De Nabuthe Jezraelita 2.1
Divites quanto magis abundant censu, tanto pauperiores esse affectu. Id Achab et Nabuthe contentione planum fit. Mox proposito Scripturae textu, petitio illa, Da mihi, quam abjecta sit, perpenditur. 4. Sed quid arbitraris quod dum vivis, abundas omnibus?
PL 14, 732B富者は、財産が豊かであればあるほど、心においていっそう貧しいこと。これはアハブとナボトの争いによって明らかになる。続いて、聖書の本文が示され、「私にくれ」というあの願いがいかに卑しいかが吟味される。4. だが、汝は何を考えているのか。生きているあいだ、汝はすべてに満ち足りていると。
De Nabuthe Jezraelita 2.2
O dives, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse videaris, qui te divitem dicis! Quanto plus habueris, plus requiris: et quidquid acquisieris, tamen tibi adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur.
PL 14, 732Bああ富者よ、汝は自分がどれほど貧しいかを知らない。自分を富者と呼びながら、自分自身にとってどれほど乏しく見えるかを。持てば持つほど、いっそう求め、何を手に入れても、なお自分には足りない。貪欲は利得によって燃え上がり、消されることはない。
De Nabuthe Jezraelita 2.3
Quasi gradus quosdam cupiditas habet: quo plures ascenderit, eo ad altiora festinat, unde sit gravior ruina lapsuro. Tolerabilior tamen iste cum minus haberet: census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis angmentum.
PL 14, 732B欲にはいわば段階がある。多くの段を登るほど、いっそう高みへと急ぎ、そのために、転落する者にとっての墜落はいっそう重くなる。しかしこの者は、持つものが少ないあいだは、まだ耐えられた。自分の財産を顧みて、ほどほどのものを求めていたからである。財産が増すにつれて、欲の増大〔刷りの文字が欠けているが augmentum と読む〕が加わった。
De Nabuthe Jezraelita 2.4
Non vult esse degener votis, pauper in desideriis. Ita duo intolerabilia simul jungit, ut ambitiosam spem divitis augeat, et non deponat mendicitatis affectum. Denique docet nos Scriptura divina quam misere egeat, mendicet abjecte.
PL 14, 732C彼は、願いにおいて卑しくあろうとも、望みにおいて貧しくあろうともしない。こうして彼は、二つの耐えがたいもの――富者の野心的な望みを増し、しかも物乞いの心を捨てないこと――を併せ持つ。実際、聖書は、彼がいかに惨めに乏しく、いかに卑しく物乞いをするかを、我々に教える。
De Nabuthe Jezraelita 2.5
5. Rex Achab in Israel erat, et pauper Nabuthe. Ille regni opibus affluebat: iste angusti soli cespitem possidebat. Nihil pauper de possessionibus divitis concupivit: rex sibi egere visus est, quia vineam habebat pauper vicinus.
PL 14, 732C5. イスラエルには王アハブがおり、貧しいナボトがいた。前者は王国の富にあふれ、後者は狭い土地の芝土を所有していた。貧者は富者の所有物を何ひとつ欲しがらなかった。王は、貧しい隣人がブドウ畑を持っていたというだけで、自分は乏しいと思った。
De Nabuthe Jezraelita 2.6
Quis igitur tibi pauper videtur; qui contentus est suo, an qui concupiscit alienum? Alter certe pauper censu videtur, alter est pauper affectu. Affectus dives egere non novit: census abundans nequit avari pectus replere.
PL 14, 733Aでは、あなたにとって誰が貧しく見えるか。自分のもので満足している者か、他人のものを欲しがる者か。確かに一方は財産において貧しいと見え、他方は心において貧しい。心に富む者は、乏しさを知らない。財産が豊かでも、貪欲な者の胸を満たすことはできない。
De Nabuthe Jezraelita 2.7
Ideoque dives cupidus in invidia possessionis, et paupertatis querela est. Sed jam Scripturae verba consideremus. 6. Et factum est, inquit, post haec verba, erat vinea Nabuthe Jezraelitae in Israel juxta domum Achab regis Samariae.
PL 14, 733Aそれゆえ、欲深い富者は、所有に対する妬みのうちにあり、貧しさの嘆きのうちにある。では、聖書の言葉を考察しよう。6. 「これらの言葉ののち、こうなった」と聖書は言う。「イスラエルに、イズレエル人ナボトのブドウ畑があり、サマリアの王アハブの家のそばにあった」。
De Nabuthe Jezraelita 2.8
Et locutus est Achab ad Nabuthe dicens: Da mihi vineam tuam, et erit mihi in hortum olerum; quoniam propinquat domui meae: et dabo tibi pro ea aliam vineam: si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro vinea ista, et erit mihi in hortum olerum: Et dixit Nabuthe ad Achab: Non fiat hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum.
PL 14, 733A「そしてアハブはナボトに語って言った。『汝のブドウ畑を私にくれ。それは私の家に近いので、野菜畑にしたい。その代わりに、別のブドウ畑を汝に与えよう。もし汝がよしとするなら、このブドウ畑の代金を金銭で汝に与えよう。それは私の野菜畑になる』。するとナボトはアハブに言った。『そのようなことが神のもとであってはならない。私が汝に、私の父祖たちの嗣業を与えるなど』」。
De Nabuthe Jezraelita 2.9
Et turbatus est spiritus ejus, et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem (III Reg. XXI, 1 et seq.) .
PL 14, 733B「そして彼の霊は乱れ、彼は寝床に横になり、顔を覆い、パンを食べなかった」(列王記三21:1以下)。
De Nabuthe Jezraelita 2.10
7. Exposuerat supra Scriptura divina (III Reg. XIX, 21) , quia Elisaeus cum esset pauper, reliquit boves suos, et cucurrit ad Eliam, et occidit eos, et erogavit populo, et adhaesit prophetae.
PL 14, 733B7. 聖書は、先に(列王記三19:21)こう述べていた。エリシャは貧しい身でありながら、自分の牛を捨て、エリヤのもとへ走り、牛を屠って民に分け与え、預言者に付き従った、と。
De Nabuthe Jezraelita 2.11
Ad condemnationem igitur praemissa sunt divitis, qui in isto rege describitur, eo quod habens beneficia Dei, sicut iste Achab, cui Dominus et regnum donavit, et pluviam Eliae vatis oratione concessit, divina mandata violaverit.
PL 14, 733Bしたがって、これは、この王によって描かれている富者を断罪するために、あらかじめ述べられたのである。富者は、あのアハブのように神の恵みを受けていながら――主はアハブに王国を与え、預言者エリヤの祈りによって雨をも許したのに――神の命令を破ったからである。
De Nabuthe Jezraelita 2.12
8. Audiamus ergo quid dicat: Da mihi, inquit. Quae alia vox egentis est? Quae vox alia stipem publicam postulantis, nisi Da mihi, hoc est, da mihi, quia egeo: da mihi, quia aliud vivendi subsidium habere non possum: da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia: da mihi, quia tibi Dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit: da mihi, quia nisi tu dederis, habere non potero: da mihi, quia scriptum est: Date eleemosynam (Luc. XI, 41) .
PL 14, 733B8. では、彼が何と言うかを聞こう。「私にくれ」と彼は言う。これは乏しい者の声以外の何であろうか。公の施しを乞う者の声以外の何であろうか。すなわち、「私にくれ、私は乏しいからだ。私にくれ、私には生きるための他の助けがないからだ。私にくれ、私には食べるためのパンも、飲むための小銭も、養いのための費えも、衣のための財もないからだ。私にくれ、あなたには主が、あなたが分け与えるべきものを与えたが、私には与えなかったからだ。私にくれ、あなたが与えてくれなければ、私は持つことができないからだ。私にくれ、『施しをせよ』と書かれているからだ」(ルカ11:41)。
De Nabuthe Jezraelita 2.13
Haec quam abjecta, quam vilia! Non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. In ipsa autem dejectione quanta impudentia! Da mihi, inquit, vineam tuam. Confitetur alienam, ut poscat indebitam. 9. Et dabo, inquit, tibi pro ea aliam vineam.
PL 14, 733Cこれらは何と卑しく、何と安っぽいことか。そこには謙遜の心はなく、欲の火があるだけだからである。しかも、その卑下のさなかに、何と厚かましいことか。「汝のブドウ畑を私にくれ」と彼は言う。彼はそれが他人のものだと認めながら、受ける筋合いのないものを求めている。9. 「その代わりに、別のブドウ畑を汝に与えよう」と彼は言う。
De Nabuthe Jezraelita 2.14
Dives quod suum est quasi vile fastidit; quod enim alienum est, quasi pretiosissimum concupiscit. 10. Si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. Cito reprehendit errorem suum, pecuniam offerendo pro vinea. Nihil enim vult alterum possidere, qui totum desiderat suis possessionibus occupare.
PL 14, 733D富者は、自分のものを安物のように嫌い、他人のものを最も貴重なもののように欲しがる。10. 「もし汝がよしとするなら、金銭を汝に与えよう」。彼は、ブドウ畑の代わりに金銭を差し出すことで、自分の誤りをすぐに改めている。他人に何ひとつ所有させたくない者は、すべてを自分の所有地で占めたがるからである。