作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De montibus Sina et Sion

Caput IX 第IX章

Anonymous · De montibus Sina et Sion · PL 4, 915C · 13 sectiones

De montibus Sina et Sion 9.1

1

Ecce quatenus completa est interpretatio montis Sion, tentatio exacerbationis et speculatio.

PL 4, 915C

見よ、シオン山の解釈、「憤りの試みと見張り」が、いかに成就したかを。

De montibus Sina et Sion 9.2

2

Unde manifestum est montem Sion ligni sacri regnum esse in sanctitate justificatum, dicente David: Annuntiate regnum Dei in Gentibus, quia Dominus regnavit a ligno, et transivit in Gentibus.

PL 4, 915C

したがって、シオン山が、聖なる木の王国であり、聖性において義とされたものであることは明らかである。ダビデがこう言っているとおりである。「諸国民のうちに神の王国を告げ知らせよ。主は木から統治し、諸国民のうちへ渡られたからである」と。

De montibus Sina et Sion 9.3

3

De quo regno ligni regalis idem propheta dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus annuntians imperium ejus. Quod dictum propheticum per Pontium Pilatum in sua passione pendens in ligno complevit.

PL 4, 915C

この王なる木の王国について、同じ預言者はこう言っている。「しかし私は、彼によって、その聖なる山シオンの上に王として立てられ、その支配を告げ知らせる」と。この預言の言葉を、彼は、木に架けられた自らの受難において、ポンティウス・ピラトゥスを通して成就させた。

De montibus Sina et Sion 9.4

4

Pontius Pilatus, impulsa mente a Deo, accepit tabulam, et titulum scripsit tribus linguis, hebraice, graece et latine: Jesus Nazarenus rex Judaeorum; et in capite ligni clavis tabulam cum nomine regis Judaeorum confixit: et tunc manifestavit propheticum dictum, eo quod spiritaliter mons Sion crux est, quae est virtus Dei, Apostolo dicente: Crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem crux virtus est Dei; et iterum dicit: Nos autem annuntiamus vobis Christum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Dei virtutem et Dei sapientiam.

PL 4, 915C

ポンティウス・ピラトゥスは、神によって心を動かされ、板を取り、ヘブライ語、ギリシア語、ラテン語の三つの言語で銘を記した。「ナザレのイエス、ユダヤ人の王」と。そして木の頭に、ユダヤ人の王の名を記した板を釘で打ちつけた。こうして彼はその預言の言葉を明らかにしたのであり、それは霊的にはシオン山が十字架であり、それが神の力であるからである。使徒がこう言っているとおりである。「キリストの十字架は、信じない者には愚かなことであるが、信じる者には十字架は神の力である」と。また再びこう言う。「しかし我々は汝らにキリストを、それも十字架につけられたキリストを告げ知らせる。ユダヤ人にはつまずきであり、諸国民には愚かなことであるが、召された者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、神の力、神の知恵である」と。

De montibus Sina et Sion 9.5

5

Sic vero et alius propheta declarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in Spiritu ita dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus; dextera laevaque extensis, clavis fixis, innocentiam demonstrans.

PL 4, 916A

このように、また別の預言者は、主の受難の木が聖なる山シオンであることを、霊のうちにこう言って宣言している。「誰が主の山に登るであろうか、誰がその聖なる場所に立つであろうか。手に無垢な者である」と。右と左に伸ばされ、釘で打たれた手は、無垢を示している。

De montibus Sina et Sion 9.6

6

Ideo dicit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, et non juravit subdole proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

PL 4, 916A

それゆえこう言う。「手に無垢で心の清い者、自分の魂をむなしく受けなかった者、隣人に対して欺いて誓わなかった者、この者は主から祝福を受け、自らの救いの神から慈しみを受けるであろう」と。

De montibus Sina et Sion 9.7

7

Omnis passio hominum in terram cadet, haec sola passio crucis stantem demonstrat: unde verum dicimus montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus et mundo corde non fuit.

PL 4, 916A

すべての人間の受難は地に倒れ伏すが、この十字架の受難だけは、立ったままの姿を示している。それゆえ我々は、聖なる山が受難の木であると真実に言うのである。そこから言えば、〔モーセ〕は手に無垢な者でも心の清い者でもなかった。

De montibus Sina et Sion 9.8

8

Nec enim mundus corde, eo quod Aegyptium calce percusserit in Aegypto, et mortificaverit eum, et manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur a Judaeis, quamquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani.

PL 4, 916B

というのも、彼はエジプトでエジプト人をかかとで打ち、これを死なせ、自らの手で彼を砂に埋めたことにより、心が清くはなかったからである。しかしキリストは、ユダヤ人たちによって死なれるために、聖なる山、自らの王国の木に登られた。もっとも、彼自身は人類の敵である悪魔ただ一人を除いて、誰をも死なせることはなかった。

De montibus Sina et Sion 9.9

9

Exinde in montem ascendit innocens et mundus corde; et ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domini, et quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde.

PL 4, 916B

それゆえ、手に無垢で心の清い者として、彼は山に登られた。それゆえ預言者はこう言う。「誰が主の山に登るであろうか、誰がその聖なる場所に立つであろうか。手に無垢で心の清い者である」と。

De montibus Sina et Sion 9.10

10

Et declaravit montem Sion sanctum esse sanctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem. Lex Christianorum crux est sancta Christo Filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei.

PL 4, 916B

こうして彼は、聖なる山シオンが聖なる十字架であることを明らかにした。同じく預言者がこう言っているとおりである。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」と。キリスト教徒たちの律法とは、生ける神の子キリストの聖なる十字架である。同じく預言者がこう言っているとおりである。「あなたの律法は私の腹の中にある」と。

De montibus Sina et Sion 9.11

11

Percussus in lateris ventre de lancea, sanguis et aqua mixtus profusus fluebat, unde sibi Ecclesiam sanctam fabricavit, in qua legem passionis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat et bibat.

PL 4, 916C

脇腹を槍で刺され、血と水が混ざり合って迸り流れ出た。そこから彼は自らのために聖なる教会を築き、その中に自らの受難の律法を奉献したのであり、彼自らこう言われた。「渇く者は来て飲むがよい」と。

De montibus Sina et Sion 9.12

12

Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.

PL 4, 916C

「私を信じる者は、書かれているとおり、その腹から生ける水の川々が流れ出るであろう」と。また詩篇にもこうある。「彼は水の流れのほとりに植えられた木のようになり、その時にその実を結ぶであろう」と。

De montibus Sina et Sion 9.13

13

Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die tertia spiritaliter intelligendum dicentis: De sion exiet lex, hoc est de ligno regali, et verbum Domini ab Hierusalem, quae est Ecclesia.

PL 4, 916C

見よ、この預言の言葉は、三日目の復活の実りを霊的に理解すべきものとして、こう言っている。「シオンから律法が出る」、すなわち王なる木から、「そして主の言葉がエルサレムから」、すなわち教会から出る、と。