De apologia prophetae David 1.1
Quare apologiam David scribere aggrediatur Ambrosius. Historia facti praemittitur. Deinde judicandus non esse ostenditur, quem Deus justificaverit: contra vero etiam laudandus, quod in tanta potestate non plura peccaverit.
PL 14, 851Aアンブロシウスはなぜダビデの弁明を書こうとするのか。事の経緯がまず述べられる。次に、神が義とした者は裁かれるべきでないと示される。それどころか、あれほどの権力のうちにありながら、より多くの罪を犯さなかったことで、讃えられるべきである。
De apologia prophetae David 1.2
1. Apologiam prophetae David praesenti arripuimus stylo scribere, non quod ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit, virtutibusque effloruit; sed quia plerique gestorum ejus lecta serie, non introspicientes vim Scripturarum, vel occulta mysteriorum, mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinaverit.
PL 14, 851A1. 我々が預言者ダビデの弁明をこの筆で書き始めたのは、あれほどの功績で輝き、徳で花開いた彼が、この贈り物を必要としているからではない。そうではなく、多くの人が、その行いの経過を読んでも、聖書の力や奥義の隠れた意味を見抜かず、これほどの預言者がなぜ、まず姦淫の、次いで殺人の汚れを避けなかったのかと驚くからである。
De apologia prophetae David 1.3
2. Ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam, quae patuisse peccato videtur. Namque in secundo Regum legimus libro (II Reg. XI, 2 et seq.) , quoniam deambulans David in domo sua regia, prospexerit lavantem se mulierem (nomenque illi Bethsabee), formae egregiae et gratia et vultu decora, praestantique admodum facie, quibus illecebris delinitum potiendi ejus sumpsisse affectum.
PL 14, 852A2. それゆえ我々は、罪に開かれていたかに見えるその史実そのものを検討することに努めた。というのも、我々は列王記の第二の書〔ウルガタの列王記第二、すなわちサムエル記下〕に読むからである(サムエル記下11:2以下)。ダビデは王宮の中を歩いていて、身を洗う女(その名はバト・シェバ)を見た。女は姿が秀で、魅力と面立ちが美しく、顔だちもきわめて優れていた。その魅力に心を奪われて、彼女を我がものにしたいという思いを抱いた、と。
De apologia prophetae David 1.4
Erat autem mulier viro nupta, Uriae nomen marito, cui mandatis regiis composita est scena necis. Nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad verecundiam adulterii obstare vita ejus aestimabatur.
PL 14, 852Aところで、女は夫のある身で、夫の名はウリヤといった。王命によって、彼の死の場面が仕組まれた。彼が生きていることは、欲望の妨げにはならないとしても、姦淫への恥じらいにとっては大きな障害になると見られたからである。
De apologia prophetae David 1.5
3. Itaque ut a planioribus exordiamur, quem Deus justificavit, ne tu dijudices. Pro minimo mihi est, inquit Paulus, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die: sed neque me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3) .
PL 14, 853A3. そこで、より平易な点から始めるなら、神が義とした者を、あなたは裁くな。パウロは言う。「私にとって、汝らから裁かれること、人の日に裁かれることは、ごく小さなことである。しかし私は自分自身をも裁かない」(一コリント4:3)。
De apologia prophetae David 1.6
Et adhuc erat in corpore situs, adhuc tentationi obnoxius: sed ideo se non dijudicabat, quia spiritalis a nemine dijudicatur, nisi a solo Deo. Denique subdidit: Qui dijudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus quid judicare (Ibid., 4 et 5) .
PL 14, 853A彼はなお体の中に置かれ、なお試みに服していた。それでも自分を裁かなかったのは、霊的な人は神ただ一人のほか、誰からも裁かれないからである。さらに彼は付け加えた。「私を裁く者は主である。それゆえ、時が来る前に何事も裁くな」(一コリント4:4, 5)。
De apologia prophetae David 1.7
Sed David jam tempus implevit, et gratiam meruit, et justificatus a Christo est; quandoquidem David se dici filium ipse Dominus gratulabatur, et qui eum ita confitebantur, illuminabantur. Cur hominem Dei a praemio in judicium vocas?
PL 14, 853Aしかしダビデはすでに時を満たし、恩寵に値する者となり、キリストによって義とされた。主自身が、自分がダビデの子と呼ばれることを喜び、彼をそのように告白した者たちは照らされたからである。なぜあなたは、神の人を、報償から引き離して裁きの場に呼び出すのか。
De apologia prophetae David 1.8
Judicavit jam de eo Dominus, de quo dixit ad Salomonem: Si ambulaveris in conspectu meo, sicut ambulavit David pater tuus in sanctitate cordis et justitia, ad hoc ut faceret secundum omnia quae mandavi ei (III Reg. IX, 4) .
PL 14, 853B主はすでに彼について裁いた。ソロモンに向かって彼について言った。「もし汝が、汝の父ダビデが、私が彼に命じたすべてのとおりに行うために、心の聖さと正義のうちに歩んだように、私の前を歩むなら」〔引用は条件節だけで切られている〕(列王記三9:4)。
De apologia prophetae David 1.9
Hic ergo judicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata coelestia, ambulans in sanctitate et justitia cordis? Ubi aliorum vitia et peccata delitescunt, ibi David virtutis et gloriae suae divinum accepit testimonium.
PL 14, 853Bでは、天の命令のすべてに従って行い、心の聖さと正義のうちに歩んだこの者は、裁きに値するのか、それとも報償に値するのか。他の者たちの悪徳と罪が隠れているところで、ダビデは自らの徳と栄光について、神からの証しを受けた。
De apologia prophetae David 1.10
Et de ejus peccato disputamus otiosi, pro cujus merito et gratia aliorum peccata revelata sunt.
PL 14, 853Bしかも我々は、その功績と恩寵のゆえに他の者たちの罪が明らかにされた〔revelata の意は取りにくい。次のソロモンの例から、ダビデの功績のゆえに他の者の罪の罰が猶予されたことを言うと解した。relevata(軽くされた)の誤りかもしれない〕人の罪について、暇にまかせて論じ立てている。
De apologia prophetae David 1.11
Nam cum offendisset Salomon, quod non custodisset mandata Domini, et regnum ejus disposuisset Deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: Verumtamen in diebus tuis non faciam hoc propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud.
PL 14, 853Bというのも、ソロモンが主の命令を守らなかったことで過ちを犯し、神が彼の王国を多くの部分に裂こうと定めたとき、神は彼に言った。「しかし、汝の日々には、汝の父ダビデのゆえに、これを行わない。汝の子の手からそれを取ろう。」
De apologia prophetae David 1.12
Verumtamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo ei propter David servum meum (III Reg. XI, 12 et 13) . Justificante igitur Domino, quis est qui tantum dijudicet virum? Quod Deus, inquit, mundavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) .
PL 14, 853C「しかし、王国の全部は取らない。私の僕ダビデのゆえに、一つの王笏を彼に与えよう」(列王記三11:12, 13)。このように主が義とするのであるから、これほどの人を裁く者が誰かいるだろうか。彼は言う。「神が清めたものを、汝は俗なものと言ってはならない」(使徒言行録10:15)。
De apologia prophetae David 1.13
4. Salvo tamen judicio coelesti, quo etiam ipse tantum honorifices prophetam, in ejus actus moresque ingredere.
PL 14, 853C4. しかし、天の裁きはそのままにしておけ。あなた自身も、それによって預言者をこれほど尊んでいるのである。その上で、彼の行いと性格に立ち入ってみよ。
De apologia prophetae David 1.14
Non miraris hominem, et angelis adaequandum judicas, plurimum vitae suae, immo a pueritia in divitiis, honoribus, imperiis demorantem, in multis tentationibus positum, semel tantum locum errori dedisse, et ei errori quo etiam angeli coelorum, ut Scriptura commemorat (Gen. VI, 2) , de sua virtute et gratia dejecti sunt. Sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.
PL 14, 853Cあなたはこの人に驚嘆せず、天使に等しくされるべき者とも判断しないのか。生涯の大半を、いや少年の頃から、富と栄誉と権力のうちにとどまり、多くの試みの中に置かれながら、彼は一度だけ誤りに場を与えたにすぎない。しかもその誤りは、聖書が記すように(創世記6:2)、天の天使たちさえ、それによって自らの徳と恩寵から墜とされた誤りである。確かに、彼のもう一つの誤りも読まれる。民を数えさせたことである。