ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De apologia prophetae David

Caput III 第III章

Ambrose of Milan · De apologia prophetae David · PL 14, 855B · 25 sectiones

De apologia prophetae David 3.1

1

Davidem eo tentationi expositum fuisse, quod athletas suos variis certaminibus exerceri, et nobis exemplo esse Deus velit: praeterea ejusdem adulterium in figuram factum, adductis variis allegoriis, declaratur.

PL 14, 855B

ダビデが試みにさらされたのは、神が自らの競技者たちをさまざまな戦いで鍛え、我々の手本とすることを望むからである。さらに、彼の姦淫が象りとして行われたことが、さまざまな寓意を挙げて示される。

De apologia prophetae David 3.2

2

9. Quid etiam illa adjiciam quae ex ipso usu mundi conjicere possumus, quia plerosque cum probaverimus in aliquo officio, eosdem quasi industrios atque impigros in alio munere volumus experiri?

PL 14, 855B

9. また、世の実際の習いから我々が推し量れることを、なお付け加えようか。すなわち、多くの人をある務めで試して認めたとき、我々は同じ人々を、勤勉で機敏であるかのように見なして、別の務めでも試したいと望むのである。

De apologia prophetae David 3.3

3

Quam multi athletae cum isto certandi genere praevaluerint, ad aliud genus vocantur certaminis! Quid si et te Dominus Deus tuus cum aliquod specimen virtutis dederis tuae, in alio virtutum genere vult probare?

PL 14, 855B

どれほど多くの競技者が、ある種の競技で勝ちぬいたのち、別の種類の競技に呼ばれることか。では、もしあなたの主なる神が、あなたが自らの徳の何らかの手本を示したとき、あなたを別の種類の徳において試そうと望むとしたら、どうか。

De apologia prophetae David 3.4

4

Job sanctum currentem inoffense, tentari tamen filiorum interitu, et corporis totius ulceribus passus est: ut in hoc quoque ejus virtutem probaret, si nec injuriis, nec acerbitatibus coactus devotionem sui minueret affectus.

PL 14, 855C

聖なるヨブが非難されることなく走っていたとき、神は、彼が息子たちの死と体全体の潰瘍によって試みられることを許した。それは、その点でも彼の徳を試すため、すなわち、侮辱にも苦しみにも強いられて、彼の情の献身が弱まることがないかを見るためであった。

De apologia prophetae David 3.5

5

Num liquet quod etiam sanctum David fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare voluerit, quemadmodum vitium tegeret, lapsum emendaret; ut nos doceret quemadmodum admissum possimus operire peccatum?

PL 14, 855C

では、神は、信仰で名高く、柔和さにおいてきわめて優れ、腕に力ある聖なるダビデをも、どのように悪徳を覆い〔「覆う」は、罪が神の前で覆われる、すなわち赦される意に取った〕、失墜を正すかによって試みようとした、ということは明らかではないか。それは、犯した罪をどのように覆いうるかを、我々に教えるためである。

De apologia prophetae David 3.6

6

10. Nisi forte vilis causa alicui videtur, ut propter nostram correctionem tantus erraret propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognoverit.

PL 14, 855C

10. もっとも、我々の矯正のためにこれほどの預言者が誤ったということが、誰かにとって取るに足りぬ理由に見えるなら、話は別である。あらゆる人の贖いのために、キリストは我々の弱さを引き受けた。罪を知らなかったのに、我々のために罪となった者である。

De apologia prophetae David 3.7

7

Et indignum aestimatur, nec verisimile creditur, quod David propter posteritatis profectum in unius lapsus opprobrium inciderit; cum ipse Dominus sit pro nobis factus opprobrium, sicut ipse ait: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal, XXI, 7) .

PL 14, 855D

また、ダビデが後代の進歩のために一度の失墜の恥辱に陥ったことは、ふさわしくないと見なされ、ありそうにないと信じられている。主自身が我々のために恥辱となったというのに。彼自身がこう言う。「私は虫けらであって人ではなく、人々の恥辱、民の蔑みである」(詩篇21:7)。

De apologia prophetae David 3.8

8

Et alibi: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10) . Ergo futurae dispensationis mysterium in suis ante praemisit.

PL 14, 855D

また別の箇所で彼は言う。「汝をそしる者たちの辱めが、私の上に落ちた」(詩篇68:10)。こうして主は、来たるべき配剤の奥義を、自分の者たちにおいてあらかじめ先立たせた。

De apologia prophetae David 3.9

9

Et servuli quidem conditionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam et ipsi exsortes esse peccati: Dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.

PL 14, 855D

しもべたちは、自分の境遇に属する罪を担ったので、自らも罪を免れることはできなかった。しかし主は他人の重荷を引き受けたので、ただ独り、罪との交わりを持たなかった。

De apologia prophetae David 3.10

10

11. Ad summam, Apostolo quoque docente, cognovimus in figura gesta esse complura, quae temporibus gesta superioribus sunt.

PL 14, 856A

11. 要するに、使徒の教えによっても、我々は、以前の時代に行われた多くのことが、象りにおいて行われたのだと知っている。

De apologia prophetae David 3.11

11

Nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus vulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo viso, lethales illi morsus infusionesque veneni noxiae curabantur, subjecit: Haec autem in figura facta sunt illis (I Cor. X, 6) ad nostram correctionem.

PL 14, 856A

というのも、使徒は、荒野で父祖たちが蛇に噛まれたとき、モーセが青銅の蛇を掲げなければ癒やされることはなかった、それを見れば、死をもたらす咬傷と有害な毒の注入が癒やされた、と述べたうえで、こう付け加えたからである。「これらのことは、彼らにとって象りとして起こった」(一コリント10:6)。それは我々の矯正のためである。

De apologia prophetae David 3.12

12

In figura aereus serpens tamquam confixus cruci; quia verus crucifigendus generi annuntiabatur humano, qui serpentis diaboli venena vacuaret, in figura maledictus, in veritate autem qui totius mundi maledicta deleret.

PL 14, 856A

青銅の蛇は、十字架に釘づけられたかのように、象りにおいてあった。それは、蛇である悪魔の毒を空しくする真の者が、十字架につけられることになると、人類に告げられていたからである。その蛇は、象りにおいては呪われた者であるが、真実においては、全世界の呪いを消し去る者である。

De apologia prophetae David 3.13

13

Alibi quoque, id est, ad Galatas ait: Quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22) .

PL 14, 856A

別の箇所、すなわちガラテヤの人々に宛てても、彼は言う。「アブラハムには二人の子があった。一人は女奴隷から、一人は自由の女から生まれた」(ガラテヤ4:22)。

De apologia prophetae David 3.14

14

Et subdidit: Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta (Ibid., 23) .

PL 14, 856B

さらに付け加えた。「しかし、女奴隷から生まれた者は肉によって生まれ、自由の女から生まれた者は約束によって生まれた。これらのことは寓意によって語られている」(ガラテヤ4:23)。

De apologia prophetae David 3.15

15

Quid sit per allegoriam, in sequentibus exposuit evidenter, dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, in quo monte Legem Moyses accepit a Domino: alterum autem ab Hierusalem quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est, in libertate gratiae, non litterae servitute generavit.

PL 14, 856B

寓意によるとは何かを、彼は続く箇所で明らかに説いた。すなわち、あの二つの出生、一つは女奴隷から、もう一つは自由の女からのものは、二つの契約であると述べたのである。一つはシナイ山から隷従へと生む契約であり、その山でモーセは主から律法を受けた。もう一つは、自由であるエルサレムからの契約であり、それはイサクにおいて子らを、すなわち恩寵の自由において生み、文字の隷従においては生まなかった。

De apologia prophetae David 3.16

16

Servis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. Nonne in typo geminae plebis Jacob duas accepit uxores, ex quibus diversam sobolem procreavit?

PL 14, 856B

奴隷には刑罰が定められ、自由の者には恩寵が与えられるからである。ヤコブも、二つの民の予型において、二人の妻を迎え、彼女らから異なる子孫をもうけたではないか。

De apologia prophetae David 3.17

17

Cur patriarcha Judas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum (Gen. XXXVIII, 16) , quo geminorum partus est editus, nisi ut figura utroque Jesu Domini praecederet Testamento: quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo sepem omnem ac munitionem populi superioris incideret?

PL 14, 856B

族長ユダが、息子の死後、自分の嫁との同衾を求めたと読まれるのはなぜか(創世記38:16)。それによって双子が産まれたが、それは、主イエスの象りが二つの契約の両方において先立つためでなくて何であろうか。その一方は、彼の来たるべき死の予型として据えられ、他方は福音の真理において据えられた。二つの民が生まれるはずであり、その後の民は、十字架のしるしにおいて、先の民のあらゆる垣根と砦を断ち切る、ということである。

De apologia prophetae David 3.18

18

Hic est populus manu prior, ortu posterior. Vel quia ipse Dominus Jesus natus ex Tribu Juda opera sua ante praemisit, quam nobis ex Virgine nasceretur.

PL 14, 856C

これが、手では先であり、生まれでは後である民である〔タマルの双子のうち、ゼラが先に手を出したが、ペレツが先に生まれたこと(創世記38:28–30)を言う〕。あるいはまた、主イエス自身がユダ族から生まれ、我々のためにおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれる前に、自らの業を先立たせたからでもある。

De apologia prophetae David 3.19

19

12. Quid de Joseph loquar, qui a fratribus appetitus, exutus patrio vestimento, in lacum missus, in servitutem venditus, evidens Dominicae Incarnationis expressit indicium? eo quod ille dilectus Patri cum esset in Dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo, sed ipse se exinaniret: ut formam servi accipiens veniret, et se usque ad mortem crucis humiliaret: cujus pretio et emptus et venditus a suis fratribus genus redemit humanum.

PL 14, 856C

12. ヨセフについて私は何を語ろうか。兄弟たちに襲われ、父の衣を剥がれ、穴に投げ入れられ、奴隷に売られた彼は、主の受肉の明らかなしるしを描き出した。それは、父に愛された彼〔キリスト〕が、神の形にあったとき、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取って来て、十字架の死に至るまで自らを低くしたからである。その代価によって〔cujus の係りは定かでない。キリストの代価と取った〕、自分の兄弟たちに買われ、また売られた彼は、人類を贖った。

De apologia prophetae David 3.20

20

In cujus typo David minor electus ex fratribus, unctus in regnum, solus belli gravis periculo, singulari certamine universum populum liberavit, triumphavit in decem millibus; ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .

PL 14, 856D

その予型として、兄弟たちの中から選ばれた最も年少のダビデは、王へと油を注がれ、ただ独りで重大な戦いの危険を負い、一騎打ちで全民を解放し、一万人において凱旋した。そのため娘たちは太鼓を打ち鳴らして歌った。「サウルは千において凱旋し、ダビデは一万において」(サムエル記上18:7)。

De apologia prophetae David 3.21

21

Quae figura in illis juvenculis, nisi animarum quae triumphalem psalmum concinunt Christo? Genuit ex se filios, unum incestum, alium parricidam; eo quod incestus et parricidalis populus affixam patibulo crucis carnem proprii violaturus esset auctoris.

PL 14, 856D

この象りは、あのうら若い娘たちにおいては、キリストに凱旋の詩篇を唱和する魂たちでなくて何であろうか。彼〔ダビデ〕は自らから子らを生んだ。一人は近親相姦の者、もう一人は近親殺しの者である。近親相姦の、近親殺しの民が、十字架の杭に釘づけられた、自らの創造者の肉を傷つけることになるからである。

De apologia prophetae David 3.22

22

Denique in tertio psalmo Abessalon titulus praemittitur, et passio Domini prophetatur. 13. Quid de Salomone sancto loquar, cujus posteriora cum gravi errore non careant, vulgus tamen Judaicum ipsum existimat venisse pro Christo?

PL 14, 857A

実際、第三の詩篇には、アブサロムの表題が前に置かれ、主の受難が預言されている。13. 聖なるソロモンについて私は何を語ろうか。その晩年は重大な誤りを欠かないが、それでもユダヤの民衆は、彼こそキリストとして来た者だと考えている。

De apologia prophetae David 3.23

23

Et quam multos gravis erroris offensa revocavit? Major itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur, qui vitio non caruisset humano. Fuit igitur in eo invidiosa sapientia, et culpa suasoria, quae hominem comprobaret.

PL 14, 857A

そして、どれほど多くの者を、重大な誤りの咎が呼び戻したことか。それゆえ、より大きな咎のほうが、人間の悪徳を免れなかった者が人を超えた者と信じられないために、より多く益した。こうして彼には、妬みを買う知恵と、人間であることを証明する、説得力ある咎とがあった。

De apologia prophetae David 3.24

24

14. Quid igitur obstat quominus etiam Bethsabee sancto David in figura sociata fuisse credatur; ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata connubio, quod transversariis quibusdam foret vestibulis in ejus gratiam praeter Legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas, et aperta simplicitas lavacri justificante mysterio, veri David et regis aeterni mentem traduceret, lacesseret charitatem?

PL 14, 857A

14. では、バト・シェバもまた、象りにおいて聖ダビデに結ばれていたと信じることを妨げるものは何があろうか。それは、キリストに、信仰の何らかの正当な婚姻によって結ばれていなかった諸国民の会衆を意味するためである。この会衆は、いくつかの脇の玄関を通って、律法の定めを越えて彼の恩寵へ入ろうとしていたからである。その会衆においては〔in qua の先行詞は「会衆」と取った〕、裸の精神の誠実さと開かれた素朴さが、義とする洗いの奥義によって、真のダビデ、永遠の王の精神を導き、その愛を促すのである。

De apologia prophetae David 3.25

25

Merito venit occultus, et qui falleret principem mundi, tamquam Uriam illum qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. Venit, inquam, in hunc mundum, et venit occultus, tamquam adulter intravit, ut jus legitimum vindicaret.

PL 14, 857B

彼が隠れて来たのは当然である。それは世の君を欺くためであり、その君は、解釈すれば「私の光」と呼ばれるあのウリヤのように、光の天使に姿を変える者である。私は言う、彼はこの世に来た、隠れて来た、姦夫のように入ってきた、正当な権利を主張するために。