De Nabuthe Jezraelita 13.1
Divites in prosapia insulse gloriari, cum ipsi non raro dedecori sint majoribus: aurum offensionis lignum esse. Quanta insit divitibus adversus pauperes immanitas; et qualis divitem commendatio deceat? 54. Quid enim superbias, dives?
PL 14, 747C富者が家柄を誇るのは愚かであり、その者自身が先祖の恥となることも少なくない。金はつまずきの木である。富者には貧者に対してどれほどの残酷さがあるか。富者にふさわしい称賛とはどのようなものか。――54. 富者よ、汝は何を高ぶるのか。
De Nabuthe Jezraelita 13.2
Quid dicas pauperi: Noli me tangere? Nonne sicut ego conceptus et natus ex utero es, quemadmodum et pauper est natus? Quid te jactas de nobilitatis prosapia?
PL 14, 747Cなぜ汝は貧者に「私に触れるな」と言うのか。汝も、貧者が生まれたのと同じく、私のように胎に宿され、胎から生まれたのではないか。なぜ汝は家柄の高貴さを鼻にかけるのか。
De Nabuthe Jezraelita 13.3
Soletis et canum vestrorum origines sicut divitum recensere: soletis et equorum vestrorum nobilitatem sicut consulum praedicare. Ille ex illo patre generatus est, et illa matre editus: ille avo illo gaudet: ille se proavis attollit.
PL 14, 747C諸君は、自分の犬の血統を富者の血統のように数え上げ、自分の馬の高貴さを執政官のそれのように称えるのが常である。あれはあの父から生まれ、あの母から産まれた。あれはあの祖父を誇り、あれは曾祖父たちを鼻にかける、と。
De Nabuthe Jezraelita 13.4
Sed nihil istud currentem juvat; non datur nobilitati palma, sed cursui. Deformior est victus, in quo et nobilitas generis periclitatur.
PL 14, 747Dだが、そんなことは走っている者の助けにならない。勝利のシュロは高貴さではなく走りに与えられる。敗れた者はなお見苦しく、その敗北では家柄の高貴さまでが危うくなる。
De Nabuthe Jezraelita 13.5
Cave igitur, dives, ne in te erubescant tuorum merita majorum, ne forte et illis dicatur: Cur talem instituistis, cur talem elegistis haeredem? Non in auratis laquearibus, nec in porphyreticis orbibus haeredis est meritum.
PL 14, 748Aだから富者よ、汝の先祖たちの功績が汝のゆえに赤面することのないよう、用心せよ。彼らが「なぜこのような者を仕立てたのか、なぜこのような者を跡取りに選んだのか」と言われることのないように。跡取りの功績は、金張りの格天井にも、斑岩の円盤〔円形の飾り板か〕にもない。
De Nabuthe Jezraelita 13.6
Laus ista non hominum, sed metallorum est, in quibus homines puniuntur. Per egentes aurum quaeritur, et egentibus denegatur. Laborant ut quaerant, laborant ut inveniant, quod habere non norunt.
PL 14, 748Aこの称賛は人間のものではなく金属のものであり、その金属の鉱山で人々は刑罰を受ける〔metalla は金属と鉱山の両義。罪人を鉱山の労働に送る刑罰を言う〕。金は貧しい者たちを通して求められ、貧しい者たちには拒まれる。彼らは求めるために労し、見つけるために労するが、持つことを知らない。
De Nabuthe Jezraelita 13.7
55. Miror tamen cur eo vos, divites, jactandos putetis, cur aurum materia magis offensionis, quam commendationis gratia sit. Lignum enim offensionis est et aurum, et vae iis qui sectantur illud!
PL 14, 748A55. だが、富者たちよ、諸君がなぜそれを誇るべきだと考えるのか、なぜ金が、称賛を得させる好意の種であるよりも、つまずきの材料となっているのか、私は怪しむ。金もまたつまずきの木であり、それを追い求める者に災いあれ。
De Nabuthe Jezraelita 13.8
Denique benedicitur dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris (Eccli. XXXI, 8) .
PL 14, 748Aかくして、「傷なく見いだされ、金のあとに行かず、銭の宝に望みをかけなかった富者は、祝福される」(集会の書31:8)。
De Nabuthe Jezraelita 13.9
Sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari: Quis est hic, inquit, et laudabimus eum; fecit enim quod mirari magis quasi novum, quam quasi usitatum recognoscere debeamus?
PL 14, 748Bだが、そのような者は知られえないかのように、自分にその者を示すよう求める。「それは誰か」と彼は言う、「我々は彼を称えよう。彼は、見慣れたこととして認めるよりも、むしろ新しいこととして驚くべきことをなしたのだから」。
De Nabuthe Jezraelita 13.10
Itaque qui in divitiis potuerit comprobari, is vere perfectus et dignus est gloria. Qui potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus, et facere mala, et non fecit (Ibid., 10) .
PL 14, 748Bそれゆえ、富のただ中にあって〔人に〕認められえた者こそ、まことに完全であり、栄光にふさわしい。「踏み越えることができたのに踏み越えず、悪をなすことができたのになさなかった者」と彼は言う(集会の書31:10)。
De Nabuthe Jezraelita 13.11
Aurum ergo vobis, in quo tanta illecebra erroris est, non tam sua gratia, quam hominum poena commendat. 56. An vos ampla extollunt atria; quae magis debent compungere, quia cum populos capiant, vocem excludunt pauperis?
PL 14, 748Bそれゆえ金は、そこに誤りへの誘惑がこれほど大きいのに、金自身のゆえにというより、人々の刑罰のゆえに諸君に推奨される。56. それとも、広大な広間が諸君を高ぶらせるのか。それらはむしろ諸君を痛ませるはずである。多くの民を収めながら、貧者の声を閉め出すからである。
De Nabuthe Jezraelita 13.12
Quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nihil proficit. Deinde non ipsa vos pudoris aula admonet, qui aedificando vestras vultis superare divitias, nec tamen vincitis. Parietes vestitis, nudatis homines.
PL 14, 748Bもっとも、聞き入れられてもなお何の益にもならぬ声〔貧者の声〕が聞かれたところで、何の益もあるまい。そのうえ、広間そのものが諸君に恥を思い起こさせはしないのか。諸君は建てることで自分の富を凌ごうとしながら、凌げないでいる〔自分の富を超える建築を望む、の意と取った〕。壁には衣を着せ、人からは衣を剥ぐ。
De Nabuthe Jezraelita 13.13
Clamat ante domum tuam nudus, et negligis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es quibus marmoribus pavimenta tua vestias. Pecuniam pauper quaerit, et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit.
PL 14, 748C汝の家の前で裸の者が叫んでいるのに、汝は気にもとめない。裸の人が叫んでいるのに、汝はどの大理石で床を飾ろうかと思い煩っている。貧者は銭を求めて持たず、人がパンを乞うているのに、汝の馬は歯の下で金〔の轡〕を噛んでいる。
De Nabuthe Jezraelita 13.14
Sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant. Quantum, o dives, sumis tibi judicium! Populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam versas.
PL 14, 748Cだが汝は、ほかの者たちに穀物がないというのに、高価な飾りを喜ぶ。富者よ、汝はなんと大きな裁きを自分に引き寄せることか。民は飢えているのに、汝は倉を閉ざす。民は嘆いているのに、汝は宝石をもてあそぶ。
De Nabuthe Jezraelita 13.15
Infelix, cujus in potestate est tantorum animas a morte defendere, et non est voluntas. Totius vitam populi poterat annuli tui gemma servare.
PL 14, 748C不幸な者よ、これほど多くの人々の魂を死から守る力が手中にありながら、その意志がない。民全体の命を、汝の指輪の宝石が救えたものを。
De Nabuthe Jezraelita 13.16
57. Audi plane qualis divitem deceat praedicatio: Liberavi, inquit, pauperem de manu potentis, et orphanum cui non erat adjutor, adjuvi. Benedictio perituri super me venit: os autem viduae me benedixit.
PL 14, 748C57. 富者にふさわしい称賛がどのようなものか、よく聞け。「私は貧者を権力者の手から解き放ち、助け手のなかった孤児を助けた。滅びようとする者の祝福が私に臨み、寡婦の口が私を祝福した」。
De Nabuthe Jezraelita 13.17
Justitiam induebar, oculus eram caecorum, pes autem claudorum; et ego eram pater infirmorum (Job. XXIX, 12 et seq.). Et infra: Ante fores meas non habitavit hospes, ostium autem meum omni venienti patuit.
PL 14, 748D「私は正義を衣とし、盲人の目となり、足なえの足となった。私は弱い者たちの父であった」(ヨブ記29:12以下)。さらに下で言う。「私の門の外に旅人が宿ったことはなく、私の戸はすべての来る者に開かれていた」。
De Nabuthe Jezraelita 13.18
Si autem et peccavi imprudens, non celavi culpam meam, neque reveritus sum multitudinem plebis; ut non annuntiarem praesentibus eis: si passus sum infirmum exire ostium meum vacuum: si cautionem quoque si quam habui debitoris, scissam sine debiti recuperatione reddidi sine mora (Job XXXI, 32 et seq.) .
PL 14, 749A「もし私が知らずに罪を犯したとしても、私は自分の咎を隠さず、民の群れを恐れて、居合わせた彼らに告げずにおくことはなかった。弱い者を空手で私の戸から出すに任せたことはなく、また、もし債務者の証文を持っていたなら、債務の取り立てなしに、破って遅滞なく返した」(ヨブ記31:32以下)。〔「si passus sum」以下は否定の誓言の形で、このように取った〕
De Nabuthe Jezraelita 13.19
Nam quid illa replicem, quod in omni infirmo flevisse se dixit, et ingemuisse, cum videret virum in necessitate, se autem in bonis? Sed tunc sibi magis fuisse dies malorum, cum se habere cerneret, et alios indigere.
PL 14, 749Aでは、彼が、すべての弱い者のために泣いたと言い、人が困窮しているのに自分は富のうちにあるのを見て嘆いたと言ったことを、なぜ私が繰り返そうか。むしろ彼は、自分が持ち、ほかの者たちが欠くのを見たとき、そのときこそ自分にとって悪の日々であったと言った。
De Nabuthe Jezraelita 13.20
Si hoc ille dicit, qui numquam viduae oculum fecit tabescere, qui numquam panem suum solus manducavit, et non orphano tradidit, quem a juventute sua nutrivit, aluit, instituit parentis affectu; qui numquam nudum despexit, qui morientem operuit, qui velleribus ovium suarum infirmorum calefecit humeros, non oppressit pupillum, numquam divitiis delectatus est, numquam gratulatus est lapsu inimicorum suorum; si qui fecit haec, de summis coepit egere divitiis, si nihil ex patrimonio tanto, nisi solum fructum misericordiae reportavit: quid de te futurum est, qui tuo nescis uti patrimonio, qui in summis divitiis dies sustines mendicitatis; quia nulli largiris, nulli subvenis?
PL 14, 749A寡婦の目を衰えさせたことが決してなく、自分のパンを独りで食べて、若いときから親の情で養い育て教えた孤児に与えずにおくことが決してなく、裸の者を見下すことが決してなく、死にかけた者を覆い、自分の羊の毛で弱い者たちの肩を温め、孤児を虐げず、富を喜ぶことが決してなく、敵の転落を喜ぶことが決してなかった彼がこう言うのなら、また、そのようなことをした者が、最高の富から乏しくなり始め、あれほどの家産から慈しみの実のほか何も持ち帰らなかったのなら、自分の家産の使い方を知らず、最高の富のただ中で乞食の日々を過ごしている汝には、何が待っているか。誰にも施さず、誰も助けないからである。