ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput I 第I章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 731A · 12 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 1.1

1

[0731] Quomodo exemplo Nabuthe et Achab pauperes quotidie a divitibus opprimantur; cum tamen natura omnes aequales produxerit, et sepulcrum aequales accipiat: qua de re Ambrosius fastum ac stultitiam divitum insectatur.

PL 14, 731A

ナボトとアハブの例によって、貧しい者たちがいかに日々富者たちに抑圧されているか。それなのに自然はすべての人を等しく生み、墓も等しく受け入れる。この点について、アンブロシウスは富者たちの高慢と愚かさを責める。

De Nabuthe Jezraelita 1.2

2

1. Nabuthe historia tempore vetus est, usu quotidiana. Quis enim divitum non quotidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem, atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo?

PL 14, 731A

1. ナボトの物語は、時代は古いが、日々のことである。富者のうち、他人のものを日々欲しがらない者がいるだろうか。大富豪のうち、自分のささやかな畑から貧者を追い立てようと励まない者がいるだろうか。祖先伝来の田園の境から、困窮者を追い出そうとしない者がいるだろうか。自分のもので満足している者が誰かいるだろうか。

De Nabuthe Jezraelita 1.3

3

Cujus non inflammet divitis animum vicina possessio? Non igitur unus Achab natus est: sed, quod pejus est, quotidie Achab nascitur, et numquam huic saeculo moritur. Si unus occidit, assurgunt plurimi: plures qui rapiant, quam qui amittant.

PL 14, 731A

隣の所有地が、どの富者の心をも燃え立たせないことがあろうか。したがって、アハブは一人だけ生まれたのではない。さらに悪いことに、アハブは日々生まれ、この世において決して死なない。一人が死ねば、多くの者が立ち上がる。奪う者のほうが、失う者より多い。

De Nabuthe Jezraelita 1.4

4

Non unus Nabuthe pauper occisus est: quotidie Nabuthe sternitur, quotidie pauper occiditur. Hoc metu percitum humanum genus cedit jam suis terris, migrat cum parvulis pauper onustus pignore suo: sequitur uxor illacrymans tamquam ad bustum prosequatur maritum.

PL 14, 731B

貧しいナボトは一人だけ殺されたのではない。ナボトは日々打ち倒され、貧者は日々殺される。この恐れに駆り立てられた人類は、すでに自分たちの土地を離れ、貧者は幼子たちとともに、自分の質草〔pignus は子らを指すとも読める〕を背負って移り住み、妻は涙にくれて従う。まるで夫を墓まで見送るかのように。

De Nabuthe Jezraelita 1.5

5

Minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera; quia etsi amisit conjugis praesidium, sepulcrum tenet: et si filios non tenet, tamen exsules non dolet, non ingemit graviora funeribus tenerae prolis jejunia.

PL 14, 731B

それでも、身内の葬いを嘆くあの女のほうが、嘆きは小さい。夫の庇護を失っても、彼女には墓があり、子らを手もとに持たなくても、子らが追放されるのを悲しむことはなく、幼い子らの、葬いよりも重い飢えに呻くこともないからである。

De Nabuthe Jezraelita 1.6

6

2. Quousque extenditis, divites, insanas cupiditates? Numquid soli inhabitabitis super terram? Cur ejicitis consortem naturae? et vindicatis vobis possessionem naturae?

PL 14, 731B

2. 富者たちよ、諸君はいつまで狂った欲を広げるのか。諸君だけが地の上に住むというのか。なぜ、自然を分かち合う仲間を追い出すのか。なぜ、自然の所有を自分たちのものだと主張するのか。

De Nabuthe Jezraelita 1.7

7

In commune omnibus divitibus atque pauperibus terra fundata est, cur vobis jus proprium soli, divites, arrogatis? Nescit natura divites, quae omnes pauperes generat. Neque enim cum vestimentis nascimur, nec cum auro, argentoque generamur.

PL 14, 731B

地は、富者にも貧者にもすべての人に共通のものとして据えられた。富者たちよ、なぜ諸君は、土地についての自分だけの権利を僭称するのか。自然は富者を知らない。自然はすべての人を貧しい者として生むからである。実際、我々は衣服とともに生まれるのではなく、金銀とともに産み出されるのでもない。

De Nabuthe Jezraelita 1.8

8

Nudos fudit in lucem, egentes cibo, amictu, poculo: nudos recipit terra quos edidit, nescit fines possessionum sepulcro includere. Cespes angustus aeque et pauperi abundat et diviti: et terra quae viventis non cepit affectum, totum jam divitem capit.

PL 14, 731B

自然は人々を裸のまま光の中へ注ぎ出した。食べ物にも、衣にも、飲み物にも事欠く者として。地は、産んだ者たちを裸のまま受け入れ、所有地の境を墓に囲い込むことを知らない。狭い芝土は、貧者にも富者にも等しく十分である。生きている者の欲を容れなかった地が、今や富者を丸ごと受け入れる。

De Nabuthe Jezraelita 1.9

9

Nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. Omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulcri. Quis discernat species mortuorum? Redoperi terram, et si potes, divitem deprehende.

PL 14, 731B

したがって自然は、我々が生まれるときに区別することを知らず、我々が尽きるときにも区別することを知らない。すべてを同じように造り、すべてを同じように墓の懐に閉じ込める。死者の姿を誰が見分けられようか。土を掘り起こせ〔底本は Redoperi。「覆いを取れ」の意に取った〕。そして、できるものなら、富者を見つけ出してみよ。

De Nabuthe Jezraelita 1.10

10

Eruderato paulo post tumulum, et si cognoscis egentem, argue; nisi forte hoc solo quod cum divite plura pereunt. 3. Sericae vestes, et auro intexta velamina, quibus divitis corpus ambitur, damna viventium, non subsidia defunctorum sunt.

PL 14, 732A

しばらくのちに墓を掘り返し、もし貧者だと見分けられるなら、示してみよ。ただし、富者とともにより多くのものが滅びる、という一点だけは別である。3. 絹の衣、金を織り込んだ覆いで富者の体は取り巻かれるが、それらは生者にとっての損失であって、死者にとっての助けではない。

De Nabuthe Jezraelita 1.11

11

Unguentum accipis dives, et fetidus es: perdis alienam gratiam, nec acquiris tuam. Haeredes relinquis qui litigent. Haeredibus relinquis depositum magis haereditarium, quam commodum voluntarium, qui id quod relictum est minuere ac violare formident.

PL 14, 732A

富者よ、汝は香油を受けるが、悪臭を放っている。他から借りた芳しさを無駄にし、自分の芳しさを得ることもない〔alienam gratiam は香油の香りを言うと取った〕。汝は争う相続人たちを残す。相続人たちに汝が残すのは、自由な意思による利益というより、相続上の預かり物であり、彼らは残されたものを減らし損なうことを恐れる。

De Nabuthe Jezraelita 1.12

12

Si frugi haeredes sunt, custodiunt: si luxuriosi, exhauriunt. Itaque aut bonos haeredes perpetua condemnas sollicitudine: aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.

PL 14, 732A

相続人たちが倹約家なら、守る。放蕩者なら、使い果たす。したがって汝は、善い相続人を絶え間ない気苦労によって罰するか、悪い相続人を残して、汝の行いを断罪させるかである。