De apologia prophetae David 6.1
Bonos et malos hoc inter se differre, quod illos peccata sequantur, hos praecedant; et quibus operibus David peccatum suum texerit. 24. Nunc consideremus opera ejus quibus potuit tegere peccatum.
PL 14, 860C善人と悪人はこの点で異なる。善人には罪が後に続き、悪人には罪が先立つ。またダビデがどの行いによって自らの罪を覆ったかが述べられる。24. では今、彼が罪を覆うことのできた行いを考察しよう。
De apologia prophetae David 6.2
Etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cavendum ne plura peccata sint, quam opera virtutum.
PL 14, 860C実際、人間のもろさは罪なしではありえないのだから、罪が徳の行いより多くならないよう、用心せねばならない。
De apologia prophetae David 6.3
Quod magna vi sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. v. 24), hoc est, non invenitur quisquam illibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et vitia atque peccata.
PL 14, 860C聖パウロはこれを、自らの知恵の大いなる力によって言い表した。「ある人々の罪は明白であり、裁きに先立って進む。しかし、ある人々には、罪が後から従う」(一テモテ5:24)。すなわち、咎に汚されていない者は誰も見いだされない。善い功績を持つ者も、悪徳と罪をも持つのである。
De apologia prophetae David 6.4
Omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur: si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad judicium; vergunt enim peccata quasi in profundum, vergunt quae manifesta sunt vel pondere atque acerbitate, vel multitudine.
PL 14, 861Aこうして我々のすべては、いわば秤で量られる。ゆえに、罪が善い行いより重くなれば、罪は裁きに先立つ。罪は、いわば深みへ傾くのであり、明白な罪は、その重さと苛烈さ、あるいはその多さによって傾く。
De apologia prophetae David 6.5
Quosdam autem, inquit, et subsequuntur, hoc est, eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate conditionis dederint aliquando etiam errori locum, bona facta praecedunt, mala sequuntur. Hi honestiores, sed tamen homines lapsi levioribus vitiis et erratis.
PL 14, 861A「しかし、ある人々には後から従う」と彼は言う。すなわち、節度をもって行動しながら、人の条件のもろさのゆえに、ときに誤りに場を与えた者たちには、善い行いが先立ち、悪い行いが後に従う。これらの者はより立派であるが、それでもなお、より軽い悪徳と過ちに陥った人間である。
De apologia prophetae David 6.6
Ergo justos sequuntur peccata, non praeeunt; injustos praecedunt. Praeponderant peccata quae vergunt; sequuntur autem si quae recte facta sunt, quasi quodam praejudicio peccatorum praeeuntium praegravata. Similiter et facta bona manifesta sunt.
PL 14, 861Aゆえに、罪は義人には後に従い、先立たない。不義の者には先立つ。傾く罪は重く勝る。正しく行われたことがあれば、それは後に従い、先立つ罪のいわば先取りによって重く圧されている。同様に、善い行いもまた明白である。
De apologia prophetae David 6.7
Lucent enim opere virtutum, et splendore meritorum; et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
PL 14, 861Bというのも、善い行いは、徳の働きと功績の輝きによって光る。そして、そうでないありようのものも、隠されえない。
De apologia prophetae David 6.8
Ergo talia non teguntur, non obumbrat ea charitas quae operit multitudinem peccatorum, non operit bonorum operum gratia, non abscondit virtutum multitudo, sed quasi nuda et intecta produntur.
PL 14, 861Bゆえに、そのようなものは覆われない。多くの罪を覆う愛もそれらを蔭にせず、善い行いの魅力もそれらを覆わず、徳の多さもそれらを隠さず、いわば裸で覆いのないまま露わにされる。
De apologia prophetae David 6.9
Non enim est in iis qui dicat: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8) . Crux enim Domini omnes abolet atque abscondit errores.
PL 14, 861Bというのも、これらの者のうちには、「汝の翼の陰に私を守れ」(詩篇16:8)と言う者はいないからである。主の十字架があらゆる誤りを取り消し、覆い隠すのである。
De apologia prophetae David 6.10
25. Quis igitur magis operuit et texit quam sanctus David, qui et alibi ait: Et in umbra alarum tuarum speravi, donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2) ; et sic dilexit Dominum, ut nimia charitate peccatum omne tegeret atque absconderet.
PL 14, 861B25. では、聖ダビデにまして、覆い隠した者が誰かいようか。彼は別の箇所でも言う。「私は汝の翼の陰に望みを置いた、不法が過ぎ去るまで」(詩篇56:2)。そして彼は主をあまりにも深く愛したので、その過大な愛によって、あらゆる罪を覆い隠した。
De apologia prophetae David 6.11
Etenim si sanctus apostolus Petrus lapsum suum confessione charitatis abolevit, et ille interrogatus a Domino dicente ei tertio: Simon Joannis, amas me (Joan. XV, 16) ? ut quem tertio negaverat, tertio fateretur, atque ita trino quodam dilectionis velamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel Petrus flevit, veniam reportavit, quanto magis David, qui lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis stratum suum rigabat; cui erant lacrymae suae panis die ac nocte; qui cinerem tamquam panem manducabat, et potum suum cum fletu miscebat?
PL 14, 861C実際、もし聖なる使徒ペトロが、愛の告白によって自らの失墜を消し去ったのなら——すなわち、彼は主から三度、「ヨハネの子シモン、汝は私を親愛するか」(ヨハネ15:16)〔底本は XV, 16。ヨハネ21:15–17 の誤りか〕と問われ、三度否んだ者を三度告白し、こうして愛の三重の覆いによって、三重の否認の失墜を隠したのなら——、そして、ペトロが一度泣いただけで赦しを持ち帰ったのなら、毎夜自分の寝床を洗い、涙で自分の寝所を濡らし、昼も夜も自分の涙を自分のパンとし、灰をパンのように食べ、自分の飲み物に涙を混ぜたダビデは、どれほどそうであろうか。
De apologia prophetae David 6.12
Etenim si ejus qui conversus ingemuerit, miseretur Jesus; si Petrum aspexit, et ille flevit: quanto magis qui diu flevit, a conspectu Domini non recessit?
PL 14, 861Cというのも、もし、悔いて向き直り呻く者を、イエスが憐れむのなら、もしペトロを見つめ、彼が泣いたのなら、長く泣いて主の面前から離れなかった者は、どれほどそうであろうか。
De apologia prophetae David 6.13
Negavit Petrus, et non flevit, quia non respexerat Jesus; negavit secundo, et non flevit, quia non respexerat Dominus; negavit tertio, respexit Jesus, et statim flevit, et flevit amarissime.
PL 14, 861Cペトロは否んだが、泣かなかった。イエスが見返していなかったからである。二度目に否んだが、泣かなかった。主が見返していなかったからである。三度目に否んだとき、イエスが見返し、彼はただちに泣き、ひどく泣いた。
De apologia prophetae David 6.14
Ideo David qui semper flebat, dicebat: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15) . Qui semper videbatur a Christo, dicebat: Per exitus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136) . 26. Sed jam etiam facta ejus consideremus.
PL 14, 861Dそれゆえ、常に泣いていたダビデは言っていた。「私の目は常に主に向いている」(詩篇24:15)。キリストに常に見られていた彼は、言っていた。「水の流れ出る所を通って、私の目は下った」(詩篇118:136)。26. だが今度は、彼の行いをも考察しよう。
De apologia prophetae David 6.15
Quis non tantarum laude virtutum unius criminis obumbraret invidiam? Divino electus examine, statim probavit indignum se tanto non esse judicio.
PL 14, 861D誰が、これほどの徳の称賛によって、たった一つの罪の汚名を覆わずにいようか。彼は神の吟味によって選ばれて、ただちに、自分がそれほどの裁きにふさわしくない者ではないことを証明した。
De apologia prophetae David 6.16
Processit in praelium, et trepidantibus caeteris, solus allophylum Goliam verborum jactantia, et immanis corporis mole terribilem concurrente simul fide ac virtute prostravit. Unius fortitudo facta est universorum victoria.
PL 14, 862A彼は戦いに進み、他の者たちがおののくなか、ただ独り、異邦人〔ペリシテ人〕ゴリアトを、その大言壮語と巨大な体の大きさで恐ろしかったのに、信仰と徳が同時に走り合って打ち倒した。一人の勇気が、すべての人の勝利となった。
De apologia prophetae David 6.17
Conferatur, si placet, privatum crimen, et triumphus omnium: mors unius, et tantorum quos liberavit a morte, vita populorum. 27. Veniamus ad alia.
PL 14, 862Aもしよければ、一人の個人的な罪と、すべての人の凱旋とを比べてみよ。一人の死と、彼が死から解放したこれほど多くの者たちの生命、諸民族の生命とを。27. ほかの事柄に移ろう。
De apologia prophetae David 6.18
Insidias patiebatur a rege, vitam ejus quaerebat exstinguere; sed dispositione divina in ejus rex potestatem traditus, cum totus pateret ad vulnus, ferituris sociis David sanctus occurrit, et a corpore perituri vulnus lethale retorsit dicens: Nolite tangere Christum Domini (I Reg. XXIV, 7).
PL 14, 862A彼は王から陰謀を被り、王は彼の命を絶とうとした。しかし神の配剤によって、王が彼の権力のうちに引き渡され、傷を受けるべく全くの無防備であったとき、聖なるダビデは、王を撃とうとする仲間たちの前に立ちはだかり、死にゆく者の体から致命の一撃を逸らして言った。「主に油を注がれた者に触れるな」(サムエル記上24:7)。
De apologia prophetae David 6.19
Quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum, et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat Deo auctore deberi.
PL 14, 862Aそれどころか、彼はあの敵の死の仇を討ち、その最期をかなり悲しげに嘆き、自分に与えられるはずの王権を長く先延ばしにした。それが神の定めによって自分に帰すべきものと知っていたからである。
De apologia prophetae David 6.20
Quo solo docuit omnes homines ad non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur; sed exspectandum ut suo tempore deferatur. Utinam hunc virum imitati essent posteri, non tantas bellorum pertulissemus acerbitates!
PL 14, 862Bこの一事によって、彼はすべての人に、王権はたとえ自分に帰すべきものであっても、先取りせず、時が来て与えられるのを待たねばならないと教えた。後世の者がこの人に倣ったなら、我々はこれほどの戦争の苦しみを被らずに済んだであろうに。
De apologia prophetae David 6.21
Arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua servaretur. Quam gravi adhuc luimus vastitate, quam publico quodam totius orbis funere appetiti necem regis exsolvimus? Heu dira supplicia!
PL 14, 862Bあなたは、彼が一人を殺したと非難するが、彼が、ローマ世界に平和をいかにして永続的に保つかを教えたことを考えない。我々はいまなお、どれほど重い荒廃によって償っていることか。全世界のいわば公けの葬いによって、襲われた王〔皇帝グラティアヌスの殺害(383年)を言うと解される〕の殺害の償いを、どれほど果たしていることか。ああ、恐るべき刑罰よ。
De apologia prophetae David 6.22
Inde adhuc nobis barbarus hostis insultat, dum parata adversum se in nos arma vertuntur. Sic vires ceciderunt publicae, sic Romana virtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur.
PL 14, 862Bそこからいまなお蛮族の敵が我々を嘲っている。その敵に向けて備えられた武器が、我々に向けられているからである。こうして公の力は倒れ、こうしてローマの武勇は、自らの騒乱によって砕かれて衰えた。父としての配慮の敬虔な務めによって引き受けられているもの〔quod の指すものは定かでない。父のような配慮で担われる帝権と取った〕が、公の近親殺しによって奪い取られているからである。
De apologia prophetae David 6.23
Idque eo usque praecavit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare comperisset, et serere conventus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui exspectaret, eligeret.
PL 14, 862C彼は、そのことをそこまで用心して、息子アドニヤが王権を自分のものとして奪い、集会を企てているのを知ったとき、先取りしようと熱望する者ではなく、待つ者を選んだ。
De apologia prophetae David 6.24
28. Saltabat ante arcam Domini potentissimus regum, et cum a propria reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: Coram Domino nudabor adhuc, et ero nugax ante oculos tuos; ut honorificetur, inquit, Dominus, qui me pro patre tuo adscivit in regnum (II Reg. VI, 21) , docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium.
PL 14, 862C28. 王たちのうち最も力ある者が、主の箱の前で跳ねていた。自分の妻から、娘たちの前で裸になったことを非難されたとき、彼は答えた。「私は主の前で、さらに裸になり、汝の目の前でつまらぬ者となろう。主が栄誉を受けるためである。主は汝の父に代えて私を王位に迎えた」(サムエル記下6:21)。彼はこうして、信仰への奉仕が示される所では、王権の体面を顧みてはならないと教えたのである。
De apologia prophetae David 6.25
Honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit. 29. Specta aliud memorabile. Parricida filius regnum patrium violenter invaserat, cedebat primo pater ejus furori, et locum praelii declinabat; ut vel sic impius a furore resipisceret.
PL 14, 862C信仰のために行うことは、たとえそれが権力にふさわしくなくても、尊いからである。29. もう一つ、記憶すべきことに目を向けよ。近親殺しの息子が、父の王国を暴力で侵した。父はまずその狂暴さに譲り、戦いの場を避けた。それは、せめてそうして、不敬虔な者が狂暴さから我に返るためであった。
De apologia prophetae David 6.26
Bello quoque interesse noluit, rogavit ad praelium profecturos ut parcerent filio. Securus erat de victoria, qui rogabat ut parcerent: nec pietatis alienus, qui perire debere etiam impium filium non putabat.
PL 14, 862D彼は戦いにも加わろうとせず、戦いに出陣する者たちに、息子を容赦するよう頼んだ。容赦するよう頼んでいた彼は、勝利について安心しており、情愛にも無縁でなかった。不敬虔な息子さえ滅びるべきだとは考えなかったからである。
De apologia prophetae David 6.27
Flevit, et magno luctu deploravit exitum parricidae dicens: Filius meus Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalon (II Reg. XVIII, 33) ? Vindicandum putabat eum qui pro paternae vindicta pietatis occiderat.
PL 14, 862D彼は泣き、近親殺しの者の最期を大きな嘆きで悲しんで言った。「私の子アブサロムよ、誰が汝に代わって私に死を与えてくれよう、私の子アブサロムよ」(サムエル記下18:33)。彼は、父の情愛の報復のために殺した者〔ヨアブのことと解した〕は罰されるべきだと考えていた。
De apologia prophetae David 6.28
30. Quam vero injuriae patiens et doloris! Cedebat, ut dixi, filii sui Abessalon furori, vallatus dextra laevaque validis bellatoribus.
PL 14, 863A30. また、彼は侮辱と苦痛をなんと耐え忍んだことか。すでに述べたように、彼は自分の子アブサロムの狂暴さに譲り、右にも左にも強い戦士たちに囲まれていた。
De apologia prophetae David 6.29
Maledicebat ei vir cui nomen Semei, cruentum appellans, et virum sanguinis, dignoque judicio Domini dejectum esse de regno: sed ne talibus quidem movebatur conviciis; movebantur autem comites ejus.
PL 14, 863Aシムイという名の男が彼を呪い、血に汚れた者、血の人と呼び、主の正しい裁きによって王国から追い落とされたと言った。しかし彼はこのような罵りにも動かされず、動かされたのは彼の仲間たちであった。
De apologia prophetae David 6.30
Denique unus ex sociis (Abessa nomen viro) minitatus est quod injuriae pretium caput ejus auferret: sed rex conversus ad Abessa: Quid mihi, ait, et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi, quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat (II Reg. XVI, 10) .
PL 14, 863Aついに、仲間の一人(その男の名はアビシャイ)が、侮辱の代償として、その首を取ると脅した。しかし王はアビシャイに向き直って言った。「私と汝に何の関わりがあろうか、ツェルヤの子よ。彼が私を呪うのは、主が彼に、呪えと言ったからである」(サムエル記下16:10)。
De apologia prophetae David 6.31
Quam moraliter docuit quod injuriarum vel periculorum nostrorum tempora, tentationum certamina, et examina probationum sint; et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio?
PL 14, 863B彼はなんと道徳的に教えたことか。我々の侮辱や危険の時は、試みの戦いであり、試練の吟味であり、それゆえ、それらは神の裁きなしに課されるのではないのが常である、と。
De apologia prophetae David 6.32
Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona justitiae; et ideo ferenda patienter sunt quae putantur adversa.
PL 14, 863B善き競技者は、罵りによって鍛えられ、労苦と危険によって鍛えられて、正義の冠を与えられるにふさわしい者となる。それゆえ、逆境と思われることは、忍耐をもって耐えられねばならない。
De apologia prophetae David 6.33
Denique et alibi id te docet Scriptura divina, dicente justo: Si bona accepimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus (Job. II, 10) . 31. Et addidit sanctus Propheta dicens: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam.
PL 14, 863Bさらに別の箇所でも、神の聖書が、義人の言葉によって、あなたにこれを教える。「我々は主の手から善いものを受けたのだから、悪いものをなぜ耐えないのか」(ヨブ記2:10)。31. そして聖なる預言者は付け加えて言った。「見よ、私の腹から出た私の子が、私の命を狙っている。」
De apologia prophetae David 6.34
Si autem Jemineus maledicit mihi, dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam; et retribuet mihi Dominus pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 11 et 12) .
PL 14, 863B「ところが、ベニヤミン人〔シムイのこと〕が私を呪うなら、彼を放っておけ、呪わせておけ。主が彼に言ったのは、私の謙遜を見るためである。そして主は、この呪いに代えて私に報いるであろう」(サムエル記下16:11, 12)。
De apologia prophetae David 6.35
O altitudo prudentiae! o insigne patientiae! o devorandae contumeliae grande inventum! Moveris, inquit, Abessa, quod mihi maledicat extraneus, quem parricidio petit filius; Dominus dixit ei ut maledicat mihi.
PL 14, 863Cああ、思慮の高さよ。ああ、忍耐の著しさよ。ああ、侮辱を呑み込むことの大いなる工夫よ。彼は言う。「アビシャイよ、汝は、異邦の者が私を呪うことに心を動かされるのか。私の子が近親殺しをもって狙っている私を、である。主が彼に、私を呪えと言ったのだ」。
De apologia prophetae David 6.36
Sed non est maledicus Dominus, nec delectatur contumeliis. 32. Vide quam singula diligenter custodiat. Non accusat Dominum quasi auctorem injuriae; sed magis laudat quod patiatur nos minora perpeti, ut majorum veniam peccatorum adipiscamur.
PL 14, 863Cしかし主は罵る者ではなく、侮辱を喜びもしない。32. 見よ、彼がいかに一つ一つを注意深く守っているかを。彼は、主を侮辱をもたらす者であるかのように訴えるのではなく、むしろ、我々がより小さな苦しみを耐えることを主が許し、それによって我々がより大きな罪の赦しを得ることを讃える。
De apologia prophetae David 6.37
Ecce verborum contumelia parricidii levavit aerumnam, absolvit procacem, cujus maledicta plus prosint, quae divina remuneratione donantur. Quis secum talem non compenset injuriam; ut quem homo laesit, eum Deus meliorum retributione soletur?
PL 14, 863C見よ、言葉の侮辱は、近親殺しの苦しみを軽くし、無礼な者を赦した。その者の呪いは、神の報いとして与えられるものによって、いっそう益をもたらす。誰が、このような侮辱を、自分のうちで相殺しないだろうか。人が傷つけた者を、神がより善いものの報いによって慰めるのである。