De apologia prophetae David 7.1
De pugnis David contra gigantes, et aquae Bethleemitici lacus libatione; ex quibus aliisque praeclare factis concluditur suum ab eo peccatum tectum fuisse: praesertim cum illud non cruento affectu patraverit, et postea se Deo, quam hominibus maluerit committere; nec non crimen sibi dimissum ipse docuerit.
PL 14, 863Dダビデの巨人たちとの戦いと、ベツレヘムの井戸の水を注ぎ出したことについて。これらとほかの輝かしい行いから、彼の罪は覆われていたと結論される。ことに、彼が血に飢えた心でそれを犯したのではなく、のちに人々よりも神に身を委ねることを選び、しかも罪が自分に赦されたことを自ら教えたからである。
De apologia prophetae David 7.2
33. Alia quoque ejus gesta consideremus. Pugnavit adversus progeniem gigantum, quando unus ex illis versantem in praelio regem pene percusserat, quos ausus tamen adversarius exceptae pretio mortis exsolvit.
PL 14, 863D33. 彼のほかの事績も考えてみよう。彼は巨人たちの子孫と戦った。そのうちの一人が、戦いのさなかにいた王をほとんど討ち取りかけたとき、敵は、その大胆さ〔quos(複数)の係りは定かでない。「その大胆さ」と取った〕を、引き受けた死という代価で償った。
De apologia prophetae David 7.3
34. Hoc quoque percepto victae gentis ferocis triumpho, iterum in valle Titanum bellum immane suscepit, non minus adversus hostem, quam adversus naturam.
PL 14, 864A34. この荒々しい民に対する勝利をも収めたのち、彼は再び巨人たちの谷〔七十人訳の言い方。レファイムの谷〕で、敵に対してに劣らず本性に対しても、凄まじい戦いを起こした。
De apologia prophetae David 7.4
Sitiens enim cum versaretur in bello, quod biberet non habebat: Quis mihi potum, inquit, dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas (II Reg. XXIII, 15) . Erat autem inter lacum et sanctum David interfusus hostis, et media hostilium septa castrorum.
PL 14, 864Aというのも、戦いのさなかで渇いていたのに、飲むものがなかったからである。彼は言う。「門のそばのベツレヘムにある井戸の水を、誰が私に飲ませてくれるだろうか」(サムエル記下23:15)。ところが井戸とこの聖なるダビデとのあいだには敵が広がっており、敵の陣営の囲いがその中ほどにあった。
De apologia prophetae David 7.5
Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et impleverunt aquam de lacu qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam: sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino.
PL 14, 864A三人の男が敵の群れを断ち切り、ベツレヘムにある井戸から水を満たして、王に飲ませようと差し出した。しかし王は飲もうとせず、それを主に注ぎ出した。
De apologia prophetae David 7.6
Dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat vividae virtutis insigne, fieret pietatis sacrificium. Dixitque dignam prophetico spiritu sententiam: Non contingat mihi hoc facere; ne sanguinem virorum qui abierunt ex animis illorum, bibam (Ibid., 17) .
PL 14, 864Aこれほどの贈り物にふさわしいことに、生き生きとした徳のしるしであったものが、敬虔のいけにえとなったのである。彼は預言の霊にふさわしい言葉を述べた。「私がこれを行うことのないように。彼らの魂から出て行った〔命を賭して行ったの意と解した〕男たちの血を、私が飲むことのないように」(サムエル記下23:17)。
De apologia prophetae David 7.7
Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet; et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Exercuit etiam subditos ad virtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio voluntarii milites obtemperarent.
PL 14, 864Bこうして彼は、渇いても飲まないことで本性に打ち勝ち、全軍が渇きを耐えることを学ぶための手本を、自ら示した。また、臣下を徳の務めへと鍛え、危険の中にあっても兵士たちが自ら進んで王の命令に従うようにした。
De apologia prophetae David 7.8
Quod autem noluit bibere, declaravit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis victum necessitate: prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur.
PL 14, 864B飲もうとしなかったことによって、彼は、兵士たちを試すために命じたのであって、渇きの必要に負けたのではないこと、また、他人の危険によって飲む習いが、どの王のためにも求められることのないよう、先を見て備えたことを明らかにした。
De apologia prophetae David 7.9
Postremo piae vulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot virorum quaesita sanguine, suavitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.
PL 14, 864B最後に〔彼は〕、敬虔な良心の傷を避けることを願ったのだと〔示した〕。これほど多くの男たちの血によって求められた水は、あらかじめ定められた死への恐れによってできたものであり、飲む甘美さを持ちえなかったからである。
De apologia prophetae David 7.10
35. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam de lacu qui est in Bethleem, sed oriundum ex Virgine Christum in spiritu praevidebat.
PL 14, 864C35. もしあなたがさらに高みから見て、奥義を見抜こうと望むなら、ダビデが渇いていたのはベツレヘムにある井戸の水ではなく、おとめから生まれるはずのキリストを、霊のうちに予見していたのである。
De apologia prophetae David 7.11
Volebat ergo bibere non aquam fluminis, sed potum gratiae spiritalis, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi.
PL 14, 864Cつまり彼は、川の水ではなく霊的な恩寵の飲み物を飲もうとしており、水という元素ではなくキリストの血に渇いていたのである。
De apologia prophetae David 7.12
Denique non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum: illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum, illum sitire se fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis; sed pericula aliena depelleret.
PL 14, 864C実際、彼は差し出された水を飲まず、主に注ぎ出して、自分が渇いているのはキリストのいけにえであって、本性の水の流れではないこと、すなわち罪の赦しがそこにあるそのいけにえに渇いていること、他人の危険によって求められる泉にではなく、他人の危険を取り除く永遠の泉に渇いていることを示したのである。
De apologia prophetae David 7.13
36. Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? Merito vox sanguinis Abel justi clamabat ad Dominum; quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed negabat.
PL 14, 864C36. では、これほど驚くべき数々の業があるのに、一人の血が覆われたと、我々は信じないのか。義人アベルの血の声が主に叫んでいたのは当然である。不敬なカインは、いかなるよい業によっても覆われておらず、近親殺しであり、恥ずべき行いを告白せず、否んだからである。
De apologia prophetae David 7.14
David vero occiderat quidem virum minime reum; sed occiderat non studio crudelitatis impulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret verecundiam concupiscentiae.
PL 14, 864Dダビデは確かに、まったく罪のない男を殺した。しかし、残酷さへの熱意に駆られて殺したのではなく、恥を覆い隠し、欲望の羞恥を覆うために殺したのである。
De apologia prophetae David 7.15
Non audeo dicere quod vi criminis fuerit oppressus (neque enim oppressus est, qui scivit quemadmodum a ruina illa peccati se posset levare), dico tamen quod vi tentationis inflexus sit.
PL 14, 864D私は、彼が罪の力に圧倒されたとは言えない(あの罪の破滅から自分を引き上げる術を知っていた者は、圧倒されたのではないからである)。しかし、誘惑の力に屈したとは言う。
De apologia prophetae David 7.16
Dixerat enim supra: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2) . Et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7) . Et: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI, 3) .
PL 14, 864D彼は先に言っていたからである。「主よ、私を試し、私を誘惑せよ。私の腎と心を焼け」(詩篇25:2)。また別の所で。「私は自分の豊かさのうちに言った、『私は永遠に揺るがされない』と」(詩篇29:7)。さらに。「汝は火で私を試したが、私のうちに不法は見いだされなかった」(詩篇16:3)。
De apologia prophetae David 7.17
Voluit eum subjacere Dominus tentationi, ne supra hominem sibi aliquid arrogaret; nam virtus in infirmitate consummatur.
PL 14, 865A主は、彼が人を超えた何かを自分のものと思い上がらないように、誘惑に服させることを望んだ。力は弱さのうちに全うされるからである。
De apologia prophetae David 7.18
Neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto Prophetae ascribi potest, qui etiam vita decedens suprema voce convenit Salomonem filium: ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux ejus exercitus Joab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet adversarii agminis insidiis appetitus occubuit; quem flevit, et post luctum ejus ambulans, depositis infulis potestatis, exsequiarum justa curavit.
PL 14, 865A彼は血に飢えた心で行ったのではない。聖なる預言者に帰しえないことのうちで、これほどそぐわないものはない。彼は命が尽きようとするとき、最期の声で息子ソロモンに頼み、無辜の血を自分から取り除かせようとした。それは、彼の軍の将ヨアブが流した血であり、アブネルが同盟を結ぶことを談じていたとき、敵軍の将でありながら、策略に襲われて倒れたのである。ダビデは彼のために泣き、その喪の列の後ろを歩み、権力の飾り帯を脱いで、葬儀の務めを果たした。
De apologia prophetae David 7.19
Quo facto docuit etiam adversariis fidem promissam esse servandam, honorandam quoque et in hoste virtutem. Nonne tam miti suae haereditate pietatis, etiam hujus naevum detersit erroris?
PL 14, 865Aこの行いによって、彼は、敵に対しても約束した信義は守らなければならないこと、敵にあっても徳は敬うべきであることをも教えた。かくも穏やかな、自分の敬虔の遺産によって、この誤りの染みをも拭い去ったのではなかったか。
De apologia prophetae David 7.20
37. Quam praeclarum autem, quod tribus oblatis sibi conditionibus quam vellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri vellet, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se, aut triduo fieri mortem in terra; tertium elegit, quod Domini se mallet, quam hominum committere potestati!
PL 14, 865B37. 民を数えて怒りを招いたとき、自分に差し出された三つの条件から好きなものを選んだことは、なんと輝かしいことか。すなわち、地の上に三年の飢饉が起こることを望むか、あるいは三か月のあいだ、自分を追う敵の面前から逃げることを望むか、あるいは三日のあいだ地に死が起こることを望むか、という提示であった。彼は三番目を選んだ。人々の権能よりも主の権能に身を委ねるほうを望んだからである!
De apologia prophetae David 7.21
Dominus enim cito miseratus ignosceret. Itaque sic ait: Angustiae sunt mihi valde in his tribus: sed magis incidam in manus Domini (quoniam magna est misericordia ejus valde) quam in manus hominum incidam (II Reg. XXIV, 14) .
PL 14, 865B主なら、すぐに憐れんで赦すからである。そこで彼はこう言う。「私はこの三つのことで非常に窮している。だが私は、人々の手に落ちるよりも、むしろ主の手に落ちよう(その慈しみは非常に大きいからである)」(サムエル記下24:14)。
De apologia prophetae David 7.22
Hac humilitate, prudentia, mansuetudine fecit, ut verbis Scripturae utar, habere Dominum propriae commotionis poenitentiam. Denique sic scriptum est: Quia poenitentiam habuit Dominus super malitiam (Jerem. XVI, 19) .
PL 14, 865Cこの謙遜、思慮、柔和によって、彼は――聖書の言葉を借りて言えば――主に、自らの激しい動きを悔いさせた。実際、こう書かれている。「主は悪に対して悔いを抱いた」(エレミヤ16:19〔底本は Jerem. XVI, 19。この句はエレミヤ16:19 には無く、サムエル記下24:16 にあたる〕)。
De apologia prophetae David 7.23
38. Quam vero illud etiam admirabile (De Poenit. dist. 3, cap. Illud vero) , quod Angelo ferienti plebem se obtulit dicens: Grex iste quid fecit! Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (II Reg. XXIV, 17) .
PL 14, 865C38. さらに、民を打つ天使に自らを差し出して、次のように言ったことも、なんと驚嘆すべきことか(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Illud vero」法文)〔教会法の引照〕。「この群れが何をしたというのか。汝の手を私に、また私の父の家に向けよ」(サムエル記下24:17)。
De apologia prophetae David 7.24
Quo facto statim dignus sacrificio judicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se Domino pro plebis errore, etiam plebis peccata deleverit.
PL 14, 865Cこの行いによって、赦免にふさわしくないと見られていた者が、たちまちいけにえにふさわしいと判断された。民のためのこのような自分の献げ物によって、彼が自分の罪の赦しを得たとしても不思議ではない。モーセも、民の誤りのために自らを主に献げて、民の罪をも消したのだから。
De apologia prophetae David 7.25
39. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget, cum ipse docuerit Propheta, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non imputentur a Domino? Peccatum remissum sibi ipse docuit, sicut scriptum est: Delictum meum agnosco, et injustitiam meam non operui.
PL 14, 865C39. では、彼は自分の罪を覆ったのか、覆わなかったのか。しかし誰がこれを否むだろうか。不法は赦され、罪は覆われ、主によって数えられないと、この預言者自身が教えているのに。罪が自分に赦されたことを、彼自身が教えた。書かれているとおりである。「私は私の罪を認め、私の不義を覆わなかった。」
De apologia prophetae David 7.26
Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5) .
PL 14, 865D「私は言った、『私は私の不義を、私に逆らうものとして主に告げよう』と。すると汝は、私の心の不敬を赦した」(詩篇31:5)。
De apologia prophetae David 7.27
Si dixit, Pronuntiabo, et veniam meruit antequam pronuntiaret; quanto magis ubi de se pronuntiavit dicens: Iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 5) , remissum est ei omne peccatum?
PL 14, 866Aもし彼が「私は告げよう」と言っただけで、告げる前に赦しにふさわしいとされたのなら、「私は私の不法を認める」(詩篇50:5)と言って自分について告げたときには、なおさら、あらゆる罪が彼に赦されたのではないか。
De apologia prophetae David 7.28
Licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: Et Dominus traduxit peccatum tuum (II Reg. XII, 13) . 40. Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit charitate atque operuit peccata sua, et texit operibus bonis.
PL 14, 866Aしかも預言者ナタンも、とりわけこの件について答えている。「主は汝の罪を移し去った」(サムエル記下12:13)。40. それゆえ彼は、不法の赦しにふさわしいとされ、愛によって自分の罪を覆い、隠し、よい業によっても覆った。
De apologia prophetae David 7.29
Nec imputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. Deinde quia non fuit improbitatis aestus, sed umbra mysterii. Et tamen confessus est delictum suum, agnovit iniquitatem, vidit lavacrum, et vidit, et credidit. Dilexit multum, ut nimia charitate tegere quemvis posset errorem.
PL 14, 866A罪は彼に数えられなかった。彼のうちには悪意の欺きはなく、誤りのつまずきがあったからである。さらに、邪悪さの熱ではなく、奥義の影があったからである。それでも彼は自分の罪を告白し、不法を認め、洗いを見た。見て、そして信じた。彼は多く愛した。あまりに大きな愛によって、どんな誤りをも覆いうるほどに。