしたのでも、死が奪い去ったのでもない息子を、自分から拒んだ私が、どんな気持ちで暮らせようか。かつてオリーブの若木のように、あれほど多くの息子たちが周りを飾っていた食卓を、どんな良心で見つめられようか。

De Nabuthe Jezraelita 5.21

21

25. Haec pauper te praesente deplorat, et tibi avaritia aurem obstruit, nec mens tua facti miserabilis horrore mollitur.

PL 14, 737D

25. 貧者は、汝の面前でこう嘆いている。だが貪欲は汝の耳をふさぎ、この惨めな行いの恐ろしさにも、汝の心は和らがない。

De Nabuthe Jezraelita 5.22

22

Totus populus ingemiscit, et solus dives non flecteris, nec audis Scripturam dicentem: Perde pecuniam propter fratrem, et amicum, et non abscondas eam sub lapide in mortem (Eccli. XXIX, 13) .

PL 14, 738A

民はみな呻いているのに、汝一人、富者は心を動かさず、「兄弟のため、友のために金を失え、それを石の下に隠して死に至らしめてはならない」(集会の書29:13)と語る聖書を聞こうともしない。

De Nabuthe Jezraelita 5.23

23

Et quia non audis, ideo exclamat Ecclesiastes dicens: Est languor malus, quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12) . Sed fortasse redeas domum et cum uxore conferas: illa te hortetur ut redimas venumdatum.

PL 14, 738A

汝が聞かないので、それゆえにコヘレトは叫んで言う。「私が日の下で見た悪い病がある。富が、それを持つ者の災いとなるよう守られていることである」(コヘレトの言葉5:12)。だが、あるいは汝は家に帰って妻に相談するかもしれない。妻が、売られた者を買い戻すよう汝に勧めるかもしれない。

De Nabuthe Jezraelita 5.24

24

Immo magis hortabitur ut mundum muliebrem conferas, unde potes vel parvo pauperem liberare. Illa tibi imponet sumptuum necessitatem; ut gemma bibat, in ostro dormiat, in argentea sponda recumbat, auro oneret manus, cervicem monilibus.

PL 14, 738A

いや、むしろ妻は、女の装身具を買い揃えるよう汝に勧めるだろう〔mundum muliebrem conferas は「装身具を買い揃える」と取った〕。その費えのわずかでも、貧者を自由にできるというのに。妻は汝に、出費の必要を押しつける。宝石の杯で飲み、紫の布の上で眠り、銀の寝台に横たわり、手には金を、首には首飾りを着けて重くするために。

De Nabuthe Jezraelita 5.25

25

26. Delectantur et compedibus mulieres, dummodo auro ligentur. Non putant onera esse, si pretiosa sint: non existimant vincula esse, si in his thesauri coruscent. Delectant et vulnera; ut aurum auribus inseratur, et margaritae dependeant.

PL 14, 738B

26. 女たちは足枷でさえ喜ぶ。ただし金で繋がれるならばである。高価ならば重荷とは思わず、宝が輝いているなら鎖とも思わない。傷さえ喜ぶ。耳に金を通し、真珠をぶら下げるために。

De Nabuthe Jezraelita 5.26

26

Habent et gemmae pondera sua, habent et vestimenta frigora sua. Sudatur in gemmis, algetur in sericis; tamen pretia juvant: et quae natura aversatur, commendat avaritia.

PL 14, 738B

宝石にもそれぞれの重みがあり、衣にもそれぞれの寒さがある。宝石をまとえば汗をかき、絹をまとえば凍える。それでも値の高さが人を喜ばせる。自然が嫌がる物を、貪欲が勧めるのである。

De Nabuthe Jezraelita 5.27

27

Smaragdos, et hyacinthos, beryllum, achatem, topazion, amethystum, jaspin, sardion, summo quaerunt furore: vel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati.

PL 14, 738B

エメラルド、ヒヤシンス石、緑柱石、瑪瑙、トパーズ、紫水晶、碧玉、紅玉髄を、彼女たちは猛烈な熱意で求める。財産の半分を要求されても、欲に耽っているかぎり、出費を惜しまない。

De Nabuthe Jezraelita 5.28

28

Non abnuo gratum quemdam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum. Et ipsi admonent contra naturam expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem magis mentis esse expoliendum, quam lapidum.

PL 14, 738B

私は、これらの石の輝きが、ある種の好ましさを持つことを否定しない。だが、それでも石である。これらの石自身も、自然に逆らって磨かれ、岩の荒々しさを捨てたことによって、石よりもむしろ精神の頑なさこそ磨かれるべきことを教えている。