De Nabuthe Jezraelita 16.1
Divites, ut quiescant a flagitiis, ac Domino confiteantur, impellit. Quomodo ipsis dicatur Orate et reddite; quidve orationem ac dona Deo commendet? Denique memorata verba etiam pauperibus accommodantur, et quis a Deo recedat, ostenditur.
PL 14, 752D彼は富者を、悪行をやめ、主を告白するよう促す。富者に「祈れ、そして返せ」とどのように言われるのか。何が祈りと贈り物を神に推奨するのか。さらに、前に述べられた言葉は貧者にも当てはめられ、誰が神から離れるかが示される。
De Nabuthe Jezraelita 16.2
66. Bonum est ut jam quiescatis, et a flagitiis feriantes revereamini Domini potestatem. Ideo dictum est parricidae Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7) , ut modum peccato suo poneret. Cogitationes vestrae confiteantur Domino. Non dicatis: Non peccavimus.
PL 14, 752D66. 諸君がもう休み、悪行から離れて、主の力を畏れるのはよいことである。それゆえ、近親殺しのカインに言われた。「汝は罪を犯した。静まれ」(創世記4:7)。自らの罪に限度を置かせるためである。諸君の思いが主に告白するように。「我々は罪を犯していない」と言ってはならない。
De Nabuthe Jezraelita 16.3
Dixit Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4) , addidit tamen: Sed non in hoc justificatus sum. Et vos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat.
PL 14, 753Aパウロは言った。「たとえ私は何も自分に思い当たることがなくとも」(一コリント4:4)。だが彼は付け加えた。「しかし、それによって私が義とされているのではない」。諸君もまた、何も思い当たることがなくとも、主に告白せよ。諸君の気づかぬものが何もないように。
De Nabuthe Jezraelita 16.4
Etenim qui confitetur Dominum, et reliquias cogitationis adhibuerit ad confessionem, diem festum mentis celebrabit arcano (Psal. LXXV, 11) , et epulabitur non in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis.
PL 14, 753A主を告白し、思いの残りをも告白のために用いる者は、精神の祝日を秘めた所で祝い(詩篇75:11)、悪意と邪悪のパン種によってではなく、純粋さと真実の種なしパンによって宴を張るからである。
De Nabuthe Jezraelita 16.5
67. Itaque in conclusione conversus ad vos Propheta dicit: Orate, et reddite Domino Deo vestro (Ibid., 12) , id est: Nolite dissimulare, divites, dies instat, orate pro peccatis vestris, reddite pro beneficiis quae habetis munera.
PL 14, 753B67. こうして結びにあたり、預言者は諸君に向き直って言う。「汝らの神である主に祈り、そして返せ」(詩篇75:12)。すなわち、富者たちよ、見過ごすな、日は迫っている、自分の罪のために祈れ、受けている恵みの返礼として贈り物を返せ、ということである。
De Nabuthe Jezraelita 16.6
Ab ipso accepistis quod offeratis: ipsius est quod ei solvitis. Dona, inquit (I Paral. XXIX, 14) , mea, et data mea, hoc est, quae offertis mihi dona, data sunt mea: ego ea dedi vobis atque donavi.
PL 14, 753B諸君は、捧げるものを神自身から受け取った。諸君が神に支払うものは、神自身のものである。「私の贈り物、私の賜物」と彼は言う(歴代誌上29:14)。すなわち、諸君が私に捧げる贈り物は私の賜物であり、私がそれを諸君に与え、授けたのである。
De Nabuthe Jezraelita 16.7
Denique Propheta ait: Bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2) , ideo tua tibi offero, quoniam nihil habeo quod non dedisti. Fides est quae dona conciliat, humilitas est quae oblata commendat.
PL 14, 753Bそして預言者は言う。「汝は私の善きものを必要としない」(詩篇15:2)。それゆえ私は、汝のものを汝に捧げる。汝が与えなかったものを、私は何も持たないからである。贈り物を〔神に〕受け入れさせるのは信仰であり、捧げ物を推奨するのは謙遜である。
De Nabuthe Jezraelita 16.8
Fide Abel plurimam hostiam obtulit Deo: super Cain fratris munera placuit munus Abel, quia fide vicit. Nam unde pauperis hostia magis, quam divitis placet?
PL 14, 753B信仰によって、アベルはいっそう大いなる犠牲を神に捧げた。兄弟カインの贈り物にまさって、アベルの贈り物が喜ばれた。信仰によって勝ったからである。そもそも、富者の犠牲よりも貧者の犠牲がいっそう喜ばれるのは、何によるのか。
De Nabuthe Jezraelita 16.9
Quia pauper fide ditior est, sobrietate locupletior; et cum sit pauper, ex illis est de quibus dicitur: Tibi offerent reges munera (Ps. LXVII, 30) .
PL 14, 753C貧者は信仰においていっそう富み、節度においていっそう豊かだからである。貧しくあっても、彼は、次のように言われる者たちの一人である。「王たちは汝に贈り物を捧げるであろう」(詩篇67:30)。
De Nabuthe Jezraelita 16.10
Non enim purpuratis offerentibus, sed motus proprios regentibus Dominus Jesus delectatur, qui corporali lasciviae mentis dominentur imperio. Orate ergo, divites! Non habetis in operibus quod placeat.
PL 14, 753C主イエスは、紫衣をまとって捧げる者たちではなく、自らの衝動を御し、精神の支配によって体の放縦に打ち勝つ者たちを喜ぶからである。だから富者たちよ、祈れ。諸君には、行いのうちに、喜ばれるものがない。
De Nabuthe Jezraelita 16.11
Orate pro peccatis vestris atque flagitiis, et reddite Domino Deo vestro munera. Reddite in paupere, in egeno solvite, in illo inope fenerate, quem placare propter vestra flagitia aliter non potestis. Quem ultorem timetis, facite debitorem.
PL 14, 753C自分の罪と悪行のために祈り、諸君の神である主に贈り物を返せ。貧者において返し、窮乏者において支払い、あの乏しい者に貸せ。そうでなければ、諸君の悪行のゆえに、諸君は主をなだめることができない〔quem は主を指すと取った〕。復讐者として恐れている者を、債務者とせよ。
De Nabuthe Jezraelita 16.12
Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; quoniam meae sunt omnes ferae silvarum (Psal. XLVIII, 9 et 10) . Quidquid obtuleritis, inquit, meum est, quia totus orbis meus est.
PL 14, 753C「私は汝の家から子牛を、汝の群れから雄山羊を受けない。森の獣はすべて私のものだからである」(詩篇48:9-10〔底本は XLVIII。引かれた句は詩篇49:9-10 にあたり、その誤りか。次の Ibid. も同じ〕)。諸君が何を捧げようと、それは私のものである。全世界が私のものだからである、と彼は言う。
De Nabuthe Jezraelita 16.13
Non exigo quae mea sunt: est quod de vestro mihi possitis offerre, studium devotionis et fidei. Non sacrificiorum ambitione delector: tantummodo, o homo, immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ibid., 14) .
PL 14, 753D私は、私のものである物を求めない。諸君のもののうち、私に捧げうるものがある。熱意ある献身と信仰である。私は犠牲を飾り立てることを喜ばない。「ただ、人よ、神に賛美の犠牲を捧げ、いと高き者に汝の誓いを果たせ」(詩篇48:14)。
De Nabuthe Jezraelita 16.14
68. Aut certe, si placet, sic accipiamus. Quoniam dixit obdormisse somnum suum divites, increpationes praemisit Domini in eos, terrorem subtexuit, potentiam praedicavit, cui nec divites resistant; conversus ad universos ait: Divites dormitent, divites increpentur: vos orate, et reddite Domino Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus affertis munera (Ps. LXXV, 12) , id est, gratias agite, pauperes, quia non est personarum acceptor Deus.
PL 14, 754A68. あるいは、よければ、こう解しよう。富者たちが自分の眠りを眠ったと言ったのちに、〔預言者は〕主の彼らに対する叱責を先に述べ、恐れを織り込み、権能を宣べ、富者でさえそれに逆らえないとした。そして皆に向き直って言う。「富者は眠れ、富者は叱責されよ。だが汝らは祈れ。主の周りにあって贈り物を携える汝らは皆、汝らの神である主に返せ」(詩篇75:12)。すなわち、貧者たちよ、感謝せよ、神は人を偏り見ないからである、ということである。
De Nabuthe Jezraelita 16.15
Illi divitias struant, condant pecuniam, auri aggerent et argenti thesauros: vos orate, qui aliud non habetis: vos orate, quia hoc solum habetis, quod est auro pretiosius et argento.
PL 14, 754Aあの者たちは富を築き、銭を蓄え、金と銀の宝を積み上げよ。諸君は祈れ、ほかに何も持たない者として。諸君は祈れ、金や銀より貴いこれだけを持つのだから。
De Nabuthe Jezraelita 16.16
Vos reddite munera qui a Domino non receditis, qui estis in circuitu; quoniam qui eratis longe, facti estis prope. Qui autem prope sibi videntur esse per divitias ac potentiam, longe facti sunt propter avaritiam.
PL 14, 754A主から離れずに周りにいる諸君は、贈り物を返せ。遠くにいた諸君は、近くなったからである。だが、富と権力によって自分が近いと思っている者たちは、貪欲のゆえに遠くなった。
De Nabuthe Jezraelita 16.17
Nemo enim foris est, nisi quem culpa excluserit, ut ejecit Adam de paradiso, et exclusit Evam. Nemo longe, nisi quem flagitia propria relegaverint.
PL 14, 754B罪責が閉め出した者のほかには、誰も外にはいないからである。アダムを楽園から追い出し、エバを閉め出したとおりである。自分自身の悪行が遠ざけた者のほかには、誰も遠くはない。
De Nabuthe Jezraelita 16.18
69. Ergo vos prope positi orate et reddite munera terribili, et ei qui aufert principum spiritum, terribili apud reges terrae (Ibid., 13) ; eo quod nullo redimatur divitis praemio, nullo inflectatur potentium supercilio, qui culpae pretia discriminat, qui quo plus alicui contulerit, eo plus exigit ab eo.
PL 14, 754B69. それゆえ、近くに置かれた諸君は、恐るべき者に祈り、贈り物を返せ。君主たちの霊を取り去る者、地の王たちに恐れられる者に(詩篇25:13〔Ibid. は前の節の XXV を受ける。詩篇75篇のことか〕)。この者は、富者のいかなる報酬にも買い戻されず、権力者のいかなる威圧にも曲げられず、罪の代価を見分け、ある者により多くを与えたなら、それだけ多くをその者に求める。
De Nabuthe Jezraelita 16.19
Saul privato contulit regnum, sed quia mandatum non custodivit, et regnum amisit et spiritum. Multos reges gentium propter perfidiam fecit e populo patrum esse captivos.
PL 14, 754B〔神は〕一私人であったサウルに王国を与えた。だが彼が命令を守らなかったので、王国も霊も失った。また、不信のゆえに、父祖たちの民から出た多くの王を、諸国民の捕虜とした〔gentium は captivos に係ると取った〕。
De Nabuthe Jezraelita 16.20
Et ut jam de proposita loquamur historia (III Reg. XIX) , qui Achab regem coelestibus ingratum beneficiis ita jussit occidi, ut a canibus ejus vulnera lamberentur.
PL 14, 754Bでは、提示された物語そのものについて語ろう(列王記三19〔底本は XIX。ナボトの話は列王記三21章で、その誤りか〕)。〔主は〕天の恩恵に恩知らずであった王アハブを、その傷を犬になめられるように殺せと命じた。
De Nabuthe Jezraelita 16.21
Etenim quia pauperis vineam concupierat, nequaquam tantis opibus expletus imperii, infra omnem inopiam redactus est a Domino. Non qui vulnera ejus lavaret, inventus est, non qui corpus operiret. Defecit circa eum hominum humanitas, canum successit asperitas. Dignos plane sui ministros funeris avarus invenit.
PL 14, 754Cアハブは貧者のブドウ畑を欲したため、あれほどの支配の富に満ちていながら、主によって、あらゆる窮乏よりも下にまで落とされた。その傷を洗う者は見つからず、体を覆う者も見つからなかった。人間の人間らしさは彼のもとで尽き、犬の荒々しさが取って代わった。貪欲な者は、自分の葬りにまことにふさわしい奉仕者を見いだした。