De apologia prophetae David 13.1
David solo futurae remissionis auditu recreatus, fore ut ossa humiliata exsultent, praedicit; et quae sint illa?
PL 14, 876Aダビデは、来たるべき赦しをただ聞くだけで元気を取り戻し、低められた骨が喜び躍るであろうと予言する。その骨とは何であるか。
De apologia prophetae David 13.2
Rogandum Deum ut faciem avertat a peccatis nostris, illam vero ad nos convertat; item sicut peccatum, ita et iniquitatem quae ejus origo est, triplici ratione tolli, quae aperitur.
PL 14, 876A神に願うべきである、神が顔を我々の罪から背け、その顔を我々のほうへ向けるようにと。また、罪と同じく、罪の根である不法も、三つの仕方で取り除かれること。それが説き明かされる。
De apologia prophetae David 13.3
60. Merito ergo istic quoque exsultans ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10) . Probasti, Domine Jesu, quia numquam verba tua praetereunt (Matth. XXIV, 35) .
PL 14, 876B60. それゆえ、ここでも彼は喜び躍りつつ言うのは当然である。「汝は私の耳に喜びと歓びを与えるであろう。低められた骨は喜び躍るであろう」(詩篇50:10)。主イエスよ、汝は、汝の言葉が決して過ぎ去らないことを証しした(マタイ24:35)。
De apologia prophetae David 13.4
Probasti illud Evangelicum quod dixisti: Multi prophetae et justi voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) . Ecce David solo laetatur auditu, quia futura esset peccatorum remissio; et prophetat quia exsultabunt ossa humiliata.
PL 14, 876B汝は、福音書にあるあの言葉、すなわち汝が言った「多くの預言者と義人が、汝らの見ているものを見ようと願い、汝らの聞いているものを聞こうと願った」(マタイ13:17)を証しした。見よ、ダビデはただ聞くだけで喜ぶ。罪の赦しが来るからである。そして低められた骨が喜び躍るであろうと預言する。
De apologia prophetae David 13.5
Sicut omnia justi ossa dicent: Domine, quis similis tibi; sic exsultabunt ossa humiliata (Psal. XXXIV, 10) , humiliantis scilicet animam suam justi.
PL 14, 876B義人のすべての骨が「主よ、誰が汝に等しいか」と言うように(詩篇34:10)、低められた骨もこのように喜び躍るであろう。すなわち、自らの魂を低める義人の骨である。
De apologia prophetae David 13.6
Dicuntur ergo ossa virtutes; dicuntur ossa velut quidam animi motus, vel animae, qui motus humiliantur peccatis, et exsultant gratiae coelestis munere: dicuntur et ossa populi Ecclesiarum; unde habes dictum et in psalmo: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15) .
PL 14, 876Cそれゆえ、骨は徳と呼ばれ、また骨は、心あるいは魂の、ある種の動きとも呼ばれる。その動きは罪によって低められ、天の恩寵の賜物によって喜び躍る。また骨は諸教会の民とも呼ばれる。それゆえ、あなたは詩篇にも、「私の骨は隠されていなかった。汝が隠れた所で造ったものである」と言われているのを見いだす(詩篇138:15)。
De apologia prophetae David 13.7
Os suum Ecclesiam dixit, et plebis devotae conventus sacros; quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc igitur dicit, quia Ecclesia Domini omnia opera divina cognoscet, et fidem resurrectionis accipiet.
PL 14, 876C彼は自らの骨を教会と言い、また敬虔な会衆の聖なる集まりと言った。我々は、キリストの体の肢体であり、その肉とその骨から成る者だからである。したがって彼が言っているのは、主の教会が神のすべての業を知り、復活の信仰を受けるであろう、ということである。
De apologia prophetae David 13.8
61. Sequitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11) . Usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus, oblivisci offensionis propriae postulemus.
PL 14, 876C61. 続けて言う。「汝の顔を私の罪から背けよ。私のすべての不法を消せ」(詩篇50:11)。我々が傷つけた相手に、自分の加えた侮辱を忘れてくれるよう頼むのは、ありふれた願いである。
De apologia prophetae David 13.9
Moraliter ergo Deum rogat Propheta, ut avertat faciem suam a peccatis ejus, et tamquam oblivia peccatorum ejus assumat.
PL 14, 877Aしたがって、預言者は道徳的な意味で神に願っている。神が顔を自分の罪から背け、いわば自分の罪の忘却を引き受けるように、と。
De apologia prophetae David 13.10
Sed quia omnia spectat, et nihil eum praeterit, oblivisci non potest, sicut nos, quos brevi intervallo temporis eorum quae cognoverimus, memoria subterfugit.
PL 14, 877Aしかし、神はすべてを見ており、何ものも神の目を逃れないから、我々のようには忘れることができない。我々は、知ったことの記憶が、短い時の隔たりを経ただけで、手から逃げ去ってしまうのである。
De apologia prophetae David 13.11
Ideo bene ait ut faciem suam avertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus: sed a peccatis, ut vires non possint habere peccata ipsius. Quos enim aspicit Dominus, illuminat, et in vultu Domini pietas atque indulgentia est.
PL 14, 877Aそれゆえ、顔を背けるよう願うのは、自分自身から背けるのではない。見捨てられて力尽きないためである。そうではなく、罪から背けるのであり、それは、彼の罪が力を持てないようにするためである。主は、目を向ける者を照らし、主の顔には慈愛と寛容があるからである。
De apologia prophetae David 13.12
Ideoque hic ipse ait: De vultu tuo judicium meum prodeat (Psal. XVI, 2) , de vultu enim Domini venia, non poena procedit. Rogandus est ergo ut nos aspiciat, avertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea.
PL 14, 877Aそれゆえ彼自身がここで、「私の裁きが汝の顔から出よ」(詩篇16:2)と言う。主の顔からは、刑罰ではなく赦しが出るからである。したがって、主が我々に目を向け、しかし顔を我々の罪から背けて、それを消すよう、主に願うべきである。
De apologia prophetae David 13.13
Quae enim non aspicit, delet; et quae deleverit, ea memoria sepelientur, sicut ipse Dominus ait: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25) .
PL 14, 877B主は、目を向けないものを消す。そして、消したものは記憶から葬られる。主自身がこう言うとおりである。「私こそ、私こそ、汝の不法を消す者である。私は思い出さない。だが汝は思い出せ。そうすれば我々は裁かれよう」(イザヤ43:25)。
De apologia prophetae David 13.14
62. Peccatum autem aut donatur (De poenit, dist. 3, cap. Ille rex, § Peccatum aut donatur) , aut deletur, aut tegitur: donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per charitatem. Similiter et iniquitas, quae estimatur habitudo mentis injustae.
PL 14, 877B62. さて、罪は赦されるか、消されるか、覆われるかである(『教令集』第2部『悔悛について』第3区分「Ille rex」法文「Peccatum aut donatur」項)〔教会法の引照〕。赦されるのは恩寵により、消されるのは十字架の血により、覆われるのは愛による。不法も同様であり、これは不正な精神の習性と見なされる。
De apologia prophetae David 13.15
Licet Joannes in epistola eum qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit (I Joan. III, 4) , peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen ut nobis videtur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti.
PL 14, 877Bヨハネは書簡で、罪を犯した者は不法をも犯したと述べており、我々のもとに書かれているとおりである。「罪を犯す者はみな、不法をも犯す」(一ヨハネ3:4)。罪は不法であり、罪そのものの中に不法があるからである。しかし我々の見るところでは、罪は不法の業であり、不法は咎と罪を生み出すものである。
De apologia prophetae David 13.16
Plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum; mala tollatur radix, ne malos fructus faciat; aboleatur erroris omnis affectus, universa iniquitatum genera tollantur.
PL 14, 877Cそれゆえ、不法そのものが消されること、罪の根と苗床が断ち切られることは、より大きなことである。悪い根が取り除かれ、悪い実を結ばないようにせよ。過ちのあらゆる情動が廃され、不法のあらゆる種類が取り除かれるようにせよ。
De apologia prophetae David 13.17
63. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina imprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta virtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum.
PL 14, 877C63. こうして、魂に入る知恵の訓練が無思慮を取り除き、知識が無知を取り除くように、完全な徳が不法を取り除き、罪の赦しがあらゆる罪を消す。
De apologia prophetae David 13.18
Unde praeclare Apostolus ait: Quia donavit nobis peccata Dominus Jesus, delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum, inquit, de medio tulit, affigens illud cruci (Coloss. II, 14) .
PL 14, 877Cそれゆえ使徒は見事に言う。「主イエスは我々に罪を赦し、我々に敵対していた掟の証文を消し、そして」と彼は言う、「それを中から取り去って、十字架に釘付けにした」(コロサイ2:14)。
De apologia prophetae David 13.19
Delevit sanguine suo atramentum Evae, delevit obligationem haereditatis obnoxiae. Fides igitur peccatum minuit. Et ideo Dominus dimittens peccata dicebat: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. VIII, 13) .
PL 14, 877C主は自らの血で、エバのインクを消し、負い目を負った相続の拘束を消した。それゆえ、信仰は罪を減らす。だから主は罪を赦しつつ、こう言っていた。「汝の信仰に従って、汝の身に成れ」(マタイ8:13)。