ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput XVII 第XVII章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 754C · 14 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 17.1

1

Cur Achab, cui Deus ob poenitentiam ejus promiserat veniam, tamen victus atque occisus fuerit: hujus rei duplex ratio: unde concluditur, etiam indignis promissa sua Deum servare.

PL 14, 754C

なぜアハブは、悔い改めのゆえに神が赦しを約束したのに、それでも敗れて殺されたのか。これには二重の理由がある。そこから、神は値しない者たちにも自らの約束を守ると結論される。

De Nabuthe Jezraelita 17.2

2

70. Hoc loco oritur illud quaestionis, quomodo legimus dixisse Dominum ad Eliam: Vidisti quemadmodum commotus est Achab a facie mea? Non inducam in diebus ejus mala, sed in diebus filii ejus inducam mala (III Reg. XXI, 29) .

PL 14, 754D

70. この箇所で、次の問いが生じる。主がエリヤに言ったと我々は読む。「アハブが私の前でどれほど心を打たれたかを、汝は見たか。私は彼の日々には災いをもたらさない。彼の子の日々に、災いをもたらす」(列王記三21:29)。これをどう解するか。

De Nabuthe Jezraelita 17.3

3

Aut quomodo dicimus quia valet apud Dominum poenitentia? Ecce rex commotus est ante faciem Domini, et ibat plorans, et conscidit vestimenta sua, et operuit se cilicio, et erat indutus sacco ex illo die quo interfecit Nabuthe Jezraelitam (Ibid., 27) ; ita ut Deum misericordia commoveret, et mutaret sententiam.

PL 14, 755A

あるいは、悔い改めが主のもとで力をもつと、どうして我々は言えようか。見よ、王は主の面前で心を打たれ、泣きながら歩み、衣を裂き、粗布で身を覆い、ナボトを、イズレエル人を殺したその日から、荒布をまとっていた(列王記三21:27)。神が慈しみに動かされて、判決を変えるほどであった。

De Nabuthe Jezraelita 17.4

4

Ergo aut poenitentia non valuit, nec inflexit Dominum misericordem, aut oraculum falsum est. Nam Achab et victus est et occisus (III Reg. XXII, 35) .

PL 14, 755A

それゆえ、悔い改めは力をもたず、憐れみ深い主を動かさなかったのか、あるいは託宣が偽りであったのか、どちらかである。アハブは敗れ、また殺されたのだから(列王記三22:35)。

De Nabuthe Jezraelita 17.5

5

71. Sed considera quia Jezabel habebat uxorem (III Reg. XX, 25) , cujus inflammabatur arbitrio, quae convertit cor ejus, et nimiis sacrilegiis exsecrabilem fecit; et hunc ergo ejus poenitentiae revocavit affectum.

PL 14, 755A

71. だが考えよ、彼にはイゼベルという妻がいた(列王記三20:25)〔底本は Jezabel habebat uxorem。「アハブはイゼベルという妻をもっていた」と解した〕。彼はその意向に燃え立たされ、彼女は彼の心を転じ、あまたの冒瀆によって彼を忌まわしい者とした。そのため彼女は、彼のこの悔い改めの心情をも呼び戻した〔hunc… revocavit affectum の取り方は定かでない〕。

De Nabuthe Jezraelita 17.6

6

Dominus autem non potest mutabilis aestimari, sed confessionis immemori non putavit esse servandum, quod promiserat confitenti. 72. Accipe aliud verius: et indigno servavit Dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se divina ipse non tenuit.

PL 14, 755A

だが主が変わりやすい者と見なされることはありえない。主は、告白を忘れた者には、告白した者に約束したことを守るべきではないと考えたのである。72. もう一つの、より真実な説明を受け取れ。主は、値しない者にも、自らの判決の趣旨を守った。だが、自分に対する神の恩恵を、アハブ自身は守らなかった。

De Nabuthe Jezraelita 17.7

7

Intulerat bellum rex Syriae: victus est, et servatus ad veniam: captivus quoque libertate donatus, et remissus ad regnum est. Quod fuit divinae sententiae, non solum evasit Achab, sed etiam triumphavit: quod ipsius ignaviae, hostem sibi a quo vinceretur, armavit.

PL 14, 755B

シリアの王が戦いを仕掛けた。この王は敗れ、赦されるべく生かされ、捕虜となっていたのに自由を与えられ、王国へ送り返された。神の判決に属することについては、アハブは逃れたばかりか、勝利さえ収めた。だが彼自身の怠慢に属することについては、彼は自分を打ち負かす敵を、自分に対して武装させた。

De Nabuthe Jezraelita 17.8

8

Et certe fuerat monitus a propheta dicente: Cognosce et vide quid facias (III Reg. XXI, 22) .

PL 14, 755B

しかも彼は確かに、預言者によって警告されていた。「よく知り、自分が何をするか見よ」(列王記三21:22〔底本は XXI。シリア王との戦いは列王記三20章の話で、その誤りか〕)。

De Nabuthe Jezraelita 17.9

9

Monitus, inquam, erat, eo quod Syriae regis pueris deberetur coelestis gratiae auxilium, quoniam dixisset: Deus montium, Deus Israel, et non Deus Baal: propter hoc, inquit, obtinuerunt pro nobis.

PL 14, 756A

警告されていた、と私は言う。シリア王の僕たちのゆえに〔pueris を原因の奪格と取った〕、〔イスラエルに〕天の恩寵の助けが負われていたからであり、彼らが「〔主は〕山々の神、イスラエルの神であって、バアルの神ではない」と言ったからである。「このゆえに、彼らは我々に勝った」と彼らは言う〔底本の構文は崩れているらしく、字義どおりに訳した〕。

De Nabuthe Jezraelita 17.10

10

Et ideo, inquit, si non plene obtinuerimus eos, in locum Syriae regis satrapas constitue (Ibid., 23) ; ut virtutem illis et potentiam regis auferret. Denique primo congressu vicit, ut fugaret hostem: secundo vicit, quando captum imperio suo reddidit.

PL 14, 756A

「それゆえ、もし我々が彼らに十分に勝てなかったなら、シリア王の代わりに総督たちを立てよ」と彼は言う(列王記三21:23〔前の節の誤った引照 XXI を受ける。20章のことか〕)。それは、王の力と権勢を彼らから取り去るためであった。実際、最初の交戦では、敵を敗走させるために勝ち、二度目には、捕らえた〔王〕を自分の支配のもとに戻したときに勝った。

De Nabuthe Jezraelita 17.11

11

Qua causa vincendi ejus evidens resultavit oraculum, dicente uno ex filiis prophetarum ad proximum suum: Occide me. Et noluit homo occidere eum. Et dixit: Eo quod non obedisti verbo Domini, ecce tu recedis a me, et interficiet te leo.

PL 14, 756A

このことのゆえに、彼の勝利をめぐって、明白な託宣が響き渡った。預言者の子らの一人が隣人に言ったのである。「私を殺せ」。だがその人は彼を殺そうとしなかった。すると彼は言った。「汝は主の言葉に従わなかったので、見よ、汝は私から離れ、獅子が汝を殺す」。

De Nabuthe Jezraelita 17.12

12

Et recessit ab eo, et invenit eum leo, et interfecit eum (Ibid., 35 et seq.). Et post hoc alius propheta astitit ante regem Israel, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus, Quoniam dimisisti tu virum exterminationis de manu tua, ecce anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius.

PL 14, 756A

その人が彼から離れると、獅子が彼を見つけて殺した(列王記三21:35以下〔Ibid. は XXI を受ける。20章のことか〕)。そののち、別の預言者がイスラエルの王の前に立ち、彼に言った。「主はこう言う。汝は滅びに定めた男を、汝の手から逃がしたので、見よ、汝の命は彼の命の代わり、汝の民は彼の民の代わりとなる」。

De Nabuthe Jezraelita 17.13

13

73. Liquet igitur his oraculis quod Dominus etiam circa indignos promissa sua servet; sed impios aut stultitia sua opprimi, aut alia praevaricatione damnari, etiamsi primae praevaricationis laqueos evaserint.

PL 14, 756B

73. したがって、これらの託宣から明らかである。主は、値しない者にも自らの約束を守る。だが不敬な者は、自らの愚かさによって押しつぶされるか、あるいは別の背反によって断罪される。たとえ最初の背反の罠を逃れたとしても。

De Nabuthe Jezraelita 17.14

14

Sed oportet nos taliter agere, ut digni bono opere, omnipotentis Dei promissa accipere mereamur.

PL 14, 756B

だが我々は、善き行いによって値する者となり、全能の神の約束を受けるにふさわしくされるよう、そのように行動しなければならない。