ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De apologia prophetae David

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · De apologia prophetae David · PL 14, 871B · 24 sectiones

De apologia prophetae David 10.1

1

David licet legibus humanis liberum, se tamen Deo subjecisse, cui soli peccavit; et quot modis ultimum hoc intelligendum? Magnum scelus praesente Deo peccare. Qui peccatorem se neget, mendacii ab eo accusari ipsum Deum, cujus patientia et moderatio commendatur.

PL 14, 871B

ダビデは、人間の法からは自由であったが、それでも、ただ一人それに対して罪を犯した神に服していたこと。この最後の言葉は、いくつの仕方で解されるべきか。神が臨在するところで罪を犯すのは大きな悪事であること。自分を罪人でないと言う者は、神自身を偽りで告発することになり、その神の忍耐と穏やかさが称えられること。

De apologia prophetae David 10.2

2

Ad haec Deum ab illo etiam justificari, qui poenitentiam agat erroris. 51. Sequitur, Tibi soli peccavi (Psal. L, 6) .

PL 14, 871B

さらに、神は、誤りを悔い改める者によっても義とされること。51. 続く。「汝にのみ私は罪を犯した」(詩篇50:6)。

De apologia prophetae David 10.3

3

Rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a vinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius.

PL 14, 871B

彼は確かに王であり、いかなる法にも縛られていなかった。王は罪の束縛から自由だからである。王は支配権の力のもとで守られており、どんな法によっても刑罰に召されない。それゆえ彼は人に対して罪を犯したのではない。人に対して責めを負ってはいなかったからである。

De apologia prophetae David 10.4

4

Sed quamvis tutus imperio, devotione tamen ac fide erat Deo subditus: et legi ejus subjectum se esse cognoscens, peccatum suum negare non poterat; sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret majoribus vinculis se teneri, quia majora deberet; quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum est.

PL 14, 871C

しかし、支配権によって守られていたとはいえ、神への献身と信仰によって神に服していた。神の法に自分が服していると知って、自分の罪を否むことはできず、被告のように苦々しい思いで認めた。より大きな拘束に縛られていると知っていたからである。より大きなものを負っていたからである。より多く委ねられた者からは、より多くが求められる。

De apologia prophetae David 10.5

5

Possumus etiam et ita accipere. Quis me dijudicat, cum omnes sub peccato sint? Denique Dominus de illa adultera: Qui sine peccato, inquit, est, prior lapidet eam (Joan. VIII, 7) . Et nemo eam lapidavit.

PL 14, 871C

我々は、こう解することもできる。すべての者が罪の下にあるのに、誰が私を裁くのか。実際、主はあの姦淫の女について言った。「罪のない者が、まず彼女に石を投げよ」(ヨハネ8:7)。そして誰も彼女に石を投げなかった。

De apologia prophetae David 10.6

6

Hoc igitur ait Propheta: Tibi soli peccavi, qui solus sine peccato es. Qui autem peccato obnoxius est, quasi peccatorem non potest judicare.

PL 14, 871C

それゆえ預言者はこう言う。「汝にのみ私は罪を犯した。汝は罪のない唯一の者だからである」。罪に責めを負う者は、いわば罪人を裁くことができない。

De apologia prophetae David 10.7

7

Inexcusabilis est enim omnis homo qui in alio ea quae agit ipse, condemnat; in quo enim alium judicat, semet ipsum adjudicat. Tibi, inquit, peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6) .

PL 14, 871D

他人のうちに、自分が行っていることを断罪する者は誰でも、弁解の余地がない。他人を裁くことで、自分自身を裁いているからである。彼は言う。「汝に私は罪を犯し、汝の前で悪を行った。汝がその言葉において義とされ、裁かれるときに勝つように」(詩篇50:6)。

De apologia prophetae David 10.8

8

Tibi peccavi, qui me ad virtutis studia provocasti, qui me erudisti in lege tua. Tibi soli peccavi, quem solum abscondita cogitationum, et mentis occulta non fallunt. 52. Et malum coram te feci, quem solum sanctificatio decet.

PL 14, 871D

「汝に私は罪を犯した」。汝は私を徳への努力へと促し、汝の法において私を教えた。「汝にのみ私は罪を犯した」。思いの隠れたところも、精神の秘密も、ただ汝だけは欺くことができない。52. 「汝の前で悪を行った」。ただ汝にのみ、聖化はふさわしい。

De apologia prophetae David 10.9

9

Hominis testimonium declinamus, et in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus. Injuria est homini spectare flagitia.

PL 14, 871D

我々は人の証しを避けながら、汝の目の前では、ふさわしくないことを行う。恥ずべき行いを見ることは、人にとってさえ侮辱である〔spectare は能動で「見る」。人にさえ見せるのが非礼な行いを神の前で行う、の意と取った〕。

De apologia prophetae David 10.10

10

Deum arbitrum omnium esse scimus, et eo ipso teste, peccamus: et tamen in his justificatur magis Dominus Deus noster; quia injustitia nostra Dei justitiam commendat, et mendacium nostrum concelebrat veritatem Dei. Sit enim Deus verax, omnis autem homo mendax.

PL 14, 872A

我々は、神がすべてを裁定する者であると知りつつ、まさにその神を証人として、罪を犯す。それでも、これらの事柄において、我々の神である主はいっそう義とされる。我々の不義は神の正義を際立たせ、我々の偽りは神の真理を称えるからである。「神は真実な者であれ。すべての人は偽り者である」

De apologia prophetae David 10.11

11

53. Ut justificeris in sermonibus tuis. Sermones Dei pleni veritatis sunt atque justitiae, ideoque vera sunt quaecumque locutus est Dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendet ad fraudem; et quia definivit eo quod non sit homo qui non peccet: omnes enim declinaverunt, et inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3) .

PL 14, 872A

53. 「汝がその言葉において義とされるように」。神の言葉は真理と正義に満ちており、ゆえに、主が人間の弱さについて語ったことは、すべて真実である。すなわち、彼らの心は邪悪へ傾き、欺きへ傾くこと。また、罪を犯さない人間はいない、と主が定めたこと。「すべての者は逸れ、無益な者となった」(詩篇13:3)。

De apologia prophetae David 10.12

12

Ideo vincit dum judicatur, quoniam prolapsione universorum probavit quaecumque de nostra judicavit fallacia.

PL 14, 872A

それゆえ、裁かれるときに勝つ。万人の転落によって、我々の欺瞞について判断したことを、すべて証明したからである。

De apologia prophetae David 10.13

13

Ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, justificamus Deum in sermonibus suis: si autem dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus Deum: sed impossibile est mentiri eum: nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est.

PL 14, 872B

それゆえ、もし我々が不法を行ったと言うなら、我々は神をその言葉において義とする。もし罪を犯していないと言うなら、我々は神を偽り者とする。しかし、神が偽ることは不可能である。それゆえ、我々が皆、罪の下にあることは明らかである。

De apologia prophetae David 10.14

14

54. Quantum igitur crimen, ut homo peccatorem se neget? Quoniam quantum in ipso est, summi Dei videtur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut vincat cum judicatur.

PL 14, 872B

54. それゆえ、人が自分を罪人でないと言うのは、いかに大きな罪であろうか。自分に関する限り、いと高き神の〔言葉の〕偽りを責め、論駁しようとしているように見えるからである。その神は、裁かれるときに勝つほどに、穏やかで忍耐強い。

De apologia prophetae David 10.15

15

Venit enim ad judicium Deus et dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, Aaron, et Mariam.

PL 14, 872B

神は裁きに来て、言う。「私の民よ、私は汝に何をしたか。何で汝を悲しませ、何で汝を煩わせたか。私は汝をエジプトの地から導き出し、奴隷の家から汝を解放し、汝の前にモーセ、アロン、ミリアムを遣わしたのに。」

De apologia prophetae David 10.16

16

Plebs mea, in mente habeto quid cogitaverit de te Balach (Mich. VI, 3 et seq.) . Singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his judices quae servare debueras, quo magis reus fias, qui divinis non potueris stare beneficiis. Quid feci, inquit, tibi?

PL 14, 872B

「私の民よ、バラクが汝について何を企んだかを心に留めよ」(ミカ6:3以下)。神は一つ一つの恩を、あなたの目の前に置く。あなたが守るべきだったことについて、あなたが裁くかのようにさせ、それによって、神の恩に立ち続けることのできなかったあなたが、いっそう咎ある者となるためである。神は言う。「私は汝に何をしたか」。

De apologia prophetae David 10.17

17

Tamquam reum se constituit, et te judicem. Aut quid contristavi te? Offensi vultus non abnuit crimen, si tu Deo es contristatus auctore. Aut quid molestus tibi fui?

PL 14, 872C

神は自らを被告に立て、あなたを裁判官に立てる。「それとも、私は汝を何で悲しませたか」。もしあなたが神のせいで悲しんだのなら、神は不興の顔という咎を否まない〔Deo … auctore は「神が原因で」と取った。係りは定かでない〕。「それとも、私は汝にどんな煩わしさをもたらしたか」。

De apologia prophetae David 10.18

18

Interpellationis injuriam confitetur, si molestior aestimata est: addidit beneficia quorum gratia non erubuit, qui existebat ingratus.

PL 14, 872C

神は、もし煩わしいと見なされたのなら、煩わせた非を認める。そして恩を付け加えた。恩知らずであった者は、その恩のゆえに恥じることもなかったのである〔qui existebat ingratus を erubuit の主語と取った。神を主語に「神はその恩のゆえに恥じなかった」とも読める〕。

De apologia prophetae David 10.19

19

In hac quoque causa considera quomodo Dominus se ipsi David judicandum praebuit, ut vinceret; dicit enim Nathan: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego liberavi te de manu Saul, et dedi tibi omnia quae erant domini tui, et uxores illius in sinum tuum dedi, et dedi tibi domum ipsius Israel; et si pauca sunt, adjiciam tibi.

PL 14, 872C

この訴えにおいても、主が勝つために、いかにダビデ自身に自らを裁かせたかを考えよ。ナタンは言うからである。「イスラエルの神、主はこう言う。私は汝を王としてイスラエルの上に油注ぎ、サウルの手から汝を解放し、汝の主人のものをすべて汝に与え、その妻たちを汝の懐に与え、イスラエルの家そのものを汝に与えた。もしそれが少ないなら、私は汝にさらに加えよう。」

De apologia prophetae David 10.20

20

Et quare pro nihilo duxisti Dominum, ut faceres nequiter in conspectu ejus (II Reg. XII, 7 et seq.) . Horum commemoratione conventus, cum videret inferiorem se esse, cum judicaret, ait: Peccavi Domino (Ibid., 13) .

PL 14, 872D

「それなのに、なぜ汝は主を無に等しいと見なし、その目の前で悪を行ったのか」(サムエル記下12:7以下)。これらを思い起こさせられて、自分が裁く側に立ちながら、自分のほうが劣っている〔負けている〕と見たとき、彼は言った。「私は主に対して罪を犯した」(サムエル記下12:13)。

De apologia prophetae David 10.21

21

Ita justificavit Dominum, qui peccatum suum negare ausus non est. 55. Possumus et ita accipere: justificat Dominum qui peccatum suum fatetur. Denique in Evangelio (Luc. VII, 29) habes quia Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

PL 14, 872D

こうして、自分の罪を否むことをあえてしなかった者は、主を義とした。55. こうも解しうる。自分の罪を認める者は、主を義とする。実際、福音書においてあなたは見いだす(ルカ7:29)、ヨハネの洗礼で洗礼を受けた徴税人たちが神を義とした、と。

De apologia prophetae David 10.22

22

Baptista autem Joannes baptismum fecit poenitentiae. Qui autem agit poenitentiam delicta non abnuit. Ergo quia David contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat.

PL 14, 873A

洗礼者ヨハネは、悔い改めの洗礼を行った。悔い改めを行う者は、罪を否まない。それゆえ、ダビデは自分の罪を常に自分に対して持っていたのだから、恥じていたものを否まず、認めていたものを否まなかった。

De apologia prophetae David 10.23

23

Non negando autem utique commissi poenitentiam gerebat erroris; atque ita confitendo delictum, justificabat Dominum, et ipse justificabatur a Domino. Justificatur enim Dominus, dum ejus praedicatur justitia, et ab eo venia postulatur.

PL 14, 873A

否まないことによって、彼は犯した誤りを悔い改めていたのであり、こうして罪を告白することで主を義とし、自らも主によって義とされた。主は、その正義が宣べられ、その主から赦しが求められるとき、義とされるからである。

De apologia prophetae David 10.24

24

Simul et ipse justificat confitentem, et justificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) .

PL 14, 873A

同時に主自身が、告白する者を義とし、自らの言葉において義とされる。書かれているとおりである。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。