ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De apologia prophetae David

Caput XV 第XV章

Ambrose of Milan · De apologia prophetae David · PL 14, 879D · 8 sectiones

De apologia prophetae David 15.1

1

Rationalem naturam laetitiae salutaris solam capacem esse; eamque principali spiritu confirmari; et quis ille spiritus? 72. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14) .

PL 14, 879D

理性的な本性だけが救いの喜びを受け入れうること。またその本性は主導的な霊によって強められること。その霊とは何か。72. 「汝の救いの喜びを私に返せ。主導的な霊で私を強めよ」(詩篇50:14)。

De apologia prophetae David 15.2

2

Cui debetur, et redditur: redditur rationali naturae laetitia salutaris. Laetitia autem et gaudium fructus est Spiritus. Firmamentum quoque nostrum spiritus principalis est.

PL 14, 880A

喜びは、それを受けるべき者に返される。救いの喜びは、理性的な本性に返される。喜びと歓びは霊の実である。また我々を堅くするものも、主導的な霊である。

De apologia prophetae David 15.3

3

Denique is qui principali confirmatur spiritu, non est obnoxius servituti, nescit servire peccato, nescit fluitare, nescit errare, nec studio nutat incertus; sed firmatus in petra, solido stabilitur vestigio. 73. Quem putamus dici spiritum principalem?

PL 14, 880A

実際、主導的な霊によって強められた者は隷属に服さず、罪に仕えることを知らず、揺れ動くことを知らず、迷うことを知らず、熱意において定まらずに傾くこともない。岩の上に据えられて、確かな足取りで立つのである。73. 我々は、主導的な霊と呼ばれているのを誰だと考えるか。

De apologia prophetae David 15.4

4

Plerique spiritum rectum ad Dominum referunt Jesum, qui peccatum mundi abstulit, et omne hominum genus sui sanguinis effusione renovavit; et ideo dictum est: Spiritum rectum innova in visceribus meis: spiritum autem sanctum, de quo dicit: Spiritum tuum ne auferas a me, Spiritum intelligunt veritatis: sanctum Spiritum vero principalem, Deum Patrem arbitrantur.

PL 14, 880A

多くの人は、「正しい霊」を主イエスに帰す。主イエスは世の罪を取り去り、自らの血を注ぐことによって人類のすべてを新たにしたからである。それゆえ、「正しい霊を私のはらわたのうちに新たにせよ」と言われたのだという。また、「汝の霊を私から取り去るな」と彼が言うときの聖なる霊を、彼らは真理の霊、すなわち「聖なる」霊と解する。しかし主導的な霊は、父なる神と見なす〔底本は sanctum を斜体にし、前の句に属する引用語(詩句の「聖なる」)として示す。それで sanctum は真理の霊を言い、Spiritum vero principalem 以下は別の句と取った。正しい霊=主イエス、聖なる霊=真理の霊、主導的な霊=父と三つを割り振る文である〕。

De apologia prophetae David 15.5

5

Quam moraliter autem ait: Ne projicias me a facie tua. Fideliter timet auferri sibi quam accepit gratiam; ideoque alibi ait: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15) .

PL 14, 880B

「私を汝の顔から追い出すな」と彼が言うのは、道徳的な意味で、なんと見事なことか。彼は、受けた恩寵が自分から取り去られることを、忠実に恐れる。それゆえ別の箇所で言う。「私の目はつねに主に向かう」(詩篇24:15)。

De apologia prophetae David 15.6

6

Et in posterioribus: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis (Psal. CXXII, 2) .

PL 14, 880B

また後の箇所ではこう言う。「見よ、僕の目が主人たちの手に向かい、侍女の目が女主人の手に向かうように、我々の目は、我々の神である主が我々を憐れむまで、主に向かう」(詩篇122:2)。

De apologia prophetae David 15.7

7

Certe hic est Spiritus doctor et princeps, qui regat mentem, confirmet affectum, quo velit trahat, et in superiorem vitam dirigat. 74. Sunt et qui acceperint spiritum hominis, qui in ipso est.

PL 14, 880B

確かにこれが、教師にして導き手である霊であり、精神を治め、情動を堅くし、望む所へ引き、より高い生命へと導く。74. また、〔主導的な霊を〕人の霊、すなわち人の内にある霊と解した者もいる。

De apologia prophetae David 15.8

8

Ideo ait Apostolus: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11) ? Qui potest scire omnia, quem hominis occulta non fallunt, potest in homine habere principatum.

PL 14, 880C

それゆえ使徒は言う。「人のうち、誰が人のことを知るか。その人の内にある霊のほかに」(一コリント2:11)。すべてを知りうる者、人の隠れたことに欺かれない者は、人において首位を占めうる。