ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Nabuthe Jezraelita

Caput VIII 第VIII章

Ambrose of Milan · De Nabuthe Jezraelita · PL 14, 742A · 13 sectiones

De Nabuthe Jezraelita 8.1

1

Incogitantem avarum morte urgeri, eumque jure stultum vocitari memorato Evangelii loco: quanto melius pecuniae distribuantur, quam retineantur; et quam inepte sese ab impertienda eleemosyna divites excusent!

PL 14, 742A

思慮のない貪欲な者が死に迫られること、そして、先に挙げた福音書の箇所によって、彼が愚か者と呼ばれるのが当然であること。金銭は、保っておくよりも分配するほうが、どれほどよいか。また、富者たちが施しをすることから、いかに愚かしく言い逃れようとするか。

De Nabuthe Jezraelita 8.2

2

38. Deinde, homo, nescis quia terrae partum praevenit dies mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? Adsistunt jam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum. Adhuc tu tibi tempora vivendi longa metaris?

PL 14, 742B

38. さらに、人よ、汝は知らないのか。死の日は地の実りに先立ち、慈しみは死の襲来を締め出すということを。汝の魂を要求する者たちがすでにそばに立っているのに、汝はなお、自分の行いの実りを先延ばしにしている。汝はなお、自分のために長い生きる時を測っているのか。

De Nabuthe Jezraelita 8.3

3

Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20) . Bene ait nocte; nocte enim anima avari reposcitur: a tenebris incipit, et in tenebris perseverat.

PL 14, 742B

「愚か者よ、今夜、人々が汝の魂を汝から取り立てる」(ルカ12:20)。「夜」と言ったのは見事である。貪欲な者の魂が要求されるのは夜だからである。それは闇に始まり、闇のうちに続く。

De Nabuthe Jezraelita 8.4

4

Avaro semper nox est; dies justo, cui dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12) : justi autem fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) .

PL 14, 742B

貪欲な者にとっては、常に夜である。昼は義人のものであり、その義人にはこう言われる。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。「だが愚か者は月のように変わる」(集会の書27:12)。「しかし義人たちは、その父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)。

De Nabuthe Jezraelita 8.5

5

Recte arguitur stultitiae, qui in manducando et bibendo locarit spem suam. Et ideo ei tempus mortis urgetur, secundum quod dictum est ab ipsis qui gulae serviunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Esai. XXII, 13) .

PL 14, 742B

食べたり飲んだりすることに望みを置いた者が愚かだと責められるのは当然である。それゆえ死の時が彼に迫る。それは、口腹に仕える者たち自身が言ったとおりである。「食べて飲もう。明日は死ぬのだから」(イザヤ22:13)。

De Nabuthe Jezraelita 8.6

6

Recte dicitur stultus, quia animae suae corporalia subministrat; quia recondit quae cui servet, ignorat. 39. Et ideo ei dicitur: Quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Quid quotidie metiris, et numeras, et obsignas? Quid aurum trutinas, argentum ponderas?

PL 14, 742C

愚か者と呼ばれるのは当然である。魂に体の物を供し、誰のために保っておくのかも知らずに蓄えるからである。39. それゆえ、彼にこう言われる。「汝が備えた物は、誰のものになるのか」(ルカ12:20)。汝は毎日、何を量り、数え、封をするのか。なぜ金を秤にかけ、銀の重さを量るのか。

De Nabuthe Jezraelita 8.7

7

Quanto melius est liberalem esse dispensatorem, quam sollicitum custodem! Quantum tibi prodesset ad gratiam, multorum pupillorum patrem nominari, quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere!

PL 14, 742C

気前のよい管理者であることは、心配性の番人であることよりも、どれほどまさっていることか。袋の中に数え切れぬほどのスタテル貨〔stateras は「秤」の意にもなるが、袋に封じるものなのでスタテル貨(stater)と取った〕を封じておくよりも、多くのみなしごの父と呼ばれるほうが、感謝を得るうえで、汝にとってどれほど益になるか。

De Nabuthe Jezraelita 8.8

8

Pecunia etenim hic relinquitur: gratia autem operum bonorum nobiscum ad judicem meriti defertur. 40. Sed fortasse dicas, quod vulgo soletis dicere: Non debemus ei donare, cui Deus ita maledixit, ut eum egere vellet.

PL 14, 742C

金銭は、ここに残されるからである。だが、善い行いの恩寵は、我々とともに、功績を量る裁き主のもとへ運ばれる。40. しかし、汝はたぶん、諸君がよく言うことをこう言うだろう。「貧しくあれと神が呪った者に、与えてはならない」と。

De Nabuthe Jezraelita 8.9

9

Sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Non de paupere, sed de divite Scriptura dicit: Captans pretia frumenti, maledictus erit (Prov. XI, 26) .

PL 14, 742D

だが貧者が呪われているのではない。こう書かれているからである。「心の貧しい人々は幸いである。天の国は彼らのものである」(マタイ5:3)。聖書が言うのは、貧者についてではなく、富者についてである。「穀物の値を吊り上げる者は呪われる」(箴言11:26)。

De Nabuthe Jezraelita 8.10

10

Deinde non requiras quid unusquisque mereatur. Misericordia non de meritis judicare consuevit, sed necessitatibus subvenire: juvare pauperem, non examinare justitiam. Scriptum est enim: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1) .

PL 14, 743A

さらに、人がそれぞれ何に値するかを問うな。慈しみは、功績を裁くことは常とせず、必要を助けることを常とする。貧者を助けるのであって、その正義を吟味するのではない。こう書かれているからである。「乏しい者と貧しい者に心を留める人は幸いである」(詩篇40:1)。

De Nabuthe Jezraelita 8.11

11

Quis est qui intelligit? Qui compatitur ei, qui advertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et divitem et pauperem fecit Dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem.

PL 14, 743A

心を留める者とは誰か。その者を気の毒に思う者、自分が同じ本性を分かつ者であると気づく者、主が富者をも貧者をも造ったと知る者、自分の実りのうちから貧者に何らかの分を割くなら、その実りを聖別することになると心得ている者である。

De Nabuthe Jezraelita 8.12

12

Ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: Cras dabo; ne largiendi amittas copiam. Periculosa est de alterius salute dilatio. Potest fieri ut dum tu differs, ille moriatur.

PL 14, 743A

それゆえ、善を行う手立てがあるのなら、「明日与えよう」と言って延ばすな。与える機会を失ってはならない。他人の救いについて延ばすのは危険である。汝が延ばしているうちに、その者が死ぬことも起こりうる。

De Nabuthe Jezraelita 8.13

13

Magis ante mortem praecurre, ne forte avaritia te et cras impediat, et promissa fraudentur.

PL 14, 743A

むしろ死に先んじて走れ。貪欲が、明日もまた汝を妨げることのないように、そして約束が破られることのないように。