De apologia prophetae David 5.1
Parabola quam Davidi proposuit Nathan, exponitur; et Christo, susceptaeque ab eo carni humanae accommodatur. 20. Nec parabola videtur a mysterio discrepare.
PL 14, 859Bナタンがダビデに示した譬えが解き明かされ、キリストと、彼が取った人の肉とに当てはめられる。20. 譬えも、奥義と食い違うようには見えない。
De apologia prophetae David 5.2
Quis enim dives, nisi Dominus noster Jesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum dives esset, abiit in regionem longinquam accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 13) .
PL 14, 859B実際、富者とは、我々の主イエスでなくて誰であろうか。彼は自分について、今日読まれたとおり、ある人が富んでいたのに、王国を受けて帰るために遠い地方へ行った、と言う(ルカ19:13)。
De apologia prophetae David 5.3
Et vere dives erat majestatis suae opibus, et divinitatis propriae plenitudine, cui Angeli et Archangeli, Virtutes et Potestates et Principatus, Throni et Dominationes, Cherubim et Seraphim indefesso obsequio serviebant.
PL 14, 859Bそして彼は、自らの威光の富と、固有の神性の充満によって、まことに富んでいた。天使と大天使、力天使と能天使と権天使、座天使と主天使、ケルビムとセラフィムが、倦むことのない奉仕で彼に仕えていた。
De apologia prophetae David 5.4
Sed tamen cum dives esset, reliquit nonaginta novem in montibus oves, et unam ovem quae lassa remanserat, requisivit. Hanc princeps istius mundi, contemplatione illius divitis egenus et pauper, quasi filiam alimentis propriis nutriebat.
PL 14, 859Cしかし、彼は富んでいたにもかかわらず、山に九十九匹の羊を残し、疲れて残っていた一匹の羊を探した。この羊を、あの富者と比べれば乏しく貧しいこの世の君が、娘のように自分の糧で養っていた。
De apologia prophetae David 5.5
Merito itaque defecerat, cui substantia erat cibus saeculi. Erraverat haec ovis in Adam, insidiis sollicitata serpentis.
PL 14, 859Cそれゆえ、世の食べ物を自らの糧としていたその羊が衰えたのは当然である。この羊は、蛇の策略にそそのかされて、アダムにおいて迷い出ていた。
De apologia prophetae David 5.6
21. Et non mala ovis, quae erat Verbi plena, utpote rationabilis hebdomadis filia, et sancti munus auctoris; tamen non pretiosis aliquibus, sed vilibus pauperis diu opibus alebatur.
PL 14, 859C21. しかもその羊は悪い羊ではなく、言葉に満ちていた。理性ある七日〔hebdomas は創造の七日のことと取った〕の娘であり、聖なる創造者の賜物だったからである。それでもその羊は、貴重な何かではなく、貧しい者の卑しい持ち物で、長く養われていた。
De apologia prophetae David 5.7
Denique de pane ejus, inquit, manducabat, et de calice ejus bibebat, et in sinu ejus dormiebat (II Reg. XII, 3) . Non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylonis, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo vigilare.
PL 14, 859C実に、「彼のパンから食べ、彼の杯から飲み、彼のふところで眠っていた」とある(サムエル記下12:3)。エチオピア人の食べ物は良いものではなく、バビロンの金の杯は有害であり、それは諸国民を酔わせる。眠りは眠る者にとって益ではない。私はむしろ目を覚ましていたい。
De apologia prophetae David 5.8
Denique turbati sunt omnes insipientes corde, obdormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ovem abstulit.
PL 14, 859C実に、「心の愚かな者はみな乱され、自らの眠りに眠り込み、何も見いださなかった」とある。さて彼は、客をもてなすために、すなわち客を迎えたので、その客に饗宴を供するために、貧しい者のあの羊を取り上げた。
De apologia prophetae David 5.9
De suis enim vel gregibus vel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.
PL 14, 859C自分の羊の群れや牛の群れのうちから、何か動物を屠ったとしても、それは我々を益することはできなかった。我々を〔quos の係りは定かでない。「我々」と取った〕、自らを屠らなければ、彼は贖わなかったであろうからである。
De apologia prophetae David 5.10
22. Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cujus levandae causa vel potius reficiendae, carnem suam salutari illi obtulit passioni, ut et cibum nobis vitae praeberet aeternae.
PL 14, 860A22. こうして彼は、我々のもろさの弱さを、自らの肉において、客をもてなすような情をもって引き受けた。そして、その弱さを軽くするため、いやむしろ回復させるために、自らの肉を、救いをもたらすあの受難に献げ、我々に永遠の生命の食べ物をも供した。
De apologia prophetae David 5.11
Et bene agnam dixit Scriptura (Ibid.) , quia erat Virginis partus. Bene dignus morte pronuntiatur dives iste judicio prophetico; quia et Caiphas prophetavit dicens: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50) .
PL 14, 860Aまた聖書が「雌の子羊」と言ったのは適切である(サムエル記下12:3)。それはおとめの産んだものだったからである。この富者が死に値すると宣告されるのは、預言の裁きによって、適切である。カイアファも預言して言ったからである。「一人の人が民のために死ぬことが益である」(ヨハネ11:50)。
De apologia prophetae David 5.12
Solus autem Dominus Jesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. Pulchre quoque addidit: Agnam restituet (II Reg. XII, 6) ; quia carnem propriam resuscitavit, carnem illam virginalis integritatis reddidit.
PL 14, 860Aしかし、世の罪を取り除くそのような死に値する者として選ばれたのは、ただ主イエスのみであった。さらに彼は巧みにこう付け加えた。「雌の子羊を返すであろう」(サムエル記下12:6)。彼は自らの肉を復活させ、おとめの純潔から出たあの肉を返したからである。
De apologia prophetae David 5.13
Nec illud otiosum quod ait: In quadruplum restituet. Quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet Apostolus dicens: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV, 42 et seq.) .
PL 14, 860Aまた、彼が「四倍にして返す」と言ったことも空しくはない。死者の復活は四倍にされるからである。使徒が教えるとおりである。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして甦る。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして甦る。弱さのうちに蒔かれ、力のうちに甦る。魂の体が蒔かれ、霊の体が甦る」(一コリント15:42以下)。
De apologia prophetae David 5.14
Restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo quo potest jam homo dicere: Si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8) . Convenienter etiam illud adjecit: Quia non pepercit (II Reg. XII, 6) ; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subveniret.
PL 14, 860B彼は確かに、雌の子羊を四倍にして返すであろう。人がすでに言うことのできるあの仕方においてもである。「もし誰かから何かを奪ったなら、四倍にして返す」(ルカ19:8)。さらに、彼は次のことも適切に付け加えた。「彼が惜しまなかったからである」(サムエル記下12:6)。キリストはすべての人を助けるために、自らを惜しまなかったからである。
De apologia prophetae David 5.15
23. Ideoque dictum est a Domino Jesu Christo ad servum suum David, ut mysterium declararet: Quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc verbum coram omni Israel, et in conspectu solis hujus (II Reg. XII, 12) .
PL 14, 860B23. そのため、奥義を明らかにするために、主イエス・キリストは自らの僕ダビデにこう言った。「汝はこれを隠れて行ったが、私はこのことを、全イスラエルの前で、この太陽の前で行う」(サムエル記下12:12)。
De apologia prophetae David 5.16
Et primo quidem nesciens sacramentum, commotus est David indignatione, sed non erravit affectu.
PL 14, 860Bそして最初は、秘義を知らずに、ダビデは憤りに動かされたが、情において誤りはしなかった。
De apologia prophetae David 5.17
Postea vero ubi cognovit mysterium magnum, magnum enim sacramentum Christi et Ecclesiae, videns remissionem futuram omnium peccatorum, praevidens fulgorem gratiae per lavacrum regenerationis, et infusionem Spiritus sancti, ait securus veniae: Peccavi Domino; ut et ipse in eorum veniret consortium, quibus culpae remissio proveniret.
PL 14, 860Cしかしのちに、大いなる奥義を知ったとき——実に、キリストと教会の大いなる秘義があるからである——、彼は、すべての罪の赦しが来ることを見て、再生の洗いによる恩寵の輝きと、聖なる霊の注ぎとをあらかじめ見て、赦しを確信して言った。「私は主に対して罪を犯した」。それは、彼自身も、咎の赦しが及ぶことになる人々の交わりに加わるためであった。
De apologia prophetae David 5.18
Advertis quemadmodum peccatum proprium deploraverit? Quis igitur miretur ei esse dimissum?
PL 14, 860Cあなたは、彼がどのように自分の罪を嘆いたか、気づいているか。ならば誰が、彼に赦されたことを不思議に思おうか。