De apologia prophetae David 12.1
Confitenti peccatum coelestia sacramenta divinitus patefieri: cum haec incerta in psalmo dicuntur, significari non esse manifesta; sed praecipue hoc loco baptismatis lavacrum praefigurari.
PL 14, 874C罪を告白する者に、天の秘跡が神によって開示されること。詩篇でこれらが「不確か」と言われるのは、明らかでないことを意味すること。しかし、とりわけこの箇所で、洗礼の洗いが予め象られていること。
De apologia prophetae David 12.2
58. Dum haec dicit, et peccatorum specialium atque communium colluviem confitetur, subito ei splendor veritatis, et candor gratiae spiritalis affulsit.
PL 14, 874C58. 彼がこれを言い、個別の罪と共通の罪との寄せ集めを告白していると、突然、真理の輝きと、霊的な恩寵の白さが彼に差した。
De apologia prophetae David 12.3
Supergressus enim umbram, spiritu prophetico ipsa vidit mysteriorum sacramenta coelestium, quorum typum Moyses praefiguravit in Lege (Exod. XXIV, 7 et seq.) .
PL 14, 874C影を越えて、預言の霊によって、天の奥義の秘跡そのものを見たからである。その予型を、モーセは律法において予め示した(出エジプト記24:7以下)。
De apologia prophetae David 12.4
Vulneratus igitur charitatis vulnere, et indagandae captus veritatis cupiditate, in superiora suae mentis extendit intuitum, et in futura prospiciens, thesauros sapientiae et scientiae vidit in Christo, praevidit baptismatis sacramentum, et miratus gratiam exclamavit subito dicens: Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8) .
PL 14, 874Dこうして、愛の傷に傷つけられ、真理を探り出したいという欲望に捕らえられて、自分の精神のより高いところへ眼差しを伸ばし、未来を見通して、知恵と知識の宝をキリストのうちに見、洗礼の秘跡を予見し、恩寵に驚いて、突然叫んで言った。「見よ、汝は真理を愛した。汝の知恵の不確かなことと隠れたことを、汝は私に明らかにした」(詩篇50:8)。
De apologia prophetae David 12.5
Non incerta mysteria, quia certa sunt; nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. Hoc enim significat, quia nullis adhuc essent manifestata.
PL 14, 875A奥義は不確かなのではない。確かだからである。知恵の秘密や隠れたことも、不確かなのではなく、明らかでないのである。それは、まだ誰にも明らかにされていなかったということだからである。
De apologia prophetae David 12.6
Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, hoc praeparavit Deus diligentibus eum.
PL 14, 875A「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったものを、神は、神を愛する者たちのために備えた」
De apologia prophetae David 12.7
Videns igitur ea dicit: Ecce jam non in umbra, nec in figura, nec in typo, sed in veritate lux aperta resplendet: ecce nunc veritatem aspicio, splendorem veritatis agnosco: nunc te majori, Domine Deus noster, veneror affectu.
PL 14, 875Aそれゆえ、それらを見て彼は言う。「見よ、今や影のうちでも、象りのうちでも、予型のうちでもなく、真理のうちに、開かれた光が輝く。見よ、今や私は真理を見つめ、真理の輝きを知る。今、我々の神である主よ、私はより大きな情をもって汝を畏れ敬う」
De apologia prophetae David 12.8
Ecce enim veritatem dilexisti, non per speculum, non in aenigmate, sed facie ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te invenio sacramentis. Haec sunt tuae vera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur.
PL 14, 875B「見よ、汝は真理を愛した。鏡を通してでも、謎のうちにでもなく、顔と顔を合わせて、キリストよ、汝は自らを私に示した。私は汝の秘跡のうちに汝を見いだす。これらは汝の知恵の真の秘跡であり、これによって精神の隠れたところが清められる」
De apologia prophetae David 12.9
59. Itaque jam laetus atque securus, quod vibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad Dominum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) .
PL 14, 875B59. こうして彼は、知恵の充満が自分に閃いたので、すでに喜びに満ち安心して、主に言う。「汝はヒソプで私に振りかけ、そして私は清められる。汝は私を洗い、そして私は雪にまさって白くされる」(詩篇50:9)。
De apologia prophetae David 12.10
Bene et veteris Testamenti sacramenta non evacuat, et Evangelica docet mysteria praeferenda; hyssopo mundari secundum Legem postula (Exod. XII, 22) ; lavari secundum Evangelium concupiscit; et supra nivem se existimat, si lotus fuerit, dealbandum.
PL 14, 875B彼は見事に、旧い契約の秘跡を無にせず、福音の奥義がまさることを教える。律法に従ってヒソプで清められることを求め〔底本は postula。postulat(求める)の誤りと読む〕(出エジプト記12:22)、福音に従って洗われることを切望する。そして、洗われたなら、雪にまさって白くされるだろうと考える。
De apologia prophetae David 12.11
Per hyssopi fasciculum aspergebatur agni sanguine (Levit. XIV, 6) , qui mundari volebat typico baptismate. Lavatur autem qui diluitur aeterni fontis irriguo; et supra nivem dealbatur, cui culpa dimittitur.
PL 14, 875C予型としての洗礼によって清められようとする者は、ヒソプの束で子羊の血を振りかけられた(レビ記14:6)。これに対し、永遠の泉の流れで洗い流される者こそが洗われ、咎を赦される者が雪にまさって白くされる。
De apologia prophetae David 12.12
Denique de ipsa anima dicitur: Quae est haec, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ? Antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) .
PL 14, 875C実際、魂そのものについて言われる。「白くされて上って来るこれは誰か」(雅歌8:5)。洗礼を受ける前、これは言っていた。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。
De apologia prophetae David 12.13
Erat enim nigra, tenebrosa, peccatorum horrore deformis; sed postea quam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum.
PL 14, 875C彼女は黒く、暗く、罪の恐ろしさによって醜かったが、のち洗礼によって洗い清められ、罪の赦しを得て、白くされてキリストのもとへ上るのである。
De apologia prophetae David 12.14
Inde et per Esaiam Dominus locutus est dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) , id est, si cruenta, si tetra, mundabo.
PL 14, 875Cそのゆえに、主はイザヤによっても語って言った。「汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くしよう」(イザヤ1:18)。すなわち、たとえ血に染まり、陰惨であっても、私は清めよう、ということである。
De apologia prophetae David 12.15
Haec est nix intelligibilis, de qua ait quod Domini Jesu in Evangelio (Matth. XVII, 2) refulserint vestimenta sicut nix; eo quod peccatum non cognoverit. Caro enim qua se induit, ab omni fuerat munda delicto.
PL 14, 875Cこれが、知性によって捉えられる雪である。それについて、福音において(マタイ17:2)主イエスの衣が雪のように輝いたと言われる〔「言う」の主語は定かでない。受身に訳した〕。彼が罪を知らなかったからである。彼が身にまとった肉は、あらゆる罪から清かったからである。
De apologia prophetae David 12.16
Quid miraris si vidit baptismatis sacramenta; cum supra dixerit, ubi descripsit passionem Domini: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2) .
PL 14, 876A彼が洗礼の秘跡を見たことを、あなたは何を驚くのか。彼は、主の受難を描いた箇所で、前にこう言っているのに。「主は私を養い、私には何も欠けない。緑の場所に、そこで私を置き、憩いの水のほとりに私を導いた」(詩篇22:2)。
De apologia prophetae David 12.17
Et alibi: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit (Psal. XXVIII, 3) . Et de ipso sacramento plenius dixit: Parasti in conspectu meo mensam, impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ?
PL 14, 876Aまた別の所で。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴を轟かせた」(詩篇28:3)。そして、この秘跡そのものについては、いっそう十分に言った。「汝は私の目の前に食卓を整え、油で私の頭を肥やし、人を酔わせる汝の杯は、なんと素晴らしいことか」(詩篇22:5)。