ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De apologia prophetae David

Caput XI 第XI章

Ambrose of Milan · De apologia prophetae David · PL 14, 873A · 15 sectiones

De apologia prophetae David 11.1

1

Prophetae verbis doceri, qui in iniquitate non concipiatur, esse neminem. Utrum parentum an prolis ea sit iniquitas, a qua solus Christus immunis fuisse ostenditur?

PL 14, 873A

不法のうちに身ごもられない者は誰もいないと、預言者の言葉から教えられること。キリストだけが免れていたと示されるその不法は、親のものか、子のものか。

De apologia prophetae David 11.2

2

56. Sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Quis tanto affectu agit poenitentiam? Humi stratus jacuit fusus in lacrymas, cibum non gustavit, lavacro se abdicavit.

PL 14, 873B

56. 続く。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ」(詩篇50:7)。誰がこれほどの情をもって悔い改めを行うだろうか。彼は地に伏し、涙に溶け、食物を味わわず、湯浴みを断った。

De apologia prophetae David 11.3

3

Quid jam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comptu regio (Conf. S. Aug., lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11) ? Adjunxit confessionem iniquitatis suae, et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit.

PL 14, 873B

王の装いと身づくろいを断ったことなど、残りのことを今さら何と言おうか(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。彼は自分の不法の告白を付け加え、永遠の世々にわたって全世界で歌われるものとして伝えた。

De apologia prophetae David 11.4

4

Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

PL 14, 873B

彼は言う。「見よ、私は不法のうちに身ごもられ、罪のうちに私の母は私を産んだ。汝の顔を私の罪から背けよ。私のすべての不法を消せ。汝の顔から私を投げ捨てるな。汝の聖なる霊を私から取り去るな。」

De apologia prophetae David 11.5

5

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Antequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur: non expressit utrum parentum, an nostra.

PL 14, 873C

「血から私を救え、神よ、私の救いの神よ」。我々は生まれる前に汚染によって汚され、光を享受する前に、まさにその起源の害を受け、不法のうちに身ごもられる。それが親のものか、我々のものかを、彼は明示しなかった。

De apologia prophetae David 11.6

6

Et in delictis generat unumquemque mater sua: nec hic declaravit utrum in delictis suis mater pariat; an jam sint et aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu.

PL 14, 873C

また、各人の母は、罪のうちに彼を産む。ここでも彼は、母が自分の罪のうちに産むのか、それとも生まれる者にすでに何らかの罪があるのかを、明らかにしなかった。しかし、両方と解すべきではないか、よく見よ。身ごもりもまた不法と無縁ではない。親たちもつまずきを欠いていないからである。

De apologia prophetae David 11.7

7

Et si nec unius diei infans sine peccato est, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium.

PL 14, 873C

もし一日の乳児さえ罪なしではないなら、母の身ごもりの日々は、なおさら罪なしではない。それゆえ我々は、親の罪のうちに身ごもられ、彼らの罪のうちに生まれる。さらに、出産そのものにも汚染があり、本性そのものにも、一つだけの汚染があるのではない。

De apologia prophetae David 11.8

8

Bonum quidem (Conf. S. Aug. lib. II, cont. Jul. Pel., cap. 7) conjugium, sancta copula; sed tamen qui habent uxores ita sint, ac si non habentes. Ipse thorus incoinquinatus: et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi.

PL 14, 873D

結婚は確かに善であり(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第2巻第7章を見よ)、聖なる結合である。しかし、妻をもつ者は、もたない者のようであれ。寝床そのものは汚れておらず、誰も、祈りに専念するためにしばらくの間である場合を除いて、相手を欺いてはならない。

De apologia prophetae David 11.9

9

Tamen secundum Apostolum non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet, et mulieris menstruatae coinquinatus est pannus, nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium.

PL 14, 874A

それでも、使徒に従えば、あの体の交わりの用をなしているあいだは、人は祈りに専念しない。月経のある女の布は汚れており、清めの日々のあいだ、女はいけにえを献げることもできない。

De apologia prophetae David 11.10

10

Et mulieris quae generaverit dies partus et plerique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur.

PL 14, 874A

また、子を産んだ女の出産の日々や、そのほか多くの場合にも、産婦が定めの儀礼によって清められるまで、いけにえから遠ざけられている。

De apologia prophetae David 11.11

11

57. Ideo in quo voluit Dominus nulla hujusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5) .

PL 14, 874A

57. それゆえ、主が、この種の起源の汚染が一切ないことを望んだ者に、主は言う。「私は汝を母の胎で形づくる前に、汝を知った。汝が胎から出る前に、私は汝を聖別し、汝を諸国民の預言者に立てた」(エレミヤ1:5)。

De apologia prophetae David 11.12

12

Quis tantus, cui tam magna delata sunt? Numquid Hieremias? Sed ille non utique in gentibus propheta propositus, sed in Judaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Jesum Christum Dominum crediderunt.

PL 14, 874B

これほど大きなことを授けられた、かくも偉大な者は誰か。エレミヤだろうか。しかし彼は、確かに諸国民のうちの預言者として立てられたのではなく、当時はユダヤにおいてであった。だが今は、主イエス・キリストを信じた諸民族のうちにおいてもである。

De apologia prophetae David 11.13

13

Vide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex Virgine, jam dudum erat, et erat semper, et operabatur etiam in utero Mariae constitutus; et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos: in quo solo et conceptus virginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento.

PL 14, 874B

しかし、これは、おとめから生まれる前にすでに久しく存在し、常に存在し、マリアの胎に置かれてもなお働いていた者に向けて言われているのではないかと、よく見よ。彼は自分の預言者たちを聖別するほどに聖であった。その者においてのみ、おとめによる身ごもりも出産も、死すべき起源の汚れを少しも伴わなかった。

De apologia prophetae David 11.14

14

Dignum etenim fuit (Conf. S. Aug. lib. IV cont. duas epist. Pelag., cap. 11) , et qui non erat habiturus corpore peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium.

PL 14, 874B

実際、体に転落の罪を持つことのなかった者が、誕生の自然的な汚染を何も感じなかったのは、ふさわしいことであった(聖アウグスティヌス『ペラギウス派の二書簡駁論』第4巻第11章を見よ)。

De apologia prophetae David 11.15

15

Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam vita.

PL 14, 874C

それゆえ、ダビデが、人においては命より先に汚れが始まることを、本性の汚れそのものとして、自らにおいて涙ながらに嘆いたのは、当然である。