De Nabuthe Jezraelita 3.1
Non tam propter utilitatem divites aliena concupiscere, quam ut alios homines excludant. Quam inane sit illud desiderium, quod eos brutis ipsis inferiores esse convincit: quam etiam turpe sit paternam possessionem ob luxuriam divendere: postremo quam impatienter divites repulsam ferant!
PL 14, 733D富者が他人の物を欲しがるのは、有益だからというより、他の人々を締め出すためである。この欲望がいかに空しいか、それが彼らを獣そのものよりも劣る者と断ずるものであること、また奢侈のために父祖の所有地を売り払うことがいかに恥ずべきか、そして最後に、富者が拒まれることにいかに耐えられないか。
De Nabuthe Jezraelita 3.2
11. Et erit mihi, inquit, in hortum olerum. Haec erat igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium vilibus oleribus quaereretur. Non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere; sed alios vultis excludere.
PL 14, 734A11.「そして、それは私のための野菜畑となろう」と彼は言う。してみると、あの狂気のすべて、あの激情のすべては、安物の野菜を植える場所を求めてのことであった。それゆえ諸君が欲しがるのは、有益だから所有するというのではなく、他の人々を締め出したいからである。
De Nabuthe Jezraelita 3.3
Major vobis cura de pauperum spoliis, quam de vestris emolumentis est. Injuriam vestram putatis, si quid pauper habeat, quod dignum possessione divitis aestimetur. Damnum vestrum creditis, quidquid alienum est. Quid vos delectant naturae dispendia?
PL 14, 734A諸君は、自分の利益よりも、貧者から奪い取ることに心を砕いている。貧者がたまたま富者の所有にふさわしいと見なされる物を持っていれば、それを自分への侮辱と思い、他人の物はすべて自分の損害と思い込む。諸君は、自然が損なわれることの何を喜ぶのか。
De Nabuthe Jezraelita 3.4
Universis creatus est mundus, quem pauci divites vobis defendere conamini. Non enim terrena tantum possessio, sed coelum ipsum, aer, mare, in usum paucorum divitum vindicatur. Hic aer, quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere populos potest?
PL 14, 734B世界は万人のために造られたのに、少数の富者である諸君がそれを自分たちのために守ろうとする。地上の所有地だけではない、天そのもの、空気、海までが、少数の富者の用のために自分のものと主張されているのである。汝が囲いを広げて閉じ込めているこの空気は、どれほど多くの民を養うことができるか。
De Nabuthe Jezraelita 3.5
Numquid Angeli divisa coeli spatia habent, ut tu terram positis distinguas terminis? 12. Clamat Propheta: Vae iis qui jungunt domum ad domum, et villam ad villam (Esai. V, 8) ! Et arguit eos inefficacis avaritiae.
PL 14, 734B天使たちが、汝が地に境界を置いて仕切るように、天の空間を分けて持っているだろうか。12. 預言者は叫ぶ。「災いあれ、家に家を連ね、畑に畑を連ねる者に」(イザヤ5:8)。そして、彼らの実りなき貪欲を責める。
De Nabuthe Jezraelita 3.6
Fugiunt enim cohabitare hominibus, et ideo excludunt vicinos: sed fugere non possunt; quia cum hos excluserint, alios rursum inveniunt: et cum illos propulsaverint, ad aliorum necesse est eos viciniam pervenire. Soli enim super terram habitare non possunt.
PL 14, 734B彼らは人々と同居することを避け、そのために隣人を締め出す。だが逃れることはできない。この者たちを締め出せば、再び別の者たちを見いだし、あの者たちを追い払えば、さらに別の者たちの隣に行き着くほかないからである。地の上に、ただ独りで住むことはできないのである。
De Nabuthe Jezraelita 3.7
Aves avibus se associant, denique ingentis plerumque agminis volatu coelum obtexitur: pecus pecori adjungitur, pisces piscibus: nec damnum ducunt, sed commercium vivendi, cum plurimum comitatum capessunt, et quoddam munimentum solatio frequentioris societatis affectant.
PL 14, 734C鳥は鳥と群れ、実に、しばしば大きな群れの飛翔によって空が覆われる。家畜は家畜と、魚は魚と連れ立つ。彼らはそれを損とは考えず、生きるための交わりとみなし、できるだけ多くの仲間を得て、数多い群れの慰めによって、ある種の守りを求める。
De Nabuthe Jezraelita 3.8
Solus tu, homo, consortem excludis: includis feras; struis habitacula bestiarum, destruis hominum. Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae: producis fines terrae, ne possis habere finitimum.
PL 14, 734Cただ汝、人よ、汝だけが仲間を締め出す。野獣は囲い込み、獣のすみかを造り、人間のすみかを壊す。獣が絶えぬよう海を所有地の内に引き入れ、隣人を持たぬために大地の境を押し広げる。
De Nabuthe Jezraelita 3.9
13. Audivimus vocem divitis aliena quaerentis, audiamus vocem pauperis propria vindicantis: Non fiat, inquit, hoc a Deo, ut dem tibi haereditatem patrum meorum.
PL 14, 734C13. 他人の物を求める富者の声を聞いた。今度は、自分の物を守る貧者の声を聞こう。彼は言う、「私の父祖の遺産を汝に与えることは、神によって許されぬことである」。
De Nabuthe Jezraelita 3.10
Quasi quamdam contagionem sui pecuniam esse divitis arbitratur, quasi dicat: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20) ; ego autem haereditatem patrum meorum non possum vendere.
PL 14, 734D彼は、富者の金を、いわば自分を汚す感染のようなものと見なしている。まるでこう言うかのようである。「汝の金は汝とともに滅びに至れ」(使徒言行録8:20)。「私は、私の父祖の遺産を売ることはできない」。
De Nabuthe Jezraelita 3.11
Habes quod sequaris, dives, si sapias; ut non vendas agrum tuum pro nocte meretricis: non transfundas jus tuum pro sumptu comessationis, deliciarumque impensis: non adjudices domum tuam ad ludum aleae, ne jus haereditariae pietatis amittas.
PL 14, 734D富者よ、汝が賢明であるなら、従うべきところがある。遊女の一夜のために畑を売るな。宴の費用や贅沢の支出のために自分の権利を他人に移すな。賽の遊びのために家を賭けて取られるな。先祖への敬いに基づく相続の権利を失わぬためである。
De Nabuthe Jezraelita 3.12
14. His auditis, turbatus est spiritus avari regis: Et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem suum. Lugent divites, si non potuerint aliena diripere: si suis pauper non cesserit facultatibus, vim moeroris tegere non possunt.
PL 14, 735A14. これを聞いて、貪欲な王の心は乱れた。「彼は寝床に横たわり、顔を覆い、パンを食べなかった」。富者は、他人の物を奪い取れなければ嘆く。貧者が自分の財産を手放さなければ、悲しみの激しさを隠すことができない。
De Nabuthe Jezraelita 3.13
Dormire desiderant, velant faciem suam; ne quidquam in orbe terrarum alienum videant, ne quidquam in hoc mundo non esse suum noverint, ne audiant vicinum juxta se aliquid possidere, ne audiant pauperem sibi contradicentem. Horum sunt animae, quibus dicit propheta: Mulieres divites, exsurgite (Esai. XXXII, 9) .
PL 14, 735A彼らが眠りを求めるのは、顔を覆うのは、世界のうちに他人の物を何一つ見ないため、この世に自分の物でないものが何一つあるのを知らないため、隣人が自分のそばで何かを所有しているのを聞かないため、貧者が自分に逆らっているのを聞かないためである。預言者が「富める女たちよ、立ち上がれ」(イザヤ32:9)と語りかけるのは、こうした者たちの魂である。